Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

DE CONSTRUCTIONE VERBI.

1 Constructio Verborum in hac quoque lingua, sicut et in aliis, partim propria, partim figurata est. Est vero perdifficile de ea exactius differere: quia non ita exacte possumus in hac lingua casus habere ut in aliis, cum nulla terminatione voces inter flectendum per casus varientur, sed tantum differat numeras singularis a duali et plurali. Praeterea licet habeat articulos, tamen illi non ita certo per casus distingui possunt: saepe unus articulus in pluribus casibus reperitur.

2 Multa possunt de constructione quoque, sicut et de reliquis Grammatices partibus, in hoc sermone ex Latina lingua iudicari. omnes enim linguae aliquousque conveniunt. Ea hic prolixius inculcare, superfluum esset. Monebo igitur tantum quaedam de figuratis locutionibus, idque minus notis Latinis auribus.

3 Requirit sane haec lingua, sicut aliae, ut verbis personalibus praeponatur nominativus eiusdem numeri ac personae: sed contra mira est licentia subito mutandi numeros ac personas: ut eadem vel persona, vel eius motus aut actio, iam in prima, iam in secunda aut tertia persona, iam in singulari, iam in plurali proponantur. Genes. 1, Faciamus hominem. et: Dominentur piscibus maris. Psal. 2, Fremuerunt gentes, Disrumpamus vincula eorum, Rex meus es tu, Praedicabo te instituto. Ubi Gentes cum Disrumpamus, et Rex cum Praedicabo, coniungenda sunt: aut complenda concisa oratio: Fremuerunt gentes dicentes, Nos disrumpamus. et: Qui rex ego sum, et praedicabo.

4 Cum Hebraei verbum sine subiecto ponunt, tum generaliter ad quoslibet extendunt rem eam, de qua agitur, et tunc commode verba activa in passiva resolvi possunt. Rom. 7, Ego venditus sum sub peccatum.

5 Hebraei igitur plurimum non variata sententia mutant personas, numeros, tempora, et modos. Levit. 25, Et cum vendideris venditionem proximo tuo, aut emeris a populari tuo. Gal. 4, Misit Deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem. Abba pater. Quare non amplius es servus, sed filius. Gal. [4], Vos spirituales restituite talem, considerans, ne et tu tenteris. Isa. 2, Homo proiiciet idola, quae fecerunt

-- 921 --

158 sibi ad adorandum. Mich. 2, Ego adduco malum super generationem hanc, et non amovebitis inde cervices vestras. Matth. 1, Iesus servabit populum suum a peccatis eorum. Sic Elizabeth dicit Mariae: Beata quae credidit, quoniam erit perfectio eorum, quae dicta sunt ei a Domino, id est, perficietur. Antea in secunda persona cum ea erat locuta. 1 Timoth. 2, Mulier seducta est, servabitur autem, si permanserint in fide. Ubi Mulier cum Permanserint, in plurali construitur. Possis tamen hoc referre ad Synthesin, etiam aliis linguis usitatam, quando nomina specierum, aut collectiva singularis numeri cum plurali verbo construuntur. Crebrum enim est in hac lingua, ut nomina generum et collectiva construantur cum plurali verbo, adiectivis aut relativis.

6 Subitae mutationes temporum non tantum Hebraeis, sed et Graecis sunt usitatae: quod quidem imperitiori non parum obscurat sensum. Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, et populi meditabuntur inania. Primum loquitur in praeterito, mox in futruo, et tamen utrumque complectitur perpetuitatem quandam praeteriti, praesentis et futuri. Amos 9, Concidit eos universos, ipsos in capite, et novissimum ipsorum occidam. Iob 35, Clamabunt, eiulabunt, non dixit, ubi est Deus? Matth. 24, Duo erunt in agro, unus accipitur, alter relinquitur: futurum subito mutat in praesens. Sic Roman. 3, primum loquitur in praesenti, Colligimus fide iustificari hominem: mox in futuro, Deus iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem: tametsi hoc possis referre ad illum Hebraismum, quod futurum indicativo interdum exprimere oporteat per Soleo: et suum infinitivum: Iustificabit, id est, solet iustificare.

