Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE NOMINE APPELLATIVO.

1 Accidentis valde proprii nomen prore ipsa saepe ponitur: arida pro terra: Levana unde luna, id est alba: Chama sol, ab aestu. Sic Esau pro pulmento rufum dicit, ne mala incisa pro formica, occulta pro peccatis. Psal. 19, Ab occultis meis munda me. Rom. 2, Iudicabit occulta hominum. Desiderabilia pro thesauris: siccitates aestivae, id est res arefactae.

2 Adiectivo posito saepe necessario subintelligendum est substantivum ei conveniens: quod quale esse debeat, non difficulter ex contextu intelligi potest. Psal, 27. Unum petii a Domino, scilicet petitionem. 2. Sam. 21, Ipse autem erat accinctus novo, scilicet ense. Ierem. 15, Factus es mihi sicut mendax, scilicet fons. Nehem. 9, Dabo fidele, scilicet foedus. Apoc. 3, Incedunt mecum in candidis, scilicet vestibus, quia digni sunt.

3 Sic vicissim non raro posito substantivo subintelligitur adiectivum. Psal. 34, Quis vir ille qui vult vitam, et diligit dies: subintellige vitam longaevam, et dies bonos. ut habet vulgata et 70.

4 Nomen conveniens saepe in verbo inclusum videtur, aut subintelligendum est. Psal. 50, Qui sacrificat laudem, ille honorabit me: id est sacrificium laudis. Psal. 13, Ne dormiam mortis, scilicet dormitionem aut somnum. Matth. 20, Isti ultimi una hora fecerunt, scilicet opus. Act. 9, Surge et sterne tibi, scilicet lectum. mox sequenti: Esuriit Petrus, et voluit gustare, subaudi panem aut cibum.

5 Nomen aliquando pro verbo ponitur. Psal. 42, Nocte canticum eius mecum: id est, Cantabo aut celebrabo eum. Psal. 49, Meditatio cordis mei intelligentiae: id est, Cor meum meditatur sapientes sententias. Psal. 56, Propter iniquitatem evasio eis, id est evadent. Psal. 118. Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum: id est, exultant de acquisita salute. Psal. 69, Ego autem oratio mea ad te. Psal. 109, Pro dilectione mea, adversabantur mihi. Ego autem oratio: id est, Ego autem orabam, Proverb. 29: Abominatio iustorum vir iniquus: abominatio autem impii vir rectus: pro, Abominantur iusti impium, et contra. Esa. 1, Terra vestra desolatio, id est, desolata est.

6 Nomen pro infinitivo aut gerundio interdum ponitur. Gen. 8, Egressus est egrediendo, donec siccatio aquas: id est, Usque ad siccari aquas. Accidit autem talis Hebraismus plerunque, cum nomini praeponuntur literae Bachiam: sicut contra Latini infinitivum pro nomine ponunt. Sic Deuteron. 1. Beschineati propter odium nos: id est, propter odisse eduxit nos Deus. Deuteron. 7, Propter amorem vos Dominus: id est, Propter amari vos a Domino mea che vach. Esaiae 29, Fuit timor eorum me: id est, ipsorum timere me. Marc. 4, Docebat eos Christus per parabolas multa, dicebatque eis in doctrina sua: id est, In docere aut docendo.

7 Nomen substantivum cum praepositione In, ponitur pro adverbio. Iud. 5, Calcasti anima mea in fortitudine, id est, Fortiter, viriliter. Exod. 1, Imperaverunt eis in duritia, id est, duriter, acerbe. Doces viam Dei in veritate, id est, veraciter. Innumera plane sunt huius generis exempla.

8 Aliquando tamen etiam simpliciter nomen ponitur pro adverbio. Deut. 1. Iudicate iustitiam, id est iuste. Psal. 75, Ego iustitias iudicabo. Sic Latini dicunt: Toruum clamat aut videt: Magnum stridens Aquilone procella: Aeneas se matutinus agebat, id est mane. Esa. 25. et 1. Corinth. 15, Absorpta est mors in victoriam, id est victoriose destructa, perdita aut deleta est. Iohan. 8, Principium quod et loquor vobis: id est, Quod inde a principio semper adfirmavi, de quo in adverbio. Hoc genus Enallages aut loquutionis valde est Graecis usitatum.

9 Contra etiam crebro adverbium vim nominis obtinet. Num. 28, Holocaustum hathamid semper, id est iuge. Esa. 2, Plus quam ante mikedem, id est, plus quam Orientales. Psal. 18, A splendore negedo eoram eius, id est praesentiae eius. Sic Olam, seculum, alias nominis, alias adverbii vim obtinet.

10 Nomen substantivum saepe pro adiectivo ponitur: ut, Iudex villicus, aut mammon iniquitatis, id est iniquus: vir sanguinum, id est sanguinarius: de quo Hebraismo postea in constructione Nominum prolixius agetur.

