Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE CONCILIATIONE PUGNANTIUM DICTORUM

1 Post praeceptiones de collatione locorum consequens est, ut dicatur aliquid de contradictionibus dictorum scripturae: quod compendio faciam.

2 Omnis contradictio in universum ad unam quandam Categoricam propositionem reduci potest. Oportet enim unum certum quoddam esse subiectum, cui contraria tribuantur: esse et quaedam praedicata pugnantia, quae ei tribuantur. Ut Deus est personarum acceptor, Deus non est personarum acceptor: Peccator salvatur sua iustitia, peccator servatur aliena iustitia. Dialectici solent docere contradictionem esse unius et eiusdem, non nominis tantum, sed nominis et rei simul, ad idem, secundum idem, similiter et in eodem tempore.

3 Quapropter observandum est, quod omnis contrarietas non tantum dictorum Scripturae, sed et in toto genere ad eam summam reduci posse videtur, quod eidem subiecto contraria, vel inter sese pugnantia, seu certe incompatibilia tribuantur. ut, circumcisio est omnino observanda, Geneseos decimoseptimo: Circumcisio nullo modo est observanda, Galatas quinto. Parentes sunt diligendi, Exod. 20. Parentes sunt odio habendi, Lucae 14.

4 Omnis porro conciliatio locorum in eo potissimum sita est, ut monstretur vel videri tantum, non autem revera esse contraria ea praedicata quae uni tribuantur: vel contraria praedicata diversa ratione eidem tribui: vel certe id fieri tantum quodam respectu. In praecedentibus exemplis, amor et odium parentum observatio et neglectio circumcisionis, sunt contraria: sed diversa ratione eidem tribuuntur, Observatio circumcisioni dum eius tempus fuit, neglectio postea: amor Parentibus simpliciter, odium peraccidens, si arceant liberos a vero cultu: tametsi ibi odium non tam animi affectum, quam solam externam illorum perversorum mandatorum neglectionem significet, ut in capite de Metonymia prolixius ostendi.

5 Nulla omnino usquam est vera contradictio Scripturarum, sicut Quintilianus de Legibus dicit: sed quae pugnare videntur, nostra culpa ac ignorantia talia esse existimantur: quia vel res vel sermonem non intelligimus, vel circumstantias non satis expendimus. Quae igitur in Scripturis inter se videntur esse contraria, non considerantibus causas, personas, tempora, et rationes, haec propter tacitam vel expressam diversitatem, aut causarum, aut rationum, locorum aut temporum, aut personarum, inter se non pugnant.

6 Prima ergo sit praeceptio, ut tum sermonem, tum et res dictorum pugnantium diligenter cognoscamus ac examinemus. Sadducaei putabant pugnare dicta Prophetarum de resurrectione et vita aeterna, cum Mose praecipiente ut frater mortui uxorem ducat, et cum omnibus aliis mandatis de non possidendo alieno, Contradictionis summa haec illis erat: Homines vivent, homines carebunt commodis vitae, ut propriis uxoribus et bonis, quae non poterunt plures habere ac possidere. In causa erat ipsorum propria inscitia Scripturarum, potentiae Dei, et proprietatum novae illius vitae: ubi non nubent, neque edent, ut respondet Christus. Ficta contrarietas est. Vivent enim commutata natura sine bonis accommodis huius vitae.

Iudaei putabant pugnare Prophetas cum Mose et aliis Scripturis, pollicentibus stabilitatem ac protectionem Dei illi Populo et cultui: sed non considerabant illas promissiones esse conditionales. Non etiam intelligebant vocem עולם Olam seculum, saepe Mosaicis promissionibus adiunctam, non semper significare omnem perpetuitatem, sed saepe simpliciter longum tempus.

