Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE DEO.

1 Observandum hic est, quod cum omnes putemus uni rei unum tantum nomen tribuendum esse, facileque auditis pluribus nominibus, praesertim rerum appellativis, ac multo etiam magis personarum aut locorum propriis, mox etiam plures res indicari, naturaliter opinemur: videndum est, ne etiam in nominibus Dei hic error nobis imponat. Multa enim ei nomina tribuuntur, quae tamen nec pluralitatem Deorum notant, nec etiam in uno illo Deo aliquam diversitatem partium, aut conditionum eius separatarum.

-- 790 --

27 2 De variis porro nominibus Dei, et significationibus, ac phrasibus inde orientibus, dixi in voce DEUS, in prima parte. De primario autem illo maximeque mystico nomine disseritur in proprio Lib ello, etiam antea cum libro de Fide ac iustificatione edito, et nunc hisce adiuncto.

3 Coniunguntur quoque nonnun quam plura Dei nomina, sive ut Deus eiusve quasi proprietates magis hominibus declarentur, sive tam terribilium nominum iteratione religio ac timor Dei illi incutiatur, quo maxime necesse est eum in audiendis Dei oraculis praeditum esse.

4 Sive autem unum ex illis quodcunque, sive plura nomina connectatur, praesertim cum ali quid dicere aut facere dicitur, quod quidem ad summam sensus attinet, perinde est ac si diceretur, Deus dixit, vel fecit, seu ibi positum esset nomen Deus. Dico autem, quod ad summam noticiae aut scopum sententiae attinet, non quod non aliquam utilem ac veluti accidentariam monitionem indicet.

5 Est quoque propria quaedam ratio, quod nonnunquam ob praedictas causas terroris aut declarationis suarum proprietatum, aut etiam ob praesentem materiam aut scopum, aut denique ut se ab idolis aliquando eadem nomina usurpantibus separet, nomini Dei additur quasi quaedam periphrasis, de scriptio, aut etiam definitio: ut, Sic dicit Deus creans caelum ac terram, etc. Ego sum Deus Abraam, Isaac, et Iacob. Ego sum Deus qui eduxi vos de Aegypto. Forte autem haec est omnino propria linguae huius consuetudo, ut propriis nominibus simul circum scriptiones addat: sicut nunc reges ac principes titulos, propter praedictas causas: sicut et Paulus Rom. et Galatis scribens, et alias solet ad proprium nomen aliquam suae functionis ac vocationis descriptionem adiicere.

6 Observandum quoque est, quod nomen Iehova prae caeteris mysticum et sacrosanctum habeatur: quodque plerunque ita usurpetur, ut nomen proprium veri Dei, reliqua vero ut appellativa. Quare plerunque in descriptionibus primo loco ponitur Iehova, postea alia: ut, Iehova Deus Abraam, Isaac et Iacob mihi conspectus est, sicut in nominibus Servatoris primum ponitur nome Iesus: ut, Iesus Christus, filius David. Dominus, etc. perinde plane ac praesenti more dicitur, Carolus Imperator Rom. et Rex Hispan. etc. Quam naturam illius nominis et descriptionum divinarum, obscurant versiones, dum pro illo nomine proprio ponunt appellativum Dominus: eoque inepte sonat, cum nonnunquam bis repetitur Dominus Dominus. sed Germanica recte id commodi adhibuit, ut vocem Herr, cum pro illo augusto nomine ponitur, maiusculis scribat: quod suum consilium, eius author statim initio testatus est. Sed ab impressoribus id discrimen foede negligitur, qui non rare utrunque maiusculis exprimunt.