11 Saepe substantivum aliquod, praesertim abstractum, ponitur pro adiectivo seu concreto, et eius subiecto: ut, Veritas, pro vera doctrina aut religione: mendacium, pro falsa: virtus pro praestantibus virtute viris, aut etiam pro factis (ut ita dicam) virtuosis. Psal, 110. In die virtutis tuae. Sic praeputium pro praeputiatis, circumcisio pro circumcisis. Corruptio non possidebit incorruptibilitatem. 1. Cor. 15. Appellativa pro adiectivis, principatus, potestates, sublimitas, Rom. 8. 38. Tale est et apud Latinos, Scelus pro scelerato, mel pro mellito, mastygia, carcer pro incarcerando, aut carcere digno, sterquilinium pro impuro aut foedo.

12 Nomina abstracta aut alioqui rerum interdum pro personis ponuntur: ut, circumcisio pro circumcisis aut Iudaeis, praeputium pro Ethnicis. Virtus, חיל Cheil, pro virtute praestantibus. Sic Latini, robur exercitus, pro praecipua ac praestantissima pars copiarum. Sic flos exercitus aut civitatis. Talia sunt illa in novo Testamento: potestas, pro potestate praeditis, dominatio, potentatus. Rom. 13, ἀρχὴ βουλή . Rom. 5. illustre exemplum est, ubi donum pro iustitia donata ponitur aliquoties.

13 Contra etiam nomen adiectivum ponitur pro substantivo, sicut initio dixi: ut arida pro terra, etc.

14 Nomina appellativa, praesertim aliquorum operum, aut etiam actionum, effectuum, in praedicato posita, necesse est in verbalia resolvere. Psalmo 3, Dominus est gloria mea, id est, glorificator meus.

-- 899 --

136 Sic Dominus est salus mea, pro salvator: et longitudo dierum, id est dator talium. Dominus est spes mea, id est dator rerum speratarum. Christus est resurrectio et vita, id est largitor talium bonorum. Christus est factus nobis iustitia, sapientia, sanctificatio et redemptio: id est, iustificator, sanctificator, redemptor, etc. Sic Horatius: O et praesidium et dulce decus meum, pro Decorans, ornans, et defensor.

15 Saepe substantivum in praedicato positum, necesse est in adiectivum resolvi, cum explicatur, Psal. 111, Gloria et magnificentia opus eius, id est gloriosum et magnificum. Psal. 115, Simulachra gentium sunt argentum et aurum, id est, argentea et aurea. Luc. 16, Quicquid est sublime coram hominibus, est abominatio coram Deo, id est abominabile Deo.

16 Eadem vis est, cum aliquid esse aut fieri vel fore dicitur in aliquid: Ut Esa. 4, In die ita erit germen Domini in pulchritudinem et gloriam, et fructus terrae in magnificentiam et decorem reliquiis Israel, id est, Meschias non tantum erit gloriosus, sed et glorificus et magnificator conversis Israelitis.

17 Saepe vero fit, cum sic adiectiva aut concreta propalam praedicantia, mutantur in substantiva, dubium sit, an pro praedicato aut subiecto accipienda sint: ut, Gloria et magnificentia est opus eius: id est, opus eius est gloriosum et magnificum. Posset quis dubitare, an non potius sensus sit, quod quicquid est gloriosum et magnificum, id ab eo procedat ac fiat.

18 Aliquando talis loquutio, et praesertim praedicatum, in simile sui resolvendum est: ut Esa, 1, Eritque robur aut idolum in stupam, et factor eius in scintillam, et ardebunt simul ambo illi: id est, Tales illi erunt, vel ita peribunt. Sic Ies. 34, Convertentur flumina eius in picem, et pulvis eius in sulphur, eritque terra eius in picem ardentem: id est, Sic peribunt, ac si ita conflagrarent.

19 Saepe duplicant nomen rei, sine omni necessitate, non tamen sine aliqua emphasi aut gratia: ut, Os gladii, pro gladio. Deuter. 13, Percuties habitatores urbis illius in ore gladii, id est gladio. Filii hominum aut bovis, pro homines, boves. Exiccavit aquas maris rubri, id est mare rubrum. Sic Homerus saepe βιη , vis Herculis, Achillis, aut Aeneae, pro ipsis ponit. Sic vulgo dicunt, Tua clementia, dignitas, humanitas, praestantia, pro Tu. Maiestas Caesarea aut regia huc adveniet, pro, Ipse rex aut Caesar. Hunc loquendi modum, vocat Erasmus mutationem personae in qualitatem. Tale quid videtur esse similitudo imaginis, iugum oneris, indignatio irae.

20 Epitheta, Quintilianus apposita vocat, alii attributa, sunt nomina aliis attributa, quae plerunque aliquam rei illius conditionem aut quasi descriptionem denotant.

21 Plerunque sunt adiectiva, Hebraeis tamen etiam in substantivum vertuntur, ac in genitivo ponuntur, aut etiam aliter suo substantivo alligantur, ut in constructione Nominum dicam.

