Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

De differentiis typorum. Caput XXVI.

Typorum vel figurarum modi principaliter sunt quatuor. 1 Aut enim grata gratis significantur: 2 Aut moesta moestis. 3 Aut grata moestis: 4 Aut gratis moesta.

Exempla per singulos modos. 1 Grata quidem gratis significantur: ut Domini nostri secundum carnem resurrectio, et in caelis habitatio, formae nostrae resurrectionis, et futurae iustis in caelo habitationis indicium. sicut dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. 2 Moesta vero moestis praefigurantur: ut diaboli angelorumque eius deiectio, et futurae poenae repromissio, figura est eorum, qui pro similitudine operum poenis similibus detrudentur. sicut et beatus Petrus eadem forma ad deterrendos utitur peccatores, dicens de Deo: Quia et angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis tradidit eos. 3 Tertius modus est, cum moestis grata significantur: ut Adae transgressio, typus fuit iustitiae Salvatoris nostri: sicut beatus Apostolus docet: Quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: sic etiam per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi. Regnavit enim mors ab Adam usque ad Mosen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem transgressionis Adae, qui est forma futuri, id est typus. In Graeco enim typus specialiter legitur. Secundi ergo Adam, id est Christi, gratia, forma vel typus fuit transgressionis Adae, per contrarium scilicet figurata. 4 Quartus modus est, cum gratis moesta figurantur: ut Baptisma. Etenim figura est mortis Domini nostri Iesu Christi, sicut dicit Apostolus: Quotquot enim baptizati estis, in morte Iesu Christi baptizati estis. Quid enim aut Baptismate gratius, ubi a peccato purgamur, et quo filii Dei efficimur: aut morte moestius, ad quam ipse quoque, qui eam fuerat sponte sumpturus, tamen moestus accessit.

Typis praeterea accidunt Temporum differentiae. 1 Nam quaedam ante legem sunt: ut Abel a fratreoccisus, Christi passionem praefigurabat: et Nohe arca, Ecclesiam: et caetera similia. 2 Quaedam vero sub lege: ut ipsius Moysi mors, et Iesu gloria. 3 Quaedam sub gratia: ut baptizatorum indumenta, et sacerdotum vestes, et Dominici corporis participatio, et singula alia. Quae omnia typis monstrare, non ad regularum doctrinam, sed ad expositionem pertinet.

Earatione figuras sive typos ad futurum seculum dicimus pertinere: quia veteris Testamenti figurae ad Novum intentione respiciunt: Novum autem futurae vitae beatitudinem repromittit. et sic omnia ad futuri seculi spem ex ipsa intentione currunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.