Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

6 Negativum adverbium saepe extra suum locum erat: ut Rom. 7, Cum cognovissent Deum, non ut Deum honoraverunt: pro, ut Deum non honoraverunt. posset enim aliquis putare, quod aliter eum nihilominus honoraverint. Adverbium ergo Non, determinare debet aut negare verbum Honorare, et non adverbium similitudinis Ut, aut Sicut. sic Iohan. 6, Non Moyses vobis dedit panem de caelo: pro, Moyses non dedit panem de caelo. Lis enim ibi est, non quis Manna dederit, Moyses aut Deus? sed quod tunc datum fuerit, an verus caelestis panis, aut alius corporalis tantum. Negatio ergo Non determinat non personam dantem, aut Moysen, sed rem datam: nempe dicit, Manna non fuisse vere caelestem panem, quia iam demum adsit talis panis a patre datus: nempe Christus Iesus, ut etiam ex sequentibus patet. sic ibidem dicit Dominus: Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam: pro, ut faciam non meam voluntatem, sed patris. Illud Non, determinat voluntatem, non autem verbum Facere.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.