22 Aristoteles videtur voce Epitheti etiam appositiones et periphrases amplecti, sed nos tantum ea nunc vocabimus Epitheta, quae vel sunt adiectiva, vel in adiectiva facile resolvi possunt. Sumuntur vero in Sacris pene poetica quadam licentia, non tantum a causa efficiente aut finali, a materia aut forma, sed etiam ab effectibus: sicut poetae dicunt, Pallidam mortem, caligantes fenestras, caecam et silentem lunam, et lucos silentes. et omnino ab omnigenis circumstantiis. Rapina alicuius dicitur active et passive, quae ei abrepta est, vel quam ipse abripuit, Iud. 8, Det mihi quisque in aurem praedae suae. Isa 3, Rapina pauperis est in domibus vestris. Ponuntur autem non raro adiectiva aut Epitheta sola, pro subintellectis substantivis: ut, In excelsis, scilicet locis, benedixit in caelestibus, Paulus in Ephesiis et Philip. 1.

23 Aliquando substantiva ponuntur pro suis adiectivis et substantivis, ut potestates pro potestate praeditis, principatus pro principibus, sublimitates et profunditates pro rebus in sublimi et profundo existentibus. Ut in constructione Nominum dixi.

24 Epitheta autem si parce et scite adhibeantur, sermonem illustrant et gratum faciunt: sin copiose nimium, obscurant, aliquando etiam frigidum ac odiosum efficiunt.

25 Latini non ultra unum adiectivum uni substantivo semel, sine coniunctione adiiciunt: at Hebraei multa unico subiecto, partim per adiectiva, partim per substantiva vel in genitivo posita, vel aliis rationibus adiungunt: ut Rom. 1, Paulus servus IESU Christi, vocatus Apostolus, segregatus ad Evangelion Dei. Hic tria Epitheta audimus, et mox: De filio suo genito ex semine David, definito filio Domino nostro, etc. et mox: Omnibus existentibus Romae dilectis Dei, vocatis sanctis.

26 Dicunt vero Grammatici, Epitheta aut distinguere, aut minuere, aut augere. Luminaria magna, luminare maius, et luminare minus: tum distinguit ea luminaria ab aliis, tum auget: alterum auget, ac alterum minuit. Verum habent ea innumeros plane usus, praesertim autem ut aliquam rei proprietatem eo loco potissimum observandam inculcent auditori aut lectori. Ut cum minae Dei hominibus proponuntur, dicitur: Deus terribilis, fortis, iratus, zelotes, iudex, vindex in mille generationes, etc. Contra, cum consolationes, dicitur clemens aut misericors, propitius, fidelis aut verax, et aliis huius generis qualitatibus ornatus nobis monstratur.

27 Quare praecipitur a Grammaticis et Rhetoribus, ut tantum ad rem scopumque praesentem facientia Epitheta unoquoque loco ponantur. Quod sacrae Literae diligenter observant. Accusant vero quidam Homerum, hanc praeceptionem non observantem: ut qui Achillem etiam in culinariis rebus versantem, celeri pedem nominet. Contra Vergilium laudant, qui in hoc non peccet. Verum non est nostri instituti prolixius de Epithetis disserere: tantum igitur monemus ea, quae in hoc genere ad solas sacras Literas pertinent.

28 Aliquando videri queant ociose ferme, Poetarum more, Epitheta cumulare, praesertim in genitivo posita. Ut, Aves caeli, pisces maris, pecora campi, ferae sylvae, etc. Credo id eos facere, ut rem tanto magis inculcent animoque infigant, aut etiam ante oculos proponant, vel denique sententiam efficiant pleniorem.

29 Aliquando praeter talia Epitheta etiam quaedam Hypotyposes, aut gestus rerum adduntur: ut Psal. 8, Pisces maris transeuntes semitas maris. illa discursatio piscium in oculos incurrit.

30 Tale quid est, quod evidentiae gratia interdum etiam ipsa instrumenta, quibus res confectae sunt,

-- 900 --

137 indicantur: ut, Caeli opera manuum aut digitorum tuorum. Quod simul opus Dei amplificat, et proponit eum tanquam artificem quendam nobis inspectantibus caelos fabricantem manibus et digitis sculpentem.

31 Haec vero et similia eo faciunt, ut rem totam illustrius exprimant, et simul veluti ante oculos ponant, eamque coram geri monstrent. Quod Aristoteles vocat ante oculos facere, et plurimum in Homero celebrat: de quo postea etiam proprio Capite agetur.

32 Circumloquuntur quoque multum nomina periphrasibus utendo: quod, teste Aristotele, orationem grandem, et simul sua veritate suavem, aliquando etiam plus aliquid continent. Periphrasis enim quam nudum nomen plerunque est efficacior. Sic pro olla, dicunt vas figuli: Psal. 2, Tanquam vas figuli confringes eos. Deut. 32, Sanguinem uvae biberunt, id est vinum. Luc. 23, Non bibam de germine vitis, id est de vino. Iohan. 8, Digito Dei daemonia eiicio, id est divina efficacia. Sic filius ovis aut bovis aut hominis, pro homine. Inter natos mulierum, id est inter homines. et, Discipulus quem diligebat IESUS, etc. Ego sum filius ancillae tuae, id est tuus verna.

