Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PROLEPSIN supra tum in narratione, tum etiam in capite turbati sermonis diximus esse: cum ea anticipantur aut prius tractantur, quae vel tempore, vel etiam ordine naturae sunt posteriora. De quo genere anticipationis nunc nihil addam. Est vero etiam quaedam prolepsis constructionis. ut cum pronomen relativum praeponitur suo antecedenti, aut etiam verbum suo nominativo. Psal. 87, Fundamenta eius in montibus sanctis: Diligit Dominus portas Syon super omnia tabernacula Iacob. Prius ponitur relativum Eius quam antecedens Syon, cum forte dicendum esset: Fundamenta Syon in montibus sanctis: aut Syon sita est in montibus sanctis, quam Dominus diligit super omnia tabernacula Iacob. De quo genere Hebraismi plenius dictum est in constructione Nominum et Pronominum. Iud. 4, Et ipsa quidem habitabat sub palma Debora, inter Rama et Bethel, in monte Ephraim. Hic et relativum et verbum vero nominativo praeponitur. Ad anticipationem aliqui referunt, quod praeteritum pro futuro, praesertim prophetae usurpant, cum dicunt id iam factum esse, cum primum postea fieri debet: ut Psal. 22, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.