Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

HYPERBATUM, est longa, et impedita, aut parum analoga constructio. Item videtur esse cum Synchisi, quae est confusio aut perturbatio verborum talis, ut non facile eorum naturalem ordinem cernere possis: quae omnino varia est et pene incomprehensibilis praeceptione. Rom. in fine: Ei vero, qui potest nos confirmare secundum Evangelium meum, et secundum praedicationem IESU Christi, ex revelatione mysterii, quod a temporibus aeternis tacitum fuit, nunc vero factum est manifestum per scripturas propheticas, ex imperio aeterni Dei, in obedientiam fidei, apud quasvis gentes declaratum: soli sapienti Deo, cui gloria per IESUM Christum, in secula, Amen. et primo capite: Nolo autem vos ignorare fratres, quod saepe proposui venire ad vos, sed prohibitus sum usque adhuc: ut fructum aliquem haberem inter vos quoque, sicut et inter reliquas gentes.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.