Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sic etiam in constructione aliquando aliae voces copulantur cum substantia, cum deberent copulari cum accidente: de qua re etiam in capite De perturbatione verborum aliquid dictum est. Ioan. 5, Novi vos, quod charitatem non habeatis: id est, novi, quod vos charitatem non habeatis: coniungit (nosse) cum substantia (uos) cum pertineat ad accidens, nempe habere aut non habere charitatem. Sic Terentius in Andria, Observes filium quid agat, id est, observa eius actiones, 2 Reg. 17, Induraverunt cervicem suam, iuxta cervicem patrum suorum, pro, iuxta indurationem cervicis illorum, vel sicut illi indurarunt. Propter David servum tuum ne avertas faciem Meschiae tui: mox exponit de promissione facta Davidi: non enim certe propter merita Davidis Deus est Christo propitius. Ponitur igitur David pro promissionibus ei factis. Sic 2 Par. 6, Domine ne avertas faciem uncti tui, recordare Domine misericordiarum Davidis: ibidem exponit, subinde repetens, Custodi ea quae locutus es David: patri meo. Sic sinus et paternitas Abrahami non in meritis, sed in foedere et promissionibus ipsi factis consistit. Sic multum propter Abrahamum, et patriarchas facere Deus dicitur, non sane proprie propter eorum merita, ut Papistae intelligunt: sed propter promissionem ipsis datam, qua Deus semetipsis et eorum posteris obligaverat per semen benedictum, Matth. 6, Haec omnia gentes curant, pro, sic: substantia pro accidente: curant enim certe necessaria vitae etiam pii: quia in sudore vultus iubentur comedere panem, et operari manibus suis, etc. Sed non sic curant, ut ibi prohibetur, nempe cum quadam desperatione et anxietate, diffidentia Dei, nimiaque aviditate et spiritualium neglectione. Sic exponere possis, quod Psalm. 1 dicitur, Impii erunt sicut pulvis: id est, exitus aut interitus eorum erit similis interitui pulveris, Talis Hebraismus est valde creber in Similitudinibus. Sic Christus Ioan. 6 dicitur verus panis, non ratione essentiae, quia ipsa eius substantia sit vera panis substantia: sed ratione effectus, quia ipse demum vere vivificet, non panis, ex quo si quis comedat, denuo esuriet, et tandem etiam morietur. Sic ratione effectus est vera vitis: effectus horum, non substantiae conferuntur, et tamen sermo videtur de substantia sonare. Talia exempla sunt et illa Pauli 1 Cor. 12, Sicut multa sunt membra in uno homine, sed unicum corpus: sic et Christus: id est, sic et Ecclesia, quae Christi corpus est. Item 1 Cor. 15, Sic erit et resurrectio, id est, homines in resurrectione ita diversa gloria resurgent. Ad hoc genus tropi aut locutionis referri posset et illud Paulinum 1 Cor. 10, Panis quem frangimus, nonne participatio corporis Christi est, et poculum quod benedicimus: id est. fractio aut comestio panis, est participatio corporis, et benedicti potus haustio aut sumptio, participatio sanguinis est. Panis igitur ibi et poculum aut potus non ratione substantiae, sed ratione illius accidentis aut circumstantiae, nempe ratione sumptionis consideratur. Quod est diligenter observandum, propter varias interpretationes et elusiones eius dicti: quia panis benedicti comestio vera corporis Christi participatio est, ut et Calv. in Institutionibus exponit lib. 4, ca. 17, 19.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.