7 Denique de Deo et illa consuetudo Scripturae observetur, quod ut sese ad nostrum captum accommodet, et nostris ver bis ac more loquatur, crebro solet Deo humanum corpus, omniaque eius membra, motusque et opera eorum, ac denique affectus tribuere per figuram anthropopathiam: unde olim fuerunt exorti haeretici Anthropomorphitae, exignorantia huius Hebraismi. Sciendum autem est, per ista solum similitudine aut metaphora quadam indicari actiones et opera, qualia ab hominum membris ac motibus in hac vita prodire solent. De qua re dicemus prolixius in enumeratione Troporum ac figurarum, sub titulo Anthropopathiae.

8 Diligenter est observandum, ubi de tota essentia divinitatis, aut etiam de singulis personis agatur. Hocenim facit tum ad percipiendum sensum loci, tum etiam ad cognitionem rerum ipsarum. Quo vero cerni istud discrimen queat, tenendae sunt appellationes ac nomina, quae vel totam essentiam, vel singulas personas denotare solent.

9 De Deo simpliciter, et absque personarum distinctione sunt haec: Deus noster ignis consumens est Domine Deus noster, quam admirandum est nomen tuum in universa terra: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: Deus qui caelum et terram condidit, etc.

10 De singulis autem personis, patre inquam, et filio, et Spiritu sancto, quaedam proprie atque separatim accipi debere constat. Pater describitur, gignens filium ex utero ante luciferum, filium habens in sinu, omnia creans per filium, sive verbum: diligens adeo mundum, ut unigenitum tradiderit, etc. omnia nobis cum filio suo largiens: clamans de filio, Hic est filius meus dilectus, in quo acquiesco, hunc audite: dicens filio suo, Hodie genui te: Dabo tibi haereditatem usque ad fines terrae: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, etc.

11 Filius proprie vocatur λόγος , Verbum, Unigenitus: Ioan. 1. Imago Dei, primogenitus universae creaturae, caput corporis Ecclesiae: ad Colossenses 1. Splendor gloriae, et effigies seu character substantiae patris: ad Hebraeos capite decimo: Item carnem assumens, filius hominis.

12 Occurrunt vero et aliae appellationes filii, sed quae officium seu egregia facta potentiamque declarant magis, quam notant personae distinctionem. Siquidem notum est, inter ea quae dicuntur de persona, alia de essentia, alia de officiis accipi debere. Huius itaque generis sunt: pontifex, sacerdos, pastor, rex, propheta, mediator, advocatus, sponsus, consiliarius, princeps pacis, angelus magni consilii, gigas, lapis angularis, petra, fundam entum, ostium, lux mundi, via, vita, veritas, leo, agnus, virga, flos de radice Iesse, filius Abrahami, filius David, etc. Longum esset recensere omnia.

13 Caeterum Spiritus S. dicitur procedens a patre et filio: dicitur missus in corda credentium, ut ea purificet: dicitur vivificator, consolator, paracletus, donum, σϕραγίς , arrhabo, unctio, digitus Dei, etc.

14 Memorabilis est et illa Regula, cuius meminit Erasmus: Quod in novo Testamento plerunque Pater vocatur Deus, filius autem Dominus. Ratio est, quia Pater dicitur mittere Filium, et donare ei haereditatem, et omnia. Solus ipse sustinet aliquatenus personam iudicis accusantis et castigantis genus humanum, donantis ac mittentis filium ad redemptionem humani generis, ac denique tum ordinantis filium in Mediatorem, eique doctrinam ac mandata ad genus humanum tradentis: tum et Spiritum sanctum donantis, filiumque propter peccata humani generis castigantis, et etiam ex morte eripientis, resuscitantis, et glorificantis.

15 Contra filius sustinet in redemptione humani generis formam servi, qui seipsum mirabiliter demiserit,

-- 791 --

28 ac ex forma Dei exinaniverit: quique a patre opem petat, ab eoque resuscitetur et glorificetur. Servus ergo est erga patrem, servus etiam suo modo erga nos, quibus venit ministrare, non ut sibi ministretur. Contra tamen etiam Dominus fuit, et est, Ecclesiae ac omnium, dupliciter: ratione donationis a patre factae et ratione redemptionis, quia ille sibi hanc haereditatem precioso sanguine redemit. Taceo enim nunc dominium, quod habet ratione Deitatis ac creationis. Quin etiam est Dominus omnium: quia ei tradita est omnis potestas in caelo et in terra ac inferis, et nomen super omne nomen, ut ei omne genu incuruetur.

