Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
17 Sexto, ambiguitas sermonis valde multas contradictiones parit, ubi in altera contradictoriarum eaedem voces aliter accipiuntur quam in altera: quarum innumera sunt exempla: ut Marci 12, divites dicuntur misisse in Gazophylacium magna munera, vidua autem parvum: et mox contra dicit Christus, illam misisse plus omnibus illis. Ubi prius quidem accipitur Multum et Parum simpliciter, posterius vero correlative ad dantium vires aut opes. Sic Iudaei contra Christum, Apostolos et Paulum argumentabantur: 25 semem Abraae est benedictum: Nos sumus semen Abraae: igitur possumus ac debemus nostra diligentia et benefactis benedictionem, id est iustitiam ac vitam consequi. Respondet Paulus Gal. 3, semen benedictum in promissionibus Abraae non est collective accipiendum de tota posteritate, sed de unico quodam ex posteris Abraae, orbi terrarum benedictionem, iustitiam et vitam acquisituro. Ille vero est ipse Meschias, ut promissiones sese invicem declarant.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.