7 Modus quoque subito mutatur: ut 1 Corinth. 10, At non esse nos, etc. Neque estote idololatrae, neque scortemur, neque tentemus, neque murmurate. Ubi videmus primum esse infinitivum, postea imperativum, tertio coniunctivum πορνεύωμεν , postremo denuo imperativus, Murmurate. Sic 1 Thess. 5, Arbitrari eos charos, pacem habete cum eis. Ubi statim mutat infinitivum in imperativum. Talia sunt multa exempla passim in sacris Literis. Aliquando etiam tota orationis forma subito mutatur, idque etiam ibi, ubi rerum et sensuum convenientia postulat similitudinem quandam: ut Rom. 2, Qui reddet unicuique secundum opera ipsius. Perseverantibus quidem in bono opere, gloriam et honorem et immortalitatem, quaerentibus vitam aeternam. Contentiosis vero et inobedientibus veritati, indignatio et ira, oppressio et angustia. Tribulatio et angustia super omnem animam operantem malum, subintellige, venient. Gloria et honos omni operanti bonum, scilicet continget. Haec quatuor cola sermo Latinus una forma orationis portulisset. At nunc in priore necesse est esse activam orationem, et subintelligi, Deus dabit: in secundo vero passivam, Dabitur a Deo: in tertio neutralem, veniet: in quarto, continget. Hoc etiam parit aliquam obscuritatem apud minus gnaros huius Hebraismi. Quare et haec proprietas sacri sermonis observanda est.

8 Hic igitur mos sacri sermonis observandus est, ne ignari eius turbemur, ac etiam a sensu ipso aberremus.

9 Nomen pluralis numeri raro cum singulari verbo construitur. Gen. 26, Et fuerunt exacerbans spiritum, id est, unaquaeque earum fuit exacerbans. Et 27, Maledicentes tibi maledictus, et benedicentes tibi benedictus: id est, unusquisque e maledicentibus, et unusquisque ex benedicentibus. Exod. 17, Fuit manus eius, id est, utraque manus. Gen. 49, Filiae incedebat, id est, unaquaeque a filiabus. 1. Sam. 4, Et oculi eius caligavit, id est, uterque oculus. Psal. 119, Rectum iudicia tua, id est, unumquodque ex iudiciis tuis. Proverb. 1, Sapientiae foris praedicabit: id est, unaquaeque e sapientiis. Et 9, Sapientiae aedificavit domum suam, Et 3, Et fulcientes eam beatus: id est, unusquisque e fulcientibus. Eodem capite: Et stulti exaltat ignominiam: id est, unusquisque e stultis. Et 14, Sapientes mulieres aedificavit domum suam: id est, unaquaeque e sapientibus.

10 Tertia persona pro prima et secunda multum utuntur, more Germanorum, contra Graecam et Latinam consuetudinem. Gen. 44, Loquatur quaeso servus tuus: id est, Concede quaeso, ut ego servus tuus loquar. Ibidem: Dommus meus interrogavit servum suum: id est, Tu Domine me interrogasti. Matth. 8, Filius hominis non habet, ubi caput reclinet: id est, Ego qui sum filius hominis, non habeo, etc. Sic Psal. 50, Immola Deo sacrificium laudis, inquit Deus ipse: pro, Immola mihi sacrificium, etc.