33 Sic et adiectiva circumscribunt: Ut Iohan. 3, Qui de terra est, de terra loquitur: qui de caelo est, supra omnes est: id est, terrenus aut caelestis, terrena aut caelestia loquitur.

34 Aliquando autem talis periphrasis aliquid plus complectitur, quam simplex nomen. nam aliquas rei conditiones indicat: ut cum dicit David, Sanguinem istorum hominum bibam. 1. Sam. 23. 1. Paral. 23. pro. Aquam istorum, hostium scilicet, cum periculo vitae illis ereptam, et huc allatam. Sed de periphrasi suo loco docetur plenius.

35 Nonnunquam subiectum aut praedicatum non sine obscuritate circumscribitur, cum unica voce exprimi posset: videnturque duae orationes aut plures esse, cum sit unica. Proverb. 12, Qui loquitur veritatem, annunciat iustitiam: pro, Verax homo loquitur iusta. Subiectum magis significat potentiam aut habitum: praedicatum vero actum aut actionem. At in tali resolutione orationis, perinde utrumque de actione sonare videtur: sed significantior et evidentior est talis locutio, quia magis rem proponit in actu.

36 Nomina verbalia et etiam eis vicina, alias active, alias passive accipiuntur. Initium sapientiae est timor Domini, saepe iteratur: id est, timor quo Deus timetur, non quo ipse timet. Contra, cum timor hominum dicitur, crebro active accipitur, quo homines timent. Sic dicitur iustitia Dei alias passive, qua ipse est iustus: et est proprie legalis iustitia. alias active, qua nos iustificat: et est Evangelica, ac significat meritum filii eius per imputationem ad nos translatum. Sic Iacobus: Ira viri iustitiam Dei non operatur, id est, Deo probatam obedientiam aut vitam.

37 Quod de imputativa iustitia etiam olim Augustinus multum monuit, et nos hoc tempore contra Osiandrum obtinere oportuit. Gloria Dei plerunque passive accipitur: ut, Gloriam meam alteri non dabo. et: Gloria in excelsis Deo: nempe qua ipse glorificatur. Alias active, qua alios glorificat, aut quam statuit esse veram gloriam. Ad Rom. cap. 3. Destituuntur omnes gloria Dei. Sic opus Dei, Iohan. cap. 6, id est ipsi probatum. Sic conscientia Dei: 1. Pet. 2 cap. Scientia Dei, Esaiae 53, qua scitur, agnoscitur, iustificat nos.

38 Distributivis carent Hebraei, eoque aliis geminatis utuntur: ut, Misit duo duo, pro binos, Mar. 6, Et mox ibidem: Iussit eos discumbere areolae areolae, id est areolatim aut mensatim. Qua de re in Reduplicatione prolixius.

39 Nomina substantiva aliquando simul etiam adiuncta significant Metonymice: ut sunt causa, effectus, accidentia, et similia. Sic via saepe non tantum vitam per Metaphoram, sed et omnia adiuncta: ut sunt actiones vitae, et omnis generis difficultates, quae sese in ea obiiciunt. Sic dicitur Dominus nosse viam iustorum, id est, ipsos omnesque res ipsorum curare. Sic iudicium saepe significat ipsam controversiam, eius ius, cognitionem, determinationem et exequutionem: sive in bonam, sive etiam in malam partem, nempe punitionem ac exitium sontium, aut etiam liberationem bonorum. Sic cum gloria in excelsis Deo celebratur, intelligitur cognitio, fiducia, invocatio, et omnis generis celebratio. Vide in Metonymia.

40 Nomina in hac quoque lingua, sicut et in aliis omnibus, valde varie ab aliis rebus ad alias transferri, nihil monere opus est: dicetur tamen in titulo Metaphorae, et aliis tropis. Possunt autem huius generis innumera exempla dari. Sic adeps pro potentia, opulentia ac vigore: quia opulentia ac potentia brutorum, in eorum pinguedine consistit. Tenebrae, nox, obscuritas, caligo, pro ignorantia vel miseriis, vel etiam peccatis et impietate: contra lux et sol ac dies. Inde, Vallis tenebrarum: duplicatur vis vocis et Metaphora, Psal. 23. Sic Umbra mortis, vermis, pro mala conscientia et aeterna damnatione, Esa. 66. Aethiops Psal. 7, pro pessimo. Sic alibi Amorrhaeus, Ezech. 16. Amalekita, Philistaeus, princeps Sodomae, Esa. 1.

41 Nomen significans effectum, ponitur pro causa, et contra: ut, auditus pro voce, sermone, doctrina aut fama. Esa. 53, Quis credit auditui nostro. Sic et Habacuc 3. Item in Evangelistis, auditus pro rumore. Contra et causa pro effectu: ut, iudicium pro poena, aut etiam liberatione. Sic et ira pro poena.

