Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Similiter verba significantia Iudicare, quae multa ac varia sunt, non solum significationem propriam obtinent, sed etiam consequentes actiones complectuntur: ut Schaffet / non solum causam cognoscere, sed etiam condemnare aut absolvere, item exequi sententiam, nempe castigare, aut liberare et vindicare significat. Matth. 7, Nolite iudicare, ut non iudicemini: ubi condemnare significat. Sic et Rom. 14, Si quis non manducat, manducantem non iudicet, id est, non condemnet. Ioan. 3, Qui credit in eum, non indicabitur: qui vero non credit, iam iudicatus est, id est, condemnatus. Ibidem: Hoc est iudicium. In quo loco duplex Synecdoche est in voce Iudicii: primum enim ponitur causa pro effectu, id est, iudicium pro condemnatione: deinde contra effectus pro causa, id est, condemnatio pro culpa. sensus enim est, Haec est causa damnationis.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.