7 Tota Scriptura videtur interse pugnare Papistis, dum alia dicta bonis operibus iustitiam ac vitam pollicentur, alia soli merito Christi sine operibus. Causa est, quia nesciunt discrimen Legis et Evangelii: item, quia non norunt varias rationes praedicandi bona opera, de quibus sub finem huius operis proprio tractatu agemus. Hinc igitur cernitur, ignorationem rerum ac sermonis in innumeris locis nobis parere speciem contradictionis. Observetur autem in hoc exemplo contradictio et conciliatio Papistarum Opera (inquiunt) salvant, Gratia salvat. Concordemus haec (aiunt illi) ut gratia et opera idem sint, dum ex gratia infusa profluunt nostra bona opera. Item, Christi meritum servat, Nostrum meritum servat. Concilia, Nostrum (aiunt) meritum servat, ut causa efficiens proxima: Christi meritum, ut remota, pariensque nobis infusam gratiam bonarum qualitatum, quae meritorum mater est. Non sunt igitur ista contraria, ac nec in compatibilia quidem: sed in unum confundenda aut commiscenda. At Paulus contra ait: Imo revera meritum nostrum ac Christi, opera et gratia pugnant, Rom. 11, Gal. 2. Pugnat igitur omnino per se Lex et Evangelium: sed in eo conciliantur, quod Lex promittat quidem iustitiam ac salutem, quam vitio culpaque nostra dare potest: at Evangelium gratis promittit, et etiam re ipsa exhibet. Utraque harum doctrinarum vult imperare super hominem: sed Lex non potest Evangelium igitur rapit ad se omnem credentem peccatorem. Pugnant hae doctrinae, sed inferior lex cedit superiori Evangelio: sicque cadente altera contradictoria, altera remanet vera.

8 Secundo, optima ratio concordandi tales litigatores est, si potest reperiri ac dari eis arbiter ex ipsi Scriptura, nempe tertius aliquis Scripturae locus, qui illos pugnantes concordet, aut nostram illorum conciliationem suo testimonio confirmet. Sic Paulus nostram conciliationem legis et promissionis confirmat. Moyses astipulatur conciliationi Christi contra Sadducaeos, asserens et ipse resurrectionem, indicto, Deus est Deus Abraam, Isaac et Iacob: qui cum vivant, nihil tamen vel uxoribus vel aliis adiumentis huius vitae indigent.

-- 787 --

24 9 Tertio, Antecedentia ac sequentia dicta, totusque contextus, probe in utroque loco consideratus, plurima dicta facilime conciliabit. Ea enim ostendunt, vel sermonis non esse eum sensum, quem externa species praese ferebat, aut nos pro nostra imperitia putabamus: vel res non esse easdem utrobique, seu subiectum, cui contraria tribuuntur, seu res aut quasi praedicata quae toti attribuuntur. Huc facit, quod Quintilianus monet, quod si diligenter legem consideraverimus, reperturi simus in ipsis verbis aliquid, quod antinomiam dissolvat, et mentem fuisse authoris aliam ostendat.

10 Quarto, circumstantiae de quibus supra diximus, multa loca conciliabunt: ut, tempus conciliabit praecepta mandantia circumcisionem, ac alios ritus Mosaicos cum praeceptis prohibentibus, aut dictis libertatem Christianam et abrogationem legis urgentibus. Quibus conciliationibus aderit arbiter et confirmator Christus, pronuncians, Lex et prophetae usque ad Ioannem. Sic Paulus ad Galatas conciliat antinomias, dum ostendit, quamdiu haeres debuerit esse sub tutoribus et servitute elementorum Mosaicorum, et quando ab illis liberari: cum quidem ei severissime praecipitur, ut in libertate stet, nec semet ullo modo amplius sub iugum pristinae servitutis dedat.

11 Quinto videndum est, an utrunque dictum perinde loquatur simpliciter, generaliter, specialiter aut conditionaliter, parigradu, aut comparatione quadam et relatione, aut respectu quodam ad aliud: ut praecepta mandantia venerationem aut dilectionem parentum, et uxoris, liberorum ac proprii corporis, simpliciter ac in genere accipienda sunt, quibus aliquando exceptio adhiberi potest. At quae mandant odium eorum, conditionem habent adnexam, nempe si illi ita te impediant in vero Dei cultu, ut ipsis illaesis ei vacare non possis. Simpliciter debemus tueri ac fovere corpus nostrum: at si manus, pes vel oculus, impedirent nos, ne in vitam aeternam intraremus, excindendi essent.

