Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Econtra effectus pro causa creberrime ponitur, ut cum dicitur, Deus robur nostrum, salus nostra, fortitudo nostra, Ier. 16, Dominus fortitudo mea, et robur meum, pro, dans robur et fortitudinem, et similia. Psalmo centesimo decimooctavo, Dominus fortitudo et cantio nostra, pro faciens nos canere, dum dat occasiones gratiarum actioni per suas liberationes. Sic prior. Corinth. 1, Christus factus est nobis sapientia, iustitia, sanctificatio, redemptio, id est, dans nobis haec omnia. Sic Psal. 14 et 60, dicitur

-- 950 --

187 Dominus esse spes nostra, id est, dans ea quae ab eo speramus, seu dans simul et spem et rem speratam. 1 Corinth. 14, Loqui aedificationem, id est, sermonem aedificantem. Tale est etiam illud, Voluptatem narras, pro, rem voluptatem afferentem.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.