42 Nomina noticiae, pro rebus earum ponuntur, et contra. de quo postea. Rom. 7, Sine lege vivere, pro sine legis agnitione.

43 Instrumentorum nomina, pro re aut actione. Sic dentes peccatorum, pro eorum potentia, quia in miseros grassantur. Sic et manus ac digiti: Si est iniquitas in manibus meis, Psal. 7, id est in actionibus et operibus. Sic digitus Dei, brachium, pes, oculus, os, lingua, et similia. Possunt haec ad Metonymiam referri: sicut et cum signum pro signato, materia pro materiato, et etiam causa pro effectu, aut contra ponitur: de quibus prolixe in Metonnymia. Locus pro locato, continens pro contento: ut, Hierosolyma pro civibus, Iudaea pro Iudaeis, Philistaea pro Philistaeis. de quo in Synecdocha.

44 Aliquando etiam contra, licet rarius: In caelestibus, pro in caelis. Marc. 5: Veniunt quidam ab Archisynagogo, dicentes: Filia tua est mortua, id est, ex eius domo. nam Iairus ibi erat, et ad illum ea dicebantur. Sic, Ardet Ucalegon, apud Vergilium.

45 Pars pro toto, et contra, ad Synecdochen pertinent, de qua suo loco. Sic saepe anima, mens, spiritus,

-- 901 --

138 aut cor pro toto ponitur. Sic dictum Psal. 7, Scrutans corda et renes, simpliciter quis exponere posset de omnibus interioribus, aut etiam occultissimis totius hominis, quae omnia Deus perspiciat, nedum ista externa ac propalam manifesta. Israel nomen totius populi, pro uno Achan ponitur: seu illius unius peccatum toti Israel tribuitur. Nam ibi bis repetitur, peccasse ac praevaricatum esse Israelem: cum ille unicus homo peccaverit. Sic Maria Iohan. 20 inquit: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt: ubi Dominus, nomen totius, pro solo cadavere usurpatur. Hosce et vicinos Hebraismos posses hisce regulis comprehendere.

46 Nomen generale, vel speciale singularis numeri, cum, vel sine signo universali, crebro Hebraeis pro plurali ponitur: ut Psal. 39, Universa vanitas omnis homo: id est omnes homines. Gal. 2. Non iustificatur homo, id est homines. Psal. 124, Cum exurrexit contra nos homo. Sic in Exodo locusta, rana: Numer. 21, Musca, serpens: Psal. 9, Perdidisti impium, id est impios. Ibidem: Homo, pro hominibus. Psal. 12, Defecit pius.

47 Construuntur quoque saepe generalia et specialia nomina singularis numeri cum pluralibus, perinde, ut collectiva per Synthesin, Gen. 33, Et morientur omnis ovis. Gen. 1, Faciemus hominem, et: Imperent in pisces, etc. Exod. 34, Et omnis sapiens corde inter vos venient, et facient omne quod praecepit Deus. Esa. 3, Impudenter agent, puer contra senem, ignobilis contra honoratum. Esa. 2, Homo fecerunt. 1. Tim. 2. Mulier servabitur per procreationem liberorum, si manserint in fide: scilicet mulieres, non liberi, de quibus Chrysostomus ignarus huius phraseos, locum exponit. Sic alibi praecipitur, In speciebus animalium: Singulare pro Plurali ponendo, verum hoc iam ad constructionem tendit.

48 Econtra aliquando haec eadem generum ac specierum nomina in Plurali numero pro Singulari ponuntur. Esa. 19, Tradam Aegyptum in manus dominorum duri, et rex fortis dominabitur eis. Gen. 42, Locutus est vir Domini terrae nobiscum dura. Zach. 11, Et pastores eorum non parcet eis, id est pastor. Proverb. 1, Sapientiae clamabit, et eedt vocem suam, id est sapientia. Sic et in principio 9 cap. Proverb. 14, Sapientiae mulierum aedificat domum. Ibidem: Stulti Ializ יליץ , id est, petulanter perpetrat peccatum. Ibidem: Et labia sapientum custodit eos. Sic saepe veritatis, iustitiae, misericordiae et similia. De hoc Hebraismo pronunciat Hier. li. 2 contra Iovin. Scriptura solet et unum pluraliter, et plura singulariter appellare.

49 Nec solum ponuntur pro singulari numero, sed etiam pro uno aliquo certo incerte indicato: ut Matth. 12, In illo tempore profectus est IESUS per segetes sabbatis, discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas, id est quodam sabbato. Psal. 1. Erit sicut arbor plantata ad rivos aquarum, id est iuxta aliquem rivum. Iud. 12, Sepultus est in urbibus Giled, id est in una quadam ex illis. Zachar. 9, Sedens super asinum et pullum filium asinarum, id est unius alicuius asinae. Gen. 37, Et iugulavit hoedum caprarum. Matth. 2, Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri, id est Herodes.

