Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

28 Figuratae locutiones, saepe ita cum propriis construuntur, ac si essent propriae, habita nimirum ratione sensus, non verborum. Apud Israelitas non movebit canis linguam suam, ab homine ad iumentum. Exod. 11. perinde construitur illud Non mutivit canis, ac si dixisset: Apud Israelitas fuit summum silentium, aut quies in homine et pecudibus, nihil vel brutorum vel hominum laesum est. Quid enim canis mutiret ab homine ad iumentum, quid latratus canis est in homine et iumento? Sed sensus est, quod summa pax fuerit in homine et iumentis. Ex corde erit malus oculus. Hic malus oculus perinde construitur cum exire ex corde, ut si esset propria vox, nempe invidia, Marc. 7. Si plaga steterit in oculis eius, Levit. 13. Plaga stare aut conquiescere perinde construitur cum oculis, ac si esset proprium, Iudicio eius. Vae qui dicit patri, quid gignis, et matri, quid parturis? id est, Vae illi, qui cum Deo suo creatore litigat. Nam haec ad verbum nemo dicit. Isa. 54. Similitudo ponitur proipsare, aut inusitatum pro usitato aliquo modo conveniente: et illud Vae, ita cum sequentibus figurate dictis connectitur, ac si diceretur proprie, Vae contemnenti Deum et parentes. Diversis, sed tamen coniunctis, subiectis tribuuntur interdum diversa praedicata, quae tamen utrique aeque conveniunt, aut etiam plane idem sunt: ut Rom. 3, Unus Deus iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Isa. 5, Viri eius gloriosi homunciones famis, et multitudo eius aruit siti. id est, utrique summi et infimi esurient et sitient.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.