16 Ziglerus, homo sane doctus et diligens in sacris literis, sensit parvum illud nomen יה Iah, tantum secundae personae convenire: et esse diminutum a Iehova, ut indicaretur illa mirabilis eximanitio eius, quam in mediatione generis humani sustinuit. Verum haud scio, an id plane certo obtineri queat. Iudicium penes Ecclesiam Dei esto.

17 Est autem notabile, quod generale nomen divinitatis totius, aliquando etiam singulis personis tribuitur: ut Psal. 110. Dixit Iehova Domino meo, Sede a dextris meis: id est, paterfilio. Sic Psal. 2. Ihova dixit ad me, Filius meus es tu. Contra tribuitur etiam soli filio, cum Ier. 23 et 33 cap. legitur, Iehova erit iustitia nostra.

18 De personarum trinitate et illud adnotare solent, ex libro Augustini contra Sermonem Arianorum, Quod omnia opera personarum ad extra sint tribus personis communia: ut, quic quid est praeter gignere, gigni et procedere, seu quicquid est actionum erga creaturas. Quare etiam quoties in talibus actionibus una persona aliquid operari dicitur, operantur omnes tres.

19 Verum quoque nihilominus est, quod proprie Pater mittit ac donat Filium: proprie tantum filius est Mediator, et carnem assumit: ac proprie Spiritus a patre super filium mittitur, et tum a patre tum a filio credentibus donatur: sed ita, ut illam missionem ac incarnationem omnes personae operentur.

20 In Christi nominibus observandum est, quod licet alia eius nomina veniant a divina ipsius natura, ut Deus, creator, etc. alia ab humana, ut Filius hominis, filius Mariae, filius David, etc. et denique alia ab officio: tamen omnia, quatenus habent formam nominis concreti, totam hanc personam complectuntur, ac simul eius officium denotant.

21 Nomen Spiritus propria quadam ratione tribuitur tertiae personae, eo quod spiret in corda piorum: cum alioqui recte dicatur a Christo de tota trinitate, Deus est spiritus. Solent vero de hac voce et hoc veteres adnotare, quod ubicunque legatur in Sacris nomen Spiritus, sine omni adiectione, intelligatur tertia persona: quae alioqui et Spiritus sanctus, ac Dei bonus spiritus nuncupari solet. Sed de huius dictionis significatione, et de appellationibus Spiritus sancti, prolixe dictum est in singulorum vocabulorum expositione.

22 Quae Deo aut Christo Scriptura tribuit, ad nos referenda sunt. Non enim ea proprie quid Deus in se, sed quid nobis esse soleat aut velit, docet. Seu Scriptura non disserit de Deo absoluto, sed de Deo correlativo: ut cum dicitur Zach. 9, Rex tuus venit tibi iustus, intellige, tibi, non sibi iustus, seu iustificans. Sic Gen. 9 dicit Deus, se ponere iridem in signum foederis cum genere humano, ut eo ipse admoneatur, ne amplius inducat diluvium. Non indiget ille admonitione, sed fides nostra tali confirmatione: nos enim putamus, Deum esse obliviosum, praesertim nostri, in calamitatibus. Esa. 39 pingitur Deus sollicitus, quod non sit qui se opponat irae eius, et ruenti iustitiae succurrat. Tandem dicit, eum sibimet opem tulisse suo brachio, et sua iustitia, seu suo mediatore: nobis scilicet, non sibi. nam ipse in nullo periculo fuit, aut ope indiguit: sed facit id ad nostrae fidei confirmationem, ut agnoscatur tam sollicitus ac condolens esse, nostrumque periculum suum facere.