50 Quinetiam ponuntur et collectiva nomina et generalia in numero singulari, pro uno aliquo certo in dividuo: ut 2. Sam. 14, Quare cogitasti talia super populum Dei: id est, super Absalon. Et Gen. 20, Nunquid gentem iustam interficies? id est me Abimelech. ipsi enim soli in praecedentibus erat minatus Deus. Sic saepe et filius hominis accipitur de Ezechiele, aut Christo.

51 De familia tota, re familiari, ac etiam posteris sic Scriptura loquitur, tanquam de uno hero: quia illa omnia ad constituendum herum requiruntur, ut Aristot. 1. Politi eorum disserit: et quod autor gentis quasi superstes est in suis posteris, ut idem autor 2 de Anima 4 docet. Ios. 9, Dixerunt viri Israel, fortasse in medio mei tu habitas. Gen. 39 in quit Iacob: Ego sum pauci numero, et congregabuntur contra me, et interficient me. Exod. 10, Ut ponam signa in medio ipsius: intelligit Pharaonem, et per eum porro Aegyptum. Gen. 32, In baculo meo transivi Iordanem hunc, et nunca factus sum in duas turmas. Num. 30, Sic loquitur frater tuus Israel. Exod. 34, sic Dominus cum Mose loquitur de praeceptis suis, tanquam is sit totus populus. Atque haec est causa, quare posteri nomine suorum maiorum in sacris Literis notentur: ut Iacob, Israel, Iuda, et sic Latini: Hunc vobis exedendum propino. et: Ubi gustarit de sene, i. de eius reb. aut opulentia.

52 Nomina latiora pro angustioribus ponuntur, sive generalia pro specialibus. Ioel. 3. et Act. 2, Effundam de spiritu meo super omnem carnem, id est super omnes gentes. Gen. 6. Omnis caro corruperat viam suam. Esa. 66, Veniet omnis caro, ut adoret coram me, dicit Dominus. Zach. 2, Sileat omnis caro a facie Domini. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, Matth. 24. Marc. 13. Nisi fuissent abbreviati dies illi, non fieret salva omnis caro. Luc. 3, Et videbit omnis caro salutare Dei nostri. Mar. 16, Praedicate Evangelion omni creaturae. Rom. 13. 1. Pet. 2, Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum. Omnis anima potestatibus superioribus subiecta sit: id est, omnis homo, non enim nunc de brutis aut plantis praecipitur.

53 In regiminis statu, aut cum duo nomina substantiva ita connectuntur, ut alterum in genitivo ponatur, ac alterum vim possessoris, alterum rei possessae exprimere videatur, omnino alterum vim adiectivi obtinet, ac in id resolvi in expositione oportet: alias quidem nomen regens, alias rectum. Prioris exemplum sit: Beatitudines viri, saepe in Psalmis occurrit, pro, Beatus vir. Gloriam magnificentiae regni tui narrabo, Psal. 145, id est magnificentiam gloriosam: vel potius, Celebrabo regnum tuum gloriosum et magnificum. In electione sepulchrorum tuorum sepeli mortuum tuum, id est in sepulchris electis aut praecipuis. Rom. 9, Israel sectans legem iustitiae, ad legem iustitiae non pervenit: id est, legalem iustitiam. Sic stultitia praedicationis, 1. Cor. 1, pro stulta praedicatione. Coloss. 1, Quibus voluit notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, qui est Christus: id est, dives et gloriosum mysterium, aut simpliciter gloriosas divitias. Ut promissionem spiritus per fidem accipiamus, id est promissum spiritum. Apoc. 16, Damnatio meretricis, pro damnanda aut damnabili meretrice. Aliquando etiam Latini similiter loquuntur: ut, Magnitudo aut multitudo amoris, laboris, odii, praemii, opum, vicit aut permovit: pro Magnus labor, amor, etc, Diligentia officiorum aut studii, pro Diligens officium: sedulitas operae, pro sedula opera aut cura. Elegantia sermonis Ciceroniani multos capit: obscuritas Sacrarum literarum

-- 902 --

139 multas alienat a Theologia: Austeritas heri me pepulit: pro; Elegans sermo. Talis Enallage nominum et phrasis non raro significantior est propria locutione.

54 Contra multo crebrius nomen rectum, seu in genitivo positum, per adiectivum resolvitur: ut villicus, index, Mammon iniquitatis, id est iniquus aut iniustus. Agnus lactis, 1. Sam. 7, pro, Lactens. A viro iniuriarum liberabis me, 2. Sam. 22, pro, A viro iniurio aut iniusto. Montes praedae, Psal. 76, pro regnis praedatoriis, rapacibus aut tyrannis. Quis me liberabit de corpore huius mortis, Rom. 7. pro, A corpore hoc mortifero, aut istam tam tetram pestem originalis peccati circumferente. Eph. 4, Sanctius veritatis, id est sanctitas vera. Huius generis plane in numera sunt exempla.

