Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ex praesenti prophetiae spiritus prophetantis animum aliquando tangit, atque ex futuro non tangit. sicut Iohannes Baptista venientem Dominum videns, ait: Ecce agnus Dei, Ecce qui tollit peccata mundi. Sed cum iam moriturus esset, missis discipulis requirebat, dicens: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? Aliquando vero prophetiae spiritus animum prophetantis ex futuro tangit, atque expraesenti non tangit: sicut aperte libri Geneseos historia testatur, cum Isaac Esau filium suum ad venandum misit: cum minorem filium Rebecca ad benedicendum supposuit. Qui haedinis pellibus indutus, paterno palpatui corpus fraternum finxit. Cui ille minori filio, tanquam maiori, benedictionem dedit, quaeque essent longe futura nunciavit: sed quis esset, qui coram se assisteret, scire non potuit. Aliquando prophetantis animum ex praesenti pariter, et futuro tangit: quod ex eodem libro Geneseos liquido docemur. In illo quippe scriptum est, quia cum ad vitae iam terminum appropinquaret Iacob, et duos filios suos Ioseph fecisset assistere ante eum, ut ex benedictione illius possent longe post futura promereri: cui maiorem ad dextram, minorem vero posuit ad sinistram: cumque ille oculis senectute caligantibus, nepotes suos, quis prior quisve esset minor, humano visu discernere nequaquam posset: ductis in obliquum brachiis, dextram manum minori, sinistram maiori posuit. Quod dum corrigere filius vellet, ait: Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus: audivit, Scio fili mi, scio. Et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater eius iunior, maior illo erit. Achiae Prophetae animum prophetiae spiritus et ex praesenti atque futuro tetigerat, cum caligantibus oculis eam, quae se esse aliam simulabat, et uxorem Hieroboam esse cognovit, et quicquid ei futurum esset, aperuit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.