11 Persona secunda pro prima: Quid proderit tibi quid accipiam utilitatis de expiatione mea? Iob 35, pro, mihi.

12 Prima persona interdum ponitur pro tertia. Rom. 10, Sed dico, an non audierunt? id est, dicat aliquis. Hic Hebraismus plurimum facit ad expositionem Ecclesiastis: ubi saepe in prima persona dicuntur aliquae absurdae sententiae. Ut cum dicit, se censuisse optimum esse laetari ac epulari, et esse eandem sortem hominum ac iumentorum, piorum et impiorum. Dicuntur igitur illa et similia, aut ex persona aliena, aut tantum opinative, non pronunciative, seu assertive, vel determinative: ut solent aliquando homines suas stultas opiniones recitare, non ut eas tueantur, sed potius ut errorem suum confiteantur ac damnent.

13 Persona secunda pro tertia: Edent pauperes, et saturabuntur, etc. Vivet cor vestrum in seculum, Psal. 22, pro, cor eorum. Non audiet verba mea, etc. et: Non audistis, Ier. 29, pro, non audierunt.

14 Persona secunda pro tertia plurali, Ut enarres in auribus filii tui, et filii filii tui. Exod. 10, pro, Ut enarrent filii Israel filiis et nepotibus suis.

15 Persona tertia pro prima: Erit filiis Israel ad memoriam coram Iehova, Exod. 30, pro, coram me, ut doceatis statuta quae loquutus est Iehova ad eos, etc. Levit. 10, pro, quae loquutus sum. Quemadmodum praecepit Iehova Mose, Num. 27, pro, praecepi tibi. Magnificans salutes regis sui, Psal. 18, pro, qui magnam salutem affert mihi regi suo. Os meum ipsum praecepit, et spiritus eius congregabit ea, Esa. 34, pro, et ut spiritus meus congregabit ea. Et perficiam ipsi Iehovae desiderium eorum, Mich. 4, pro, mihi Deus loquitur. Et roborabo eos in Iehova, et in nomine eius ambulabunt, dicit Iehova. Zach. 10, pro, Et roborabo eos in me.

16 Persona tertia pro secunda: Afferesque mirrham, et offeret illam sacerdoti, Levit. 2, pro, offeres. Certe expelletur Cain, usquequo Assur captivum ducatte, Num. 24, pro, expelleris. Paululum visitavit te ira

-- 922 --

159 evis, neque novit multum admodum, Iob 35, pro, nosti. Dentes impiorum confregisti, Iehovae est salus, et super populum tuum benedictio tua: Psal. 3, pro, tua est salus. Tu illuminas lucernam meam, Deus meus illuminat tenebras meas, Psal. 18, pro, illuminas. Et sequenti versu: In te contrivi exercitum, et in Deo meo transiliam murum. Et vincula tua dirumpam, et non redigent illum ultra in servitutem alieni, Ierem. 30, pro te. Quis Deus similis tui, et non retinet in aeternum iram suam, Mich. 7, pro, non retines. Lapis quem dedi coram Iehova, Zach. 3, pro, coram te: id est, cuius adventum revelavi tibi. Et in uxorem adolescentiae tuae non praevaricetur, Malach. 2, pro praevariceris.

17 Omnibus linguis, non tantum Hebraeae usitatum est, ut verba dativos praeter suos consuetos casus admittant, quibus significetur, aliquid in alicuius commodum, gratiam aut damnum, vel odium fieri: ut illud proverbiale: Non omnibus dormio. Gen. 12, Abi tibi de terra tua: et 23, Intercedite mihi apud Ephron filium Zohar. Exod. 18, Et abiit sibi ad terram suam. 2. Sam. 20, Ne forte inveniat sibi civitates munitas. 2 Par. 28, Si quaesieris eum, invenietur tibi. Ier. 29, Et inveniar vobis. Zach. 9, Rex tuus veniet tibi iustus. Matt. 23, Testamini vobis, quod sitis filii propheticidarum, id est, contra vos, in vestrum exitium.