55 Aliquando autem, ut et antea dixi, addubitare possis, Utrum sit in adiectivum resolvendum, aut in sua conditione relinquendum: ut est illud celebre, Abominationis desolationis, Matth. 24. Luc. 21. et Dan. 9. Quod alii exponunt Abominandam desolationem: alii. Abominationem omnia desolantem, aut vastantem. Mihi sane posterior expositio magis probatur. Nam omnino agitur de quodam idolo, aut idololatria, quam per abominationem notari necesse est. solent enim Hebraei idola et idololatrias vocare Abominationes. Istam vero idololatriam dicit non vulgarem quandam fore, sed quae plurimum damni det, totamque religionem devastet. Multa enim fuerunt foeda idola, sed non perinde Ecclesiae et religioni pestifera, ut Antichristus, qui omnia, idque diutissime, contaminavit ac vastavit. Sic cum Psaltes dicit toties, Gloria magnificentiae: et Paulus Divitias gloriae: dubium est, an exponas magnificam gloriam, vel gloriosam magnificentiam: divitem gloriam, aut gloriosas divitias, seu gloriosam opulentiam. Sic gehenna ignis, Matth. 5. quod possis exponere utroque modo: vel, Gehenna ignea, seu ardens: vel contra, Ignis gehennalis aut infernalis.

56 Nonnunquam etiam nihil refert utrum substantivum vertas in adiectivum. sic Moyses Exod. 19. dicit regnum sacerdotii seu sacerdotale, de piis: et contra Petrus 1. cap. 2. Sacerdotium regni aut regale. 2. Thess. 1. Ignis flammae: est idem quod flamma aut flammeus ignis. Sic et in proximis exemplis: Divitias gloriae, et Gehenna ignis, nihil refert utrum in adiectivum resolvas.

57 Aliquando duo nomina per regimen constructa necesse est in exponendo simpliciter invertere: ut id regatur quod regebat, et non In adiectivum resolvere: in quo est quaedam species Hypallages: ut Eph. 4, Nullus sermo corruptus ex ore nostro egrediatur: sed si quis est bonus in aedificationem usus, ut det gratiam auditoribus: clarior et melior sensus videtur fore, si dicas, Sermo bonus ad usum aedificationis, id est qui aedificet: nisi malis exponere, Sermo bonus ad promotionem praesentis alicuius negotii aut utilitatis. Verum de hoc genere Hebraismi, plenius agetur in constructione Nominis, aliquanto post.

58 Nomina substantiva interdum extra regimen pro adiectivo et substantivo cognato ponuntur. Lux, pro lucidis corporibus: Genes. 1. Vos estis lux in Domino. Benedictio, id est benedictus, Gen. 12. tametsi illud etiam active accipi necesse est, quod Abraam et semen eius erit causa benedictionis toti mando. Mors, pro mortuis. Psal. 6. Non est in morte qui memor sit tui, pro, Inter mortuos. Vilitates in filiis hominum, Psal. 12, id est viles homines. Gloria, Psal. 16, 30, pro lingua, anima, aut quicquid est in homine gloriosum. Iustitia, pro iusta causa: Psal. 17, Audi Domine iustitiam. Habitator laudum. Psal. 22. pro laudabilium, aut etiam possessor. Captivitas, pro captivis, aut etiam captivatoribus: Psal. 68, Cepisti captivitatem. Generatio, pro filiis. Psal. 112. Generatio rectorum benedicetur, pro, Filii aut posteri. Iniuria de violentia, pro iniuste et violenter partis: Amos 3. Thesaurizant iniuriam et violentiam in aedibus suis, [in] opes iniustas. Rom. 1, Veritatem commutaverunt in mendacium, id est veram religionem aut cultum in falsum.

59 Nomen speciei, ut prius dixi, pro tota specie ponitur, sicut et apud Latinos homo. Exod. 8, Venit musca gravissima, id est muscae. Num. 21. Ora Dominum, ut auferat a nobis serpentem, id est serpentes. Sic Psal. 9, Perdidisti impium, et nomen eorum delevisti, id est impios. Sic homo, pro homines, Psal. 9. Mulier salvatur per filiorum procreationem, 1. Tim. 2. Salutate omnem sanctum, Philip. 4, pro, omnes sanctos. Convenit cum hac regula, quod Hieron. lib. 2 contra Iovi. inquit: Scriptura divina solet et unum pluraliter, et plura singulariter appellare.

60 Carent genere neutro Hebraei: quod et Priscianus testatur. Quare aliquando utuntur feminino pro eo: ut Psal. 118. Matth. 21, A Domino facta est haec, et est mirabilis in oculis nostris: pro, Factum est hoc aut istud. quod scilicet antea narratum est. Tale forte est illud Genes. 15, Et imputavit ei illam ad iustitiam. Ubi illud He femininum adfixum in fine verbi Imputavit, videtur per hunc Hebraismum referre Illud credere, ac sicut si Latine diceremus, Reputavit ei illud, scilicet credere, ad iustitiam. Hinc est, quod etsi Paulus primum neutraliter illud dictum citet, tamen postea urget, fidem ei esse reputatam ad iustitiam: explicans nimirum textum, quod illud pronomen adfixum in se vocem fidei contineat, seu referat Abraami credere. Possis etiam dicere, esse constructionem ad sensum respicientem, ut illud adfixum femininum referat nomen Fidem, per verbum Credere indicatum.