23 Porro in lectione Scripturarum diligenter observanda sunt ea praesertim dicta, quae de Christo loquuntur. Ipse enim est finis legis, ac de quo omnes Prophetae testantur: ipse est primaria illa gemma, toti huic (ut ita dicam) annulo inclusa.

24 Caeterum alia loca aperte ac sine figura de eo loquuntur, quae tanto facilius observari et intelligi queunt: alia sub typo quodam, ut quae de agno Paschali dicuntur: item Melchisedech, sacrificatio Isaac, petra in deserto, eductio populi, manna, totum tabernaculum cum omnibus suis ceremoniis, serpens suspensus, Iehosua, David, Ionas, idea tabernaculi in mente ostensi, Samaritanus in Evangelio, et similia in numera: quae tamen caute ac ex collatione Scripturae investiganda sunt.

Ad talem porro animadversionem, et considerationem locorum de Christo loquentium, utile est in promptu habere nomina quae passim in Scriptura Christo tribuuntur. Ea vero diligenter annotata sunt in voce Christus: ibi ea require.

25 Subdividendae porro sunt conciones aut loca, dictaque quae de Christo loquuntur. Alia enim disserunt de eo ut Deo, alia ut de homine, alia ut de mediatore, alia ut de afflicto ac exinanito seu patiente, alia ut de glorificato ac triumphante. Exempla passim sunt obvia: quae diligenter distinguenda sunt, ne vel nos perturbemur, vel ea ipsa sibi contradicere videantur: vel denique aliquis occasione dictorum de exinanitione, Christo divinitatem detrahat, ut Arrius olim.

26 Ex hac sub divisione dictorum, sequitur doctrina de communicatione idiomatum. Multa enim sic tribuuntur personae Christi, ut accuratius expensa revera tantum alteri naturae conveniant: sicut esse ante Abraamum, soli divinitati: certo vero tempore ex Maria nasci ac mori, soli humanitati convenit. Aliqua vero utrique naturae, ut mediatio ac redemptio. Potest autem non parum illustrari collatione hominis ex anima et corpore constantis, ubi itidem duae naturae unum tantum hominem, unamque personam faciunt. Verum non est praesentis instituti, prolixius de hac re agere, quae ad ipsam rerum tractationem proprie referenda est.

27 Sicut summa est coniunctio inter Christum et Ecclesiam, ita saepe etiam dicta Scripturae ista coniungunt, aut etiam commiscent. Nam Ecclesia dicitur corpus Christi, et singuli pii membra eius, ipseque

-- 792 --

29 caput. Sic dicit Christus Matth. 25, Nudus fui, esurivi, etc. Item, Saule Saule, cur me persequeris? Sic Piulus in quit, 1. Cor. 12. Sicut corpus unum est, membra autem multa: ita et Christus. ubi necessario Christus Ecclesiam, seu mysticum Christi corpus notat. Vicissim aliqua dicuntur de Christo, quae ad Ecclesiam referri est necesse. sic Psal. 69 proprie de Christo disserit: sed cum dicitur ibidem, Deus tu nosti stulticiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita: stulticia proprie ad Ecclesiam pertinet, nisi quis malit de imputata Christo stulticia accipere. Atque haec est una ex 7 Regulis Ticonii, quas Augustinus celebrat ac exponit, de quibus alibi in hoc Opere agetur.

Consimilis praecedenti Regula Ticonii est, quod quae de diabolo dicuntur, saepe eius membra aut impios complectantur: et vicissim quae de impiis leguntur, non raro simul etiam patrem eorum diabolam concernant. Augustinus profert pro exemplo illud Isa. 14. Quomodo cecidisti de caelo lucifer, fili sororae? quae videntur proprie dici de tyranno Babylonico, et tamen complectuntur etiam ipsum principem regni tenebrarum, cum suis angelis.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.