Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

36 Aliquando contra abundant ociose, non tamen sine incommodo: ut cum similitudinis particulae non similitudinem, sed ipsam rei veritatem notant. quod Iudaei dicunt caf vel sicut veritatis. Quare aut abundant, aut vim adserendi habent, aut (ut ita loquar) identitatem notant: ut Deut. 9, In illis autem recol, sicuti omnia verba quae locutus est Dominus, id est, illa ipsa omnia intrant. Iud. 13, Non fecisset nos audire cazoth, sicut haec, id est, haec. Rom. 9, Quia non ex fide, sed tanquam ex operibus legis. Non similitudinem, sed rem ipsam indicat. Omnino enim ex operibus legis iustificari volebant. 1 Corint. 4. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et oeconomos. Luc. 22, Erat sudor ipsius tanquam guttae sanguinis: id est, erant guttae sanguinis. Eodem modo etiam καθὼς sicut, usurpatur. 2 Corinth. 1. Quemadmodum et cognovistis. Graeca scholia habent δι ὦν . sed multo magis is sensus est 1 Corinth. 1, Quemadmodum testimonium Christi confirmatum est in vobis. Iohann. 1, Sicut unigenitus a patre: id est, utpote vere unigenitus a patre. 2 Cor. 3, Transformamur in eandem imaginem, tanquam a spiritu Domini.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.