Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
18 Solet quoque Hebraeis praeteritum aliquando etiam praesens tempus includere: ut Psal. 31, In te Domine speravi, non confundar, sic: Ad Dominum clamavi: Ad te levavi animam meam. Psal. 25. Matth. 23, la cathedra Moysis sederunt Scribae et Pharisaei. Eiusdem 3, Hic est filius meus dilectus, in quo acquiesco, ac sedent. Omnino vel maxime de praesenti tempore id intelligit. Sic Psal. 22, Circumdederunt me canes: id est, tum antea, tum et nunc quoque circumdant. Sic Luc. 1, Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus: pro, exultat, Psal, 14. Dixit insipiens in corde suo, non est: id est, sic dicit et sensit, dicere ac sentire solet. Luc. 1, Benedictus Deus, quod visitaverit et redemerit populum suum: id est, visitet et redimat: nunc loquitur enim de re, quae tunc primum inchoabatur et agi incipiebat, nequaquam vero iam peracta erat. Haec vero temporis permutatio facile ex contextu animadverti potest. Sic 1. Cor. 5, Scripsi vobis: ponitur bis, quod aliqui non male in praesenti exponunt. Hac Enallage praeteriti pro praesenti etiam Graeci interdum uti solent.

|