Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

8 Saepe quoque referunt Hebraei per relativum antecedentia nomina longius, quam ut commode referri possint, distantia, cum sint alia propria, quae videri possint per ea relativa referri. Proinde vigilantia in ea re adhibenda est, ne ea referri putemus propter propinquitatem, quae non sunt vere antecedentia. Exod. 34, Et fuit ut descenderet Moyses de Monte Sina, et duae tabulae lapideae in manu Mosis, cum descenderet de monte: et Moses nesciebat, quod cutis faciei ipsius fulgorem, instar cornu, emitteret, propter loqui eum cum ipso, id est Deo: quod antecedens longius ab est. Eodem capite in fine: Et reposuit Moses velamen super faciem suam, donec rediret, ut loqueretur cum ipso, scilicet Deo vestro. Et Deut. 20, Non facietis sic Domino Deo vestro. Sic refert quaedam longius distantia. Iud. 6, Et fuit nomen ei, scilicet Gedeoni: quod antecedens longius abest ab hoc relativo Ei. Ephes. 3, Et participes promissionis eius in Christo. Eius refert Deum, quod nomen procul ab hoc relativo legitur. Marc. 6, [?: lanotuit ] enim nomen eius: procul inde abest nomen Christi, quod refertur. 2 Thess. 2, Cuius praesentia est secundum efficaciam sathanae: longius abest iniquus. Apoc. 20, Vidi thronos, et sederunt super eos, et datum est iudicium eis. Sequitur antecedens, Securi percussi propter Christum. Sic Mar. 2. 13. Ipsum refert, non paralyticum proxime antecedentem, sed Iesum ab 8. versiculo. Ita etiam num. 25, Accipe principes populi, et suspende eos, scilicet non principes, sed copulatos Baali, quod longius distat inde.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.