Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hilarius ubi supra, Ex Apostoli, in quit, verbis scilicet, Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, Photinus suam haeresim hausit, hominem tantum Christum affirmans. Marcion ex epistola ad Philipp. scilicet, Et habitu inventus ut homo, phantasticum et non verum corpus Christum habuisse affervit. Sabellius eundem esse Patrem et Flium, ex Evangelio Ioannis, Ego et Pater unum sumus. Arriani creaturam Christum dicunt, et Patri inaequalem, ex Ioannis verbis, Pater maior me est. Alii dissimilem Patri, ex illo: De die autem et hora nemo scit, neque Angeli in caelis, neque Filius, nisi Pater solus. Alii tenebras coaevas Deo dixerunt, quia in Genesi post noctem dies coepta sit. Alii Mathusalem post diluvium vixisse, et sic non tantum sunt octo animae reservatae. Haec et alia plurima ex divinis libris male intellectis hauserunt haeretici: non tamen propterea abolendae sunt sacrae Literae, aut tollenda illa loca, in quae haeretici offenderunt. Symmachus in Apologetico contra Anastasium Imperatorem: Cuncti, inquit, qui ab initio dogmatis Christi Catholicam fidem diverso proposito persequi et affligere conati sunt, praevalendo defecerunt, et Catholica et orthodoxa veritas hoc praevaluit magis, quo putaretur oppressa. Quae sicut insectatoribus suis crevisse monstratur, sic obtrivisse cognoscitur insequentes. Gregorius: Etenim haereticis exerta est Catholica ecclesia, et ex his qui male sentiunt, probati sunt, qui bene sentiunt. Multa enim latebant in Scripturis, et cum praecisi essent haeretici, quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei. Augustinus ubi supra, Multi, inquit, qui optime possunt Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei: nec asserebant solutionem quaestionum difficilium, cum calumniator nullus instaret. Nunquid perfecte de Trinitate tractatum est, antequam oblatrarent Arriani? Nunquid perfecte de poenitentia tractatum est, antequam obsisterent Novatiani? Sic non perfecte de baptismate tractatum est, antequam contradicerent foris positi rebaptizatores? Nec de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant, quae dicta sunt, nisi posteaquam separatio illa urgeret fratres infirmos: ut iam illi qui noverant haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi solicitati quaestionibus, sermonibus et disputationibus suis obscura legis in pubicum deducerent. Idem et de Trinitate: Proficit semper contradictio stultorum ad stulticiae demonstrationem, quia quae ingenio insipientis aut perversae intelligentiae adversus veritatem coaptatur, dum inconcussa et immobilis est, necesse est, ut quae e diverso sunt, et falsa intelligantur, et stulta.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.