18 Non raro in sacris Literis voces rerum longius distantium connectuntur, efficiuntque et durum et obscurum sermonem. Hinc enim fit, ut verba et aliae voces, contra suam naturam cum aliis construantur, aut coniungantur. Quare ut sententia quasi expleatur, magisque perspicua reddatur, mediis aliquibus vocibus aut sensibus supplenda, et veluti sarcienda est: ut Proverb. 10, Labia norunt scientiam, pro, secundum perceptam scientiam loquuntur. Gen. 31, Comedit argentum aut precium nostrum: id est, cibum nostro precio aut argento pro nobis accepto comparatum. 1 Thess 1, Fides vestra erga Deum ubique exiit: id est, fidei rumor, laus, praedicatio. Comedere de arbore, Gen. 1 et 2 et Isa. 1, Terram vestram alieni coram vobis comedunt: pro, fructibus terrae vestrae fruuntur. Gen. 3, In sudore vultus tui comedes. Sic dicitur: Oculi omnium in te sperant. Auribus percipe lachrymas meas, Videre lachrymas. Timidas recondere plantas, Metamorph. in Arachne.

19 Quomodo etiam Homerus inquit: Luant Danai meas lachrymas tuis telis: id est, puniantur ob sua scelera, quibus me adflixerunt, ut nunc dolere et lachrymare cogar. Tales sunt et illae locutiones passim in sacris Literis: Excidere mustum ex ore, Debilitatum esse oleum, Ioel. 1. Populus vidit vocem Dei, Exod. 20. Hac ratione ridet Scaliger Erasmum, qui dixerit calculum recantare. Verum de hac re in Metapho. capite prolixius.

Studio brevitatis aliquando duo membra aut sententias in unum constringunt: quae regula vicina est praecedenti. 1 Cor. 5, Et vos inflati estis, et non potius luxistis, ut tolleretur de medio vestrum talis: id est, cur non luctu ac zelo id serio egistis, ut tolleretur talis de medio vestrum. Sic Virg. Exulibus ne datur virgo Lavinia coniunx: id est, datur ut sit coniunx. Eccl. 4, Disce parve puer risu cognoscere matrem: id est, arridendo matri testari te eam agnoscere: quod infantes erga ignotas non faciunt, sed potius horrent eas. mulierculae alio qui omnibus infantibus arrident, ut de earum risu id intelligi nequeat.

Sic Dominus in verbis sacrae coenae: Hoc est corpus meum: et, Hic est sanguis meus, novi Testamenti: summa brevitate duas sententias in utraque parte complectitur. Quarum priore docet, quid nam det in cibum ac potum: posteriore, quid agat illa distributione corporis ac sanguinis sui: nempe, quod feriat aut sanciat novum foedus inter Deum et homines. Sensus ergo est, perinde ac si dixisset: Hoc quod do vobis in cibum ac potum, est corpus ac sanguis meus: qua distributione tantarum rerum novum foedus inter vos ac Deum ferio et sancio: quas easdem res mox etiam pro vobis in cruce patri offeram, etc. Ubi etiam illud observetur, quod illam priorem sententiam omnes quatuor Scriptores sacri in prima Sacramenti parte unanimiter eisdemque verbis efferunt, clare narrantes Dominum de re data dixisse, Hoc est corpus et sanguis meus. Sed in posteriore parte tantum duo, nempe Matth. et Marcus, illam sententiam urgent: qui tamen etiam posteriorem sententiam non obscure subindicant, addentes, sanguis novi Testamenti aut foederis. Sed posteriorem sententiam quasi minus perspicue ante expositam studio Lucas et Paulus in posteriori Sacramenti parte illustrare voluerunt, dum veluti convertentes propositionem, pro, Hic est sanguis novi Testamenti, dicunt, Hoc est novum Testamentum in meo sanguine: quo homines scirent, illa distributione rerum maximarum etiam ingentem rem agi, nempe sanciri ac fieri novum foedus inter Deum ac homines. Nec tamen obluiscuntur illi etiam prioris sententiae, dum ea uno verbo adiiciunt, in meo sanguine: qua voce indicant, ibi praesenti distributione sanguinis ac corporis constabiliri illud foedus novum inter Deum ac homines. Nam idem valet illud In, quod Per, seu causam efficientem, aut instrumentalem. Verum de hoc genere Hebraismi plenius dicetur infra, sub titulo, Quod interdum tractentur duo ut unum, et contra.

