Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nec me ineptum putes, inquit Augustinus ibidem, Graecis nominibus utentem. Primum, quia sic accepi, nec tibi hoc aliter audeo intimare quam accepi. Deinde tu quoque animadvertis, non esse harum rerum apud nos usitata nomina: quae si fabricassem interpretando, esset profecto ineptior: si autem circumloquerer, minus essem in disserendo expeditus. Secundum historiam ergo traditur, cum docetur quid scriptum, aut quid gestum sit: quid non gestum, sed tantum modo scriptum quasi gestum sit. Secundum aetiologiam, cum ostenditur, qua de causa vel factum vel dictum sit. Secundum analogiam, cum demonstratur non sibi adversari duo testamenta, vetus et novum. Secundum allegoriam, cum docetur, non ad literam esse accipienda quaedam, quae scripta sunt, sed figurate intelligenda. His omnibus modis Dominus noster IESUS Christus et Apostoli usi sunt. Nam de historia illud sumptum est, cum obiectum esset, quod die sabbati discipuli eius spicas evulsissent. Non legistis, inquit, quod fecit David, cum esuriret, et qui cum eo erant? Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis manducavit, quos non licebat ei manducare, neque eis qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Ad aetiologiam vero illud pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abiici, nisi fornicationis causa: relatumque esset ab interrogantibus. Mosen libello dato repudii remisisse licentiam: Hoc, inquit, Moyses fecit propter duriciem cordis vestri. Hic enim causa reddita est, cur illud a Mose pro tempore bene permissum sit, ut hoc quod Christus praecipiebat, alia iam tempora demonstrare videretur. Horum autem temporum vices atque ordinem, mira quadam divinae providentiae dispositione digestum atque compositum, longum est explanare. Porro analogia est, qua utriusque Testamenti congruentia perspicitur. Allegoria, cum figurate dicta intelliguntur. Ut Christus allegoria utitur ex veteri Testamento: Generatio, inquit, haec signum quaerit, et signum non dabiturei nisi signum Ionae prophetae. Sicut enim Ionas in ventre ceti tribus diebus et noctibus fuit, sic filius hominis tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terrae. Et Apostolus ipsam Exodi historiam futurae Christianae plebis allegoriam fuisse significat, ad Corinthios Epistola prima: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eundem cibum spiritalem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritalem biberunt. Biberunt autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus. Lege regulam 30.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.