Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
EPANODOS, Latine regressio aut reditio, cum in sequentibus ad ea redimus, quae prius breviter indicavimus, eaque aliquanto magis declaramus. Psal. 114, Mare vidit et fugit, et Iordanis conversus est terrorsum. Montes exilierunt ut arietes, etc. Hic tria indicat, quae mox repetens nonnihil clarius tractat. Quid est tibi mare, quod fugisti? et tu Iordanis, quod conversus es retrorsum? Et vos montes, cur exiliistis? 2 Cor. 2, Odorem noticiae suae patefacit per nos. Nam Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui servantur, et qui pereunt: his quidem odor mortis, ad mortem: illis vero odor vitae, ad vitam. Hic redit ad explicationem odoris, quatenus, qualis, quibusque odor sit.

|