20 Duo aut plura diversae constructionis verba coniungere solet. 2 Ioan. Qui transgreditur nec manet in doctrina Christi. Prius requireret post se accusativum, posterius non item.

21 Verbum activum non raro sine sequenti casu ponitur. Matth. 2, Tunc Herodes mittens, interfecit omnes pueros: omittitur casus indicans missos: quos tamen facile est intelligere fuisse satellites aut carnifices. Sic Psal. 57, Mittet e caelo, et liberabit me, scilicet angelos, aut auxilium mittet.

22 Variae in omnibus linguis figurae accidunt, dum non raro constructio magis ad sensum, quam ad verba respicit. Cuiusmodi Hebraismorum aliquos tantum hic notabo.

23 Saepe igitur verbis figuratis talem constructionem, sensum ac sententias adiungunt, ac si esset ibi ipsa propria. Zach. 9, Castrametabor circa domum meam ab exercitu transeunte: id est, Tuebor aut defendam domum meam ab omni hoste ei insidiante. Verbum Castrametari, non recipit eam constructionem aut sensum ab aliquo, sed verbum Tueri aut Defendere, pro quo hic Castrametari ponitur. Mar. 9, Hoc genus daemoniorum in nullo potest exire: id est, eiici aut cogi ut exeat. Sic et relativum interdum refert non ipsam vocem antecedentis, sed eius sensum, ut in relativo dixi.

24 In similitudinibus aut alias, vox non raro alio respicit constructione, plerunque autem ad proxima, alio

-- 923 --

160 significatione: ut Isa. 17, Tumultus populorum, sicut a quae tumultuabuntur. Verbum hoc construitur cum aquis: sensus autem referendus est ad tumultus, nisi quis velit supplere, Vox populorum erit, etc.

25 Sermo saepe sese ad praecedentia aut sequentia potius accommodat, quam ad nativam significationem rerum, eo loco exprimendarum. Gen. 50, Vos cogitastis adversus me malum, sed Deus cogitavit bonum: pro, vertit vestrum malum consilium in bonum. Alludit ad praecedens, Cogitavit, eoque minus rem ibi significandam exprimit. possis dicere illud verbum esse ibi novatum. Huc possis referre allusiones. Contra rerum connexiones ad verborum naturam et constructionem interdum male inter se connectuntur.

26 Utile igitur est monere rudiores de priore, ut discant verborum genuinam vim, seriem naturamque cognoscere. Necesse vero de posteriore, ut rerum naturam non confundant, aut veritatem pervertant, ob sermonis aliquam inconcinnitatem. Quod fit ob sermonis brevitatem, Emphasin, praegnantiam, duram connexionem, appendices. Deprehensa est habere in utero e Spiritu sancto. Hoc ultimum tantum ratione Evangelistae dicitur. Nam Iosephus deprehenderat quidem eam habere in utero, sed nondum sciebat esse ex Spiritu sancto. Videndum igitur est, quid cum quo cohaereat.

27 Vicini vocabuli aut rei voces vicinis ad duntur. Ioel. 1, Gaudium aruit a filiis hominum: id est, periit arescentibus frugibus. Posses dicere, esse duas orationes aut sensus in unum contractos, nempe arescent fruges, eoque peribit gaudium, seu lugebunt homines. Verbum conveniens causae, nempe frugibus, tribuitur effectui, nempe gaudio: cum talis metaphora ei non conveniat.

