Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

PRAEFATIO.

Tropos ac figuras in omnibus linguis plurimum obscuritatis obiicere imperitioribus, notissimum est: quod multo magis in hac tam peregrina lingua necessario accidit. Quare de eis aliquid hic aliquanto prolixius disserere operaeprecium fuerit, quo rudiores praemoniti edoctique de talibus sermonis huius formis, earumque sensu tanto clarius omnia intelligant, nusquam haesitantes, multo vero minus de sententia aberrantes.

Primum vero compendio percurram praecipuos tropos ac schemata, propositis semper sacrarum Literarum exemplis: ut tanto propius ad huius idiomatis naturam contemplandam accedamus, dum nativa eius exempla, et non peregrina, ut alii hactenus factitarunt, proferimus.

Deinde Regulas quasdam ampliores huius sermonis adiiciam, quae etiam aliquo modo ad Tropos referri queant, sed aliquanto longius a Grammatica recedunt, et aliquid etiam cum Dialectica ferme affinitatis habere videri queant. Initio tamen quaedam proponam de multiplici variandi significata ratione: deque modo agnoscendi ubi sit tropus aut non: ac ubi voces proprie aus figurate intelligi debeant.

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.