12 Regula vera est, Specialiter dicta derogant generalibus: ut, praeceptum de tollendis sontibus, derogat aut excipit ex generali praecepto, Non occidas. Sic spoliatio Aegyptiorum, et deletio Cananaeorum Amalekitarumque et sacrificatio Isaac. Vehementius flagitatur obedientia erga Deum, quam erga magistratum. Conciliant ergo antinomiam Apostoli (obedias Deo praedicando Iesum, obedias pontificibus non praedicando eum) dicentes: Obedire oportet magis Deo quam hominibus. Dilectio praecipit omni tempore iuvare fratrem: contra sabbatismus vetat, ne septima die operemur. conciliat Scriptura et Christus, dicendo: Misericordiam volo, non sacrificium: id est, potius volo, seu praefero. Quo facit Regula: Moralia praeferuntur ceremonialibus. Et contra: Ceremonialia in casu confessionis praeferuntur moralibus secundae Tabulae.

13 Alibi praedicatur fides, tanquam qua sola iustificemur, salvemur, ac nihil non a Deo impetremus, efficiamusque: alibi charitas dicitur esse maxima virtutum, nempe si communia officia erga proximum ac aedificationis opera spectes, ubi charitas maxime elucet. Relative ergo omnia ista dicuntur: Fides est maxima virtutum erga Deum, dilectio autem officiosissima erga proximum. Fides item est mendica apud Deum, at dilectio dives et benefica erga proximum.

14 Crebrum valde hoc est, ut alterum contrariorum alius ratione dicatur quam alterum. De libello repudii videtur contrarietas inter Evangelistas. Nam apud Matth. cum Christus doceret non esse relinquendam uxorem, Pharisaei leguntur eum interrogasse: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Quibus Christus non ait Moysen mandasse, sed ad duriciam cordis permisisse, ut uxores dimitterent. Apud Marcum autem Pharisaeis dicentibus, Moysen permisisse libellum repudii, respondet Christus: Ad duriciam cordis permisit Moyses praeceptum hoc. Sed diligenter verba Christi ponderantes, videbimus nullam esse contrarietatem. Nam aliud est dimittere uxorem, aliud dare libellum repudii. Dimittere uxorem, non praeceptum, sed ad duriciam cordis erat permissum: et hoc voluit Christus apud Matth. de dimissione uxoris respondens. Dare autem libellum repudii, praeceptum erat his qui volebant uxores dimittere: et hoc voluit Christus apud Marcum, de libello repudii dando explicans praeceptum. Ita hic videmus eandem repudii legem ratione quidem repudii esse permissionem, ratione vero libelli dandi esse praeceptum.

15 Et quoque nonnunquam, ut aliqua in genere dicantur in utraque contradictoria propositione: ac in altera illud genus ad aliam speciem restringendum sit. ut, Responde stulto secundum stulticiam suam, ne sibi videatur sapiens. Et, Noli respondere stulto secundum stulticiam suam, ne similis ei fias. Quorum prius generale dictum, respondere secundum stulticiam, restringendum est ad gravem et maturam refutationem, quae stulto suam vanissimam opinionem ac sermonem liquido ante oculos depingat, eumque extremae stulticiae redarguat: posterius vero accipiendum est de verborum sermonisque acerbitate ac contumeliis, quibus quidem merito exagitandus esset stultus, sed virum gravem ac prudentem parum deceret.

Sic, quia nunc homo pius habet duos in se homines, veterem ac novum: ideo modo dicitur servire peccato ac carni, et peccator esse: modo contra, sanctus, iustus ac Deo serviens, quod quatenus renatus est, accipi de eo debet. Sic multa quae de uno Christo dicuntur, videntur contradictoria: ut, eum nesci re horam iudicii, etc. nisi iam ad humanam, iam ad divinam naturam referantur. Huc referri posset torum caput Tit. 1. In una re plura sunt aut respici debent.

16 Aliquando aliquid negatur, aut contra, in alio gradu, quod in alio affirmatur, aut contra: ut Homines dicuntur boni aut sapientes, et in summo gradu negantur. In actis cadente Paulo audierunt et non. Iacob vidit et non potuit videre exacte, Gen. 48.

