Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

De PRONOMINIBUS dicetur aliquid post constructionem Nominum, quandoquidem non ita multa sunt, quae de eis nos ratione Hebraismorum monere possimus: alioqui in Grammatica tractatione linguae Hebraeae multa de eis dicenda sunt: plurimum enim a Latinae Graecaeque linguae consuetudine variant. Hoc solum igitur hic observetur, quod pronomina, praesertim demonstrativa, saepe includant in se verbum Sum, sicut etiam multa adverbia, praesertim affirmativa et negativa. Hebr. 9, Hic sanguis foederis, quod mandavit Deus erga vos: subintellige, est. Sic Luc. 22, Hoc poculum novum Testamentum in meo sanguine: subintellige, est.

Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.