61 Nomina cognationis, praesertim proxima, aliquando καταχρηστικῶς longiuscule a vero usu abducuntur, significantque gradus remotiores: ut patres omnes per lineam consanguinitatis ascendendo, filii omnes per lineam descendendo: fratres vero et sorores omnes collaterales et demum omnes quo quo modo arctius coniunctos. Sic filii Israel: Patres nostri invocarunt te, Patres comederunt uvas acerbas. Sic quoque domus pro posteritate, socius pro proximo sumitur.

62 Nominum reduplicatio alias vehementiam significationi adiicit: Templum Domini, Templum Domini Ierem. 1, Terra, terra, terra audi verbum Domini. Sic Esa. 6, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Zebaoth. Non qui dixerit Domine Domine, sed qui fecerit voluntatem patris. Alias distributionem aut collationem: Vallis erant putei putei, id est, passim erant multi putei. Dedit in manus servorum suorum greges greges, Gen. 22. pro, Separatim singulos greges. Accipe tribus tribus, pro, Singular tribus. Convivia convivia, et areolae areolae: pro, Convivia aut areolas. Mar. 6. Contra Levit. 17, Vir [?: --- ] colligit, pro, Unusquisque vir, Sed de hoc in reduplicatione plenius dicetur.

-- 903 --

140 63 Nominibus numerabilibus cardinalibus utuntur pro ordinalibus: Unum, duo, tria pro, Primum, secundum, tertium. Utuntur et pro adverbialibus: ut Septem, pro septies. Matth. 18, Septuagies septem, pro Septuagies septies.

64 Utuntur primitivis pro derivatis: ut Matth. 13, Aliud tulit centum, aliud sexaginta, aliud triginta pro Centena, sexagena, et tricena: tametsi possis etiam intelligere, quod unum granum tulit centum, aliud sexaginta, aliud triginta.

65 Numeralia nomina pro incerto numero saepe accipiuntur: ut sunt myrias, etc. Non timebo a decem millibus, Psal. 3, id est, a maxima multitudine. Sic sex legiones angelorum dicit Christus. Sic Psal. 11, Argentum purgatum septies. Psal. 119, Septies in die laudem dixi, id est, saepius. Proverb. 24, Septies in die cadit iustus. Esaiae 4, Septem mulieres apprehendent virum unum, id est multae. Sic aliqui aliquando exponunt. Tria et quatuor peccata, Amos. Sic Matth. 18, Septuagies septies, pro infinities. Forie hic numerus aliquid naturale habet, sicut Aristoteles scribit, quasdam gentes tantum usque ad septem nu+, merare. Numerum minorem plerunque maiori praeponunt: sicut aliquatenus et Germani. Ponitur et denarius numerus pro multo et incerto. Gen. 31, Mutavit mercedem meam decem vicibus. Ecclesiast. 7, Sapientia roborat sapientem plus quam decem potentes principes, qui sunt in urbe. Sic Agamemnon sibi decem Nestoras optat.

66 In numeratione rerum aut personarum aliquando tantum praecipuos numerant, sicut plerunque excludunt mulieres, et pueros, ac servos: iuxta illud iuridicum: Accessoria sequuntur naturam principalium. Sic Matth. 14, dicuntur saturata esse quinque millia, exceptis mulieribus et pueris Exod. 12, tantum viri numerantur 600000. Sic Dan. 11, tantum quatuor reges Persarum florentiores indicantur, praeteritis aliis ignobilioribus: tametsi ibi etiam in verbo Stare Hebraismus sit, pro florere. De supputatione temporum postea in proprio Capite dicetur.

67 Venantur aut fingunt potius, ac somniant homines quidam semifanatici in numeris mysteria: quinetiam ubi nulli sunt numeri, mutant literas in numeros, et inde sibi pro arbitrio mysteria comminiscuntur. Quod genus fanatismi duplici de causa impium est. Primum quia verum ac genuinum, seu Grammaticum sacrarum Literarum sensum negligit, imo et proculcat, quasi in eo non contineatur omnis necessaria sapientia. Deinde dat occasionem ad quosvis errores ac deliria. Sciamus igitur, in nullis numeris sacrarum Literarum esse certa, et necessario scrutanda mysteria, quasi aliud quid ibi quam quod textus prae se fert, fingendum sit: praeterquam Apocal. 11, ubi numerus bestiae dicitur esse 666. quem non male Irenaeus resolvit in vocem Latinus: et paucis aliis. Proculdubio enim Spiritus sanctus voluit significare, bestiam illam seu Antichristum in Latio sedem suam habituram esse. Editus alioqui est hoc tempore Stifelii liber de mysticis numeris, et extat etiam vetus ac manuscriptus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.