28 Figuratae locutiones, saepe ita cum propriis construuntur, ac si essent propriae, habita nimirum ratione sensus, non verborum. Apud Israelitas non movebit canis linguam suam, ab homine ad iumentum. Exod. 11. perinde construitur illud Non mutivit canis, ac si dixisset: Apud Israelitas fuit summum silentium, aut quies in homine et pecudibus, nihil vel brutorum vel hominum laesum est. Quid enim canis mutiret ab homine ad iumentum, quid latratus canis est in homine et iumento? Sed sensus est, quod summa pax fuerit in homine et iumentis. Ex corde erit malus oculus. Hic malus oculus perinde construitur cum exire ex corde, ut si esset propria vox, nempe invidia, Marc. 7. Si plaga steterit in oculis eius, Levit. 13. Plaga stare aut conquiescere perinde construitur cum oculis, ac si esset proprium, Iudicio eius. Vae qui dicit patri, quid gignis, et matri, quid parturis? id est, Vae illi, qui cum Deo suo creatore litigat. Nam haec ad verbum nemo dicit. Isa. 54. Similitudo ponitur proipsare, aut inusitatum pro usitato aliquo modo conveniente: et illud Vae, ita cum sequentibus figurate dictis connectitur, ac si diceretur proprie, Vae contemnenti Deum et parentes. Diversis, sed tamen coniunctis, subiectis tribuuntur interdum diversa praedicata, quae tamen utrique aeque conveniunt, aut etiam plane idem sunt: ut Rom. 3, Unus Deus iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Isa. 5, Viri eius gloriosi homunciones famis, et multitudo eius aruit siti. id est, utrique summi et infimi esurient et sitient.

29 Saepe oratio multis qualitatibus aut circumstantiis, seu quasi quibusdam descriptionibus per adverbia, epitheta et participia oneratur, non uniformibus phrasibus aut sermone expressis, ut solet in summo brevitatis studio fieri, ne sit necesse novam orationem texere. Servi obedite dominis, etc. Sequuntur novem descriptiones servitutis huius, singulis quasi vocibus, et non perfecta aut propria oratione appensae.

30 Reduplicant voces in eodem membro. Rom. 5, Adhuc existentibus nobis infirmis pro impiis est mortuus: ubi Infirmis et Impiis, eidem ei est. 2. Sam. 1, Mirabilis fuisti, amor tuus supra amorem mulierum. Hanc reduplicationem non cernentes Rabini, dicunt ibi esse duplicem notam femininam, cum sit paragoge in secunda masculina. Vide Pagninum.

31 Talis reduplicatio est etiam illa Paulina, 1. Cor. 5. Nunc autem scribo vobis, ne commisceamini. Si quis cum frater nominetur, sit aut scortator, aut avarus, aut idololatra, aut ebriosus, aut conviciator, aut rapax, cum eiusmodi ne comedatis quidem. Repetitur postremo loco illud Non commisceri, per verbum Non comedere: ita ut media omnia continentia descriptionem vitandorum cum alterutro coniungi Latina consuetudine possint, Hebraea vero cum utroque connecti debeant. Observari enim debet, illam repetitionem nihil impedire, quo minus unica oratio sensusque sit.

32 Additur aliquando verbum aliquod improprium nominativo, non tam ratione ipsius, quam respectu adiunctae, aut etiam subintellectae alicuius vocis. Rom. 15, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum datum nobis: id est, Spiritus sanctus est effusus in corda nostra, qui et testatur de charitate Dei erga nos, et ob eam est nobis datus.