17 Sexto, ambiguitas sermonis valde multas contradictiones parit, ubi in altera contradictoriarum eaedem voces aliter accipiuntur quam in altera: quarum innumera sunt exempla: ut Marci 12, divites dicuntur misisse in Gazophylacium magna munera, vidua autem parvum: et mox contra dicit Christus, illam misisse plus omnibus illis. Ubi prius quidem accipitur Multum et Parum simpliciter, posterius vero correlative ad dantium vires aut opes. Sic Iudaei contra Christum, Apostolos et Paulum argumentabantur:

-- 788 --

25 semem Abraae est benedictum: Nos sumus semen Abraae: igitur possumus ac debemus nostra diligentia et benefactis benedictionem, id est iustitiam ac vitam consequi. Respondet Paulus Gal. 3, semen benedictum in promissionibus Abraae non est collective accipiendum de tota posteritate, sed de unico quodam ex posteris Abraae, orbi terrarum benedictionem, iustitiam et vitam acquisituro. Ille vero est ipse Meschias, ut promissiones sese invicem declarant.

Sic ambiguitas est, quod Deus dicitur futurus Deus Abraae, et eius seminis, eumque populum dilectorus, et beaturus perpetuo. Et contra, quod Apostoli et prophetae dicebant, Deum esse reiecturum Israelitas et Iudaeos. Sed concordat Paulus in Epistola ad Romanos, capite quarto, nono, et undecimo; ac in epistola ad Galatas, capite tertio et quarto multipliciter. Primum, semen Abraae servabitur: id est aliquae parvae reliquiae ex posteris Abraae, quae erunt per gratiam electae. Deinde dicit, servabuntur fine posteri Abraae, si Meschiam et eius iustitiam fuerint amplexi. Sed illi iustitiam legis sectantes, iustitiae Dei non sunt subiecti: nolunt audire Deum vocantem, et extendentem ad se manus tota die, nolunt congregari sub alas Dei, nec tempus visitationis agnoscere. Stat igitur nihilominus promissio Dei. Tertio ait, servabitur semen Abraae: scilicet spirituale, aut per promissionem gentium, non carnaliter ex sanguinibus aut ex voluntate viri. Postremo, servabitur semen Abraae, quia adhuc aliquando Israelitae covertentur: Rom. 11. Ita Apostolus multipliciter hanc contradictionem Scripturae conciliat. 18 Septimo conciliantur loci, quia alius loquitur de rei natura per se, alius per accidens. Per se: ut, pacem meam do vobis, Pacem habentes cum omnibus. Non clamabit in plateis. Per accidens autem dicitur, Non veni mittere pacem, sed gladium ac ignem: scilicet culpa satanae et impiorum, qui contra me ac meos excitabunt horrendas persecutiones. Sic vita aeterna iam vocatur donum ac haereditas, quod proprie est: iam praemium, quod est per accidens ac improprie, Sic Iudaeis erat contradictio: Meschias erit Bethlehem ita, Iesus est Nazarenus et Galilaeus. Concordatur: Genere et nativitate erat Bethlehemita: per accidens autem, habitatione vel educatione Nazarenus.

19 Octavo, conciliantur loci ex diversitate rerum: ut multa passim dicta sunt in Prophetis de Meschiae gloria ac potentia, et contra non pauca de paupertate, afflictione ac cruce, praesertim Zach. 9. ac Isa. 53. Quae contradictiones ita facilime ac verissime concillantur, si illas gloriosas descriptiones potentiae Meschiae de eius spirituali potentia intelligas: hasce vero tristes ac lugubres de temporaria huius vitae inopia ac miseria. Sic Iesus est revera rex Iudaeorum, et tamen non habetius dividendi inter fratres haereditatem, quia nemo eum constituerit iudicem: non habet etiam, ubi caput reclinet. Conciliat ipse Dominus in iudicio coram Pilato: quia duplex sit regnum, aliud temporale, aliud spirituale: suum vero regnum non esse de hoc mundo, nec se id adfectare, quia videat eum nulla arma aut milites circa se habere.

20 Nono, multa Scripturae dicta prorsus gloriose de piis loquuntur: ut sunt quae de ipsorum iustitia, sanctitate ac mundicie, Deique noticia piorum ac Ecclesiae, in Prophetis magnificententissime dicuntur: cum contra innumera sint, quae perpetuam remissionem peccatorum eis esse necessariam inculcent, et testentur veterem Adamum potenter contra Deum, eius Verbum ac Spiritum pugnare. Quae ita concilianda sunt, ut illa gloriosius dicta intelligantur in hac vita vel de imputativa iustitia, vel de inhaerentis inchoatione, vel de glorificationis solo iure ac tenuibus primitiis, non de perfectione quae in alteram vitam servatur.

