Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

8 Usitatum fuit, et adhuc est apud Orientales, ac nunc apud Turcos, ut acquesitis servis nova nomina imponant, neglectis prioribus: hoc enim dominii signum est, teste Chrysostomo et Apollinari. Sic Adam imponit reb. nomina intrans in mundi possessionem. Sic Pharao mutat nomen Iosepho, et Nabuchodonosor Danieli ac socii eius, et quibusdam regibus Iuda sub finem regum. Sic et Christus Petro, et filiis Zebedaei nomina mutet.

-- 898 --

135 Quem morem et monachi servant, ut indicent se ex familia Christi in familiam aut peculium Francisci aut Dominici migrasse, neglectoque priore foedere baptismi, nunc per cucullum initiari et consecrari tanquam per novum baptismum aut rebaptizationem. Cuculli enim efficaciam baptismo aequalem esse docent. Eodem mysterio etiam Pontifex Romanus assumit nomen novum, ut iam peculiaris sit minister sui Dei. Sic Deus mutans nomen Abrahamo, Sarae et Israeli, voluit constituere monumenta aut memorialia insignium rerum, et simul indicare eos iam quasi alios homines fore.

Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.