Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AUGUSTIN. LIB. 1. DE TRINITATE, CAP. 1.

Ut ergo ab huiusmodi falsitatibus humanus purgaretur animus, sancta Scriptura parvulis congruens, nullius generis rerum verba vitavit, ex quibus quasi gradatim ad divina sive sublimia noster intellectus velut nutritus assurgeret. Nam et verbis et rebus corporalibus sumptis usa est, cum de Deo loqueretur, velut cum ait: In tegmine alarum tuarum protege me. Et de spiritali creatura multa transtulit, quibus significaret illud, non quod ita esset, sed ita dici opus esset, sicuti est, Ego sum Deus zelotes: et, Poenitet me fecisse hominem. De rebus autem quae omnino non sunt, non traxit aliqua vocabula, quibus vel figuraret locutiones, vel spiraret aenigmata.

Idem de mirabilibus sacrae Scripturae, cap. 11. Si ergo diabolus a Pythonissa ostenditur, quare Samuel in divina Scriptura dicitur suscitatus? In multis sacrae Scripturae locis, imaginatis rebus, verarum reru nomina saepe adscribuntur. Quomodo et praedicta virga Moysi in similitudinem serpentis imaginata, et fantastica illa magorum serpentum in Aegypto, et ille aeneus serpens nominatur.

De utilitate credendi ad Honoratum, cap. 6. Testor, Honorate, conscientiam meam, et puris animis inhabitantem Deum, nihil me existimare prudentius, castius, religiosius, quam sunt illae scripturae omnes quas Testamenti veteris nomine Catholica Ecclesia retinet. Miraris, novi. Non enim dissimulare possum, longe aliter nobis fuisse persuasum. Quicquid est in scripturis illis, altum et divinum est: in est omnino veritas, et reficiendis instaurandisque animis (crede mihi) accommodatissima disciplina, et plane ita modificata, ut nemo inde haurire possit, quod sibi satis est: si modo ad hauriendum devote ac pie, ut vera religio poscit, accedat.

Libro 11. de civitate Dei, cap. 1. Civitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis moribus animorum, sed plane summae dispositione providentiae, super omnes omnium gentium literas, omnia sibi genera ingeniorum humanorum divina excellens authoritate subiecit. Ibi quippe scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

Ad Volusianum epistola 1. Hortor ut valeo, ut literarum vere certeque sanctarum studio te curam non pigeat impendere. Syncera enim et solida res est, nec fucatis eloquiis ambit ad animum, nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum increpitat. Multum movet non verborum, sed rerum avidum, et multum terret lectura securum. Praecipue Apostolorum linguas teras exhortor, ex iis enim ad cognoscendos Prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur Apostoli, etc.

Ad eundem epistola 3. Tanta est enim Christianorum profunditas literarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia, usque ad decrepitam senectutem maximo ocio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere. Non quod ad ea quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate: sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur, tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum vocabulis et umbraculis opaca intelligenda proficientibus restant. tantaque non solum in verbis, quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem scriptura quodam loco habet: Cum consummaverit homo, tunc incipit.

Lib. 3. de doctrina Christiana, cap. 28. Per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur, quas verbis translatis occupatas cum scrutari volumus, ut aut hoc inde exeat, quod non habeat controversiam: aut si habet, ex eadem scriptura ubicunque inventis atque adhibitis eius testibus terminetur.

-- 846 --

83

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.