Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Climax, gradatio a Cicerone vocatur, cum res ita connexae sunt, ut alia etiam quasi generent: veluti mater filiam, filia neptem, ea proneptem, etc. seu, ut semper sequens colon aut sententia incipiat ab eo verbo aut re, in quod prior desinit. Pro exemplo ponunt illud Virgil. Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, capella florentem cytisum, etc. Rom. 5 est elegantissimum exemplum: Tribulatio efficit patientiam, patientia probationem, probatio spem, spes non confundit. Talis est et illa 2. Pet. 1, Omni studio ministrate in fide virtutem, in virtute scientiam, in scientia temperantiam, in temperantia patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate amorem fraternitatis, in fraternitate charitatem, etc. Sic Iacob. 1, Tentatio efficit probationem, probatio parit patientiam, patientia opus perfectum exhibet. Sic ibidem Genealogia peccati et mortis recensetur: Propria malitia excitat cupiditatem, cupiditas concipit aut gignit peccatum, peccatum gignit mortem. Talis climatistica aut gradatoria progressio, aut etiam regressio, ab ultimo fine aut effectu ad priores causas, idque insuper interrogatione figurata et ornata, est etiam Rom. 10, Omnis salvandus debet invocare, omnis invocans debet agnoscere Deum, agniturus Deum, est docendus de eo, doctores a Deo mittendi sunt. Talis missio olim in Isa. cap. 52 promissa et nunc praestita est. Hanc gradationem valde laudat Camerarius in suis Annotationibus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.