Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

EPIMONE, commoratio aut permansio est (ut aliqui volunt) cum in eodem aliquandiu persistimus diversis verbis aut sensibus idem inculcando aut urgendo: cuiusmodi iterationes et inculcationes plurimae sunt passim in sacris Literis, praesertim in Psalmis. Huius commorationis illustre exemplum est Col. 2, Vos mortuos in peccatis vivificavit, ac deleto quod adversus nos erat chirographo, sustulit illud e medio, affigens illud cruci, et expoliatos principatus ac potestates propalam traduxit, triumphans de eis. Hic videmus Apostolum studio in una praeclara re diu commorari, varia de eo commemorando: sicut Musici aliquando in una valde pathetica voce diu immorantur, vel producendo vocem tempusque, vel etiam repetendo eam. Epimone est et in illis verbis Pauli 1. Cor. 7, Quod si quid indecorum virgini suo putat, si praetereat nubendi tempus, et sic oportet fieri, quod vult faciat, non peccat, iungantur matrimonio. Caeterum qui stat firmus in corde, non habens necessitatem, sed potestatem habet propriae voluntatis, et hoc decrevit in corde suo, ut servet suam virginem, bene facit. Permanet urgendo eandem rem vicinis sententiolis, Putat se indecore agere contra filiam senescentem, Sic oportet fieri, Faciat quod vult, Nubant, Non peccat, etc.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.