Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Dicitur Lex, quae per Moysen data est, secundum illud quod scriptum est ad Galatas: Quotquot enim ex operibus legis sunt. sub maledicto sunt. scriptum est enim, Maledictus omnis, qui non permanet in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Et rursum in eadem epistola: Lex propter praevaricationes posita est, donec veniat semen cui repromissum est, disposita per angelos in manu Mediatoris. Et iterum: Itaque Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. postquam autem venit fides, nequaquam ultra sub paedagogo sumus. omnes enim filii Dei est is per fidem, quae est in Christo Iesu. Historia quoque, quae praecepta non continet, sed quid factum sit refert, ab Apostolo Lex appellatur. Dicite mihi, inquit, qui sub Lege vultis esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera. Sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera; per repromissionem. Sed et Psalmi Lex appellantur: Ut compleretur sermo, qui in lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Esaiae quoque Prophetiam, Legem Apostolus vocat: In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et aliis labiis loquar populo huic et nec sic me exaudient, dicit Dominus. Quod iuxta Hebraicum et Aquilam, in Esaia scriptum reperi. Appellatur etiam Lex mystica Scripturarum intelligentia: Scimus quia Lex spiritalis est. Et extra haec omnia naturalem legem scriptam in cordibus nostris, idem Apostolus docet. Cum enim gentes quae Legem non habent, naturaliter ea quae Legis sunt, faciunt: isti Legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui iudicant opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium perhibente illis conscientia. Ista lex quae in corde scribitur, omnes continet nationes, et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat. Unde omnis mundus sub peccato, et universi homines praevaricatores Legis sunt: et idcirco iustum iudicium Dei est, scribentis in corde humani generis, Quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris. Quis enim ignoret, homicidium, adulterium, furtum; et omnem concupiscentiam esse malam, ex eo, quod sibi eam nolit fieri? Si enim mala esse nesciret, nequaquam doleret sibi esse illata.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.