Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE VARIIS DIFFICULTATIBUS IN VERBO, PHRASI, SENTENTIA, AUT TOTO HABITU ORATIONIS.

Variae difficultates se obiicere solent, quae remorantur interdum Lectorem, quas breviter commemorabo, et simul convenientia remedia asscribam.

1 Primum solet aliquando mendum vel scriptionis aut impressionis, praesertim distinctionum, si legas, vel vitium pronunciationis, si audias, te turbare ac remorari in cognoscenda vera sententia. Quorum utrunque mediocri diligentia caveri potest, ut et Augustinus lib. 3 de Doctrina Christiana monet. Conferantur autem diversae et accuratae bonaeque fidei impressiones: sic utrumque horum impedimentorum averti potest.

2 Vicinum huic est, quod nunc multae diversae lectiones, praesertim in novo Testamento a commentatoribus et interpretibus indicantur: quarum eae deligendae sunt, quae tum melioribus testibus confirmantur, tum etiam ipsi textui magis convenire videntur. Id sane nihilominus divina clementia prospexit, ut omnes pium sensum efficiant: utque si vel maxime ob aliquod mendum in uno loco fallamur, tamen innumera alia loca supersint, quae nos in vera sententia instituere ac confirmare queant.

3 Nomina propria locorum et personarum interdum ab aliis translatoribus aliter scribuntur, dum alii Hebraicam veritatem, alii receptam Latinae aut Graecae ecclesiae consuetudinem, et denique alii suae gentis ac linguae, in quam transferunt Sacras literas, euphoniam sequuntur: quod periculum diligentia et usus Sacrarum literarum avertere facile poterit.

4 Desunt quaedam voces aliquando ob Hebraeae linguae consuetudinem, quae a Lectore aliquo modo subintelligendae sunt: (de qua re alibi in hoc Opere praecipitur) alio qui sensus videbitur imperfectus. Tropi autem sunt varii: alias hyperbata, alias anacolutha, alias anantapodota, alias concisa oratio, alias aposiopoeses, alias alii, de quibus suo loco in hisce generalibus Regulis disseritur.

5 Aliquando subintelligendas aliquas voces versores supplent, quas Hebraicae linguae proprietas alio qui non curat aut flagitat: ubi sedulo videndum est, an veras et iure eo pertinentes voces adscripserint: quare ad Hebraeos Graecosque fontes, sicut et in innumeris aliis difficultatibus, veritatis investigandae gratia necessario recurrendum est.

6 In una voce multiplex difficultas oriri solet, ut est (si versionem legis) primum vox non vere reddita, vel quia interpres non intellexit aut originalem, nempe Hebraeam vel Graecam: aut etiam suam, sive sit Latinae, sive alicuius alterius linguae, quam pro ea substituit. Ad tollendum hoc incommodum iubet Augustinus lib. 11. cap. 2 contra Faustum, consuli Hebraeos et Graecos fontes. Lib, vero 