33 Hebraei verba et participia verbis ita iungunt, sicut adverbia iungi solent, vel potius verba pro adverbiis ponunt. Gen. 8. Et addidit mittere columbam, i. iterum misit. Ibidem: Et non addidit columba reverti, i. Non est amplius reversa. Ibidem: Non addam maledicere terrae, non addam percutere terram. Gen. 31. Abscondisti te ad fugiendum, pro, Clam aufugisti. Iob. 10, Et revertaris, et mirabiliter affligas me, i. Iterum affligas. Gen. 26, Et reversus est Isaac, et fodit puteos. i. iterum fodit. Sic Psal. 103, Altificat ad sedendum, id est, Gloriose seu magnifice regnat: Et humiliat ad videndum. i. Demisso mansuetoque animo etiam infimas res curat. Gen. 25, Et addidit Abraham, et accepit uxorem. Ioel. 2, Magnifecit ad agendum. i. Nimium seu superbe fecit. Ioel. 2, Et laudabitis nomen Domini, qui fecit vobiscum ad agendum mirabiliter. i. mirifice egit. Gen. 30, Revertar, et pascam oves tuas: id est, Denuo pascam. Psal. 33, Benefacite psallendo, probene psallite. Psal. 106, Festinaverunt, obliti sunt operum eius. i. Cito, festinanter obliti sunt. Ose. 9. Profundaverunt, corruperunt: id est, Profunde seu vehementer corrumpunt vitam. Gen. 37, Non potuerunt, locuti sunt ad pacem: id est, Non potuerunt loqui pacifice. Iosu. 4, Et festinaverunt populus, et transierunt. Psal. 102, Festina, exaudi me, pro, Festinanter exaudi. Multum autem hoc verbum, Festino, in tali constructione reperitur. 1. Sam. 1, Et factum est, cum multiplicavit ad orandum: quod verbum valde crebro sic adverbialiter usurpatur. Rom. 10, Audet et dicit: id est, Audacter dicit. Dan. 9, Redibit, reaedificabitur platea: id est, Rursus aedificabitur. Nec multum differunt haec verborum exempla ab illis nominum phrasibus: Veritas et iudicium: i. Verum iudicium: Veritas et misericordia: id est, constans. Item Psal. 16, Vocem meam, supplicationem meam. De quibus locutionibus in constructione Nominis diximus.

-- 924 --

161 34 Varia verba deficiunt, ut in capite de Eclipsi dicetur: sed tamen plerunque verbum Sum substantivum creberrime deficit: plerunque autem in pronominibus et adverbiis negativis et affirmativis subintelligitur. Cuius exempla sunt innumera, tum in veteri, tum in novo Testamento. Est vero haec proprietas non minus usitata Graecis quam Hebraeis, ut vel Graecismum vel Hebraismum vocare possis.

35 Saepissime per verbum Sum et participium, aut etiam nomen conveniens circumscribunt alia verba quaecunque. Matth. 19, Iuvenis ille erat, habens possessiones multas, pro, habebat aut possidebat. 2 Corinth. 5, Deus erat reconcilians mundum, id est, reconciliavit. Marc. 5, Erat Ioannes baptizans in deserto, pro, baptizabat. Est nihilominus haec periphrasis et Graecis ac Latinis usitata. Eruditi dicunt esse Articismum. Plautus in Curculione: Sunt bibentes, pro, bibunt. Ero mors tua, 1. Corinth. 15, id est, perdam te. Tu es spes mea, id est, facis me sperare, aut das rem speratam. Ruina Iudaeorum est, reconciliatio Ethnicorum, id est, reconciliat, aut dat occasionem. Vide infra in Tropis. Idem verbum etiam alias obscuras constructiones, sicut et in omnibus linguis. Esse in spiritu immundo, Marc. 1 et 5. Item esse in fluxu, pro habere aut pati fluxum, et spiritum immundum.

36 Participium solet αἰτιολογικῶς in sacris Literis poni. Matth. 1, Ioseph autem maritus eius iustus existens, et nollet eam traducere: pro, quia iustus erat, nolebat eam traducere.

37 Aliquando cum duo membra pendent ex uno nominativo, eum in praecedenti omissum, in sequenti primum ponunt. Act. 2, Sedit super unum quemque eorum. Repleti sunt autem omnes Spiritu sancto. Hic nominativus, Spiritus sanctus, rectius fuisset in priori membro positus. Sic supra in constructione relativi dixi, interdum antecedens relativo postponi.

Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.