Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE PRAEPOSITIONIBUS.

1 De praepositionibus illud unum in genere moneri posset, quod crebrius eas inter se connectant aut etiam componant, quam Latini: ut, De subter, A coram aliquo, A super, et similibus modis. De hac ipsa porro parte, et reliquis indeclinabilibus, non ita multum habeo, quod in genere monere possim, quod quidem tum alienum sit a Latina ac Graeca lingua, tum etiam transeat in Hebraismos, acipsas versiones, aut etiam in novum Testamentum Graecum, ut de eo lectorem Hebraeae linguae non studiosum moneri oporteat. Quaedam tamen non contemnenda nunc statim sub uno Syncategorematum titulo adiiciam. Porro, quae de singulis aliquibus harum partium voculis utiliter moneri possent, ea supra in singularum vocum expositione prolixius exposita sunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.