De Evangelistarum concordantia solent hanc Regulam proponere: Si apud unum Evangelistam aliquid fectum narratur, quod videtur ab alio Evangelista etiam recitatum, secundum aliquam tamen sic partem alteri repugnans, ut omnino solvi non possit: iam nihil aliud intelligatur, quam utrunque in diversis locis aut temporibus factum esse, et ita utrumque Evangelistam verum dixisse Nihil enim adversitati Evangelicae, si unus commemorat quod alter taceat. Unde etiam atque etiam retinendum est, saepe Christum diversis temporibus et dixisse eadem et fecisse similia.

21 Adverum denique intellectum et conciliationes Scripturae valde prodesset, probe nosse varios casus, motus et conditiones, qui in animo accidunt, sive a nostra propria malitia, aut etiam fragilitate, ut sunt varii pravique adfectus vel cupiditatum vel timiditatis: sive a pravo spiritu nos varie tentante, vibrante et adfligente: tum et a spiritu consolante. de hisce enim potissimum rebus Scriptura agit. Haec si ignoramos, perinde nobis sermo sacer obscurus est, ac si cum aliquo puero loquaris de rebus longe gravissimis, quas soli viri, iique in rebus summis exercitati utcunque norunt, Quare, quemadmodum in Scripturis observare oportet mutationes temporum et personarum, ita et in eisdem operaeprecium est observare frequentes mutationes adfectuum et passionum, secundum vicissitudines Spiritus sanctis et redeuntis, hominis animam multifariam visitantis. Est adfectus dilectionis ex commemoratione divinae charitatis exoriens. dum mens concipit Deum ut bonum et beneficum. Ex hoc affectu canitur: Diligam te Domine fortitudo mea. Est adfectus admirationis, dum magna quaedam et grandia Deiopera mens contemplata, in stuporem excitatur. Ex hoc adfectu canitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum. Est adfectus congratulationis, ex quo canitur Psalmus: Omnes gentes plaudite manibus. Est adfectus desiderii esurientis et sitientis beatitudinem, ex quo canitur: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum. Est adfectus humiliationis, quo ex consideratione propriae imbecillitatis mens ab elatione comprimitur. Multum conducit ad intellectum Scripturarum, si Lector consideret in scripturis Sacris alia dici sciscitantis seu percunctantis animo, alia vero admirantis, alia deprecantis, alia gratias agentis, alia peccara deplorantis adfectu. Scripturam utiliter legis, se uniuscuiusque Sancti loquentis adfectu induaris. Talis adfectuum mutatio frequens est in Psalmis, in Prophetis: et praesertim in praefato Canticorum libro, quod Origines Cantica exponens diligenter notavit, Homilia 2.

22 Innumerae omnino sunt diversitates respectuum vel in subiectis, vel in praedicatis talium contradictionum:

-- 789 --

26 ut, Meschias est dominus Davidis, et filius Davidis. Dominus est ratione divinitatis, redemptionis, et maiorum donorum: filius, ratione humanitatis. Meschias fuit ante Abraam, et nondum fuit annos 40 natus: hoc dicitur ratione humanitatis, illud ratione divinitatis. Abraamus gestivit videre diem IESU, et vidit, ac gavisus est: Igitur maiorest IESUS quam Iacob, Isaac aut Abraam: contra, est eorum filius. Concordatur, ut prius de Davide. Meschias manet semper: quomodo tu dicis, oportet filium hominis exaltari? Ratione divinitatis et resurrectionis mox secuturae, manebit perpetuo, Meschias erit perpetuus rex Sion, Ierusalem, Israel: Igitur ista non peribunt, nec desinent esse Ecclesia, D. Scriptura loquitur de Spirituali Ierusalem. Alios servavit, seipsum servare non potest, Matth. 27. Respondeo: Potest, sed non vult.

23 Postremo innumerae plane sunt occasiones hallucinandi, ut nos pro nostra ruditate putemus dicta Scripturae inter sese pugnare, cum optime consentiant. Verum quia de multorum locorum conciliationibus passim in toto hoc Opere disserui, et forte adhuc de ea re proprium tractatum edam, adhaec multorum conciliatorii libelli extant: ideo nunc de hac materia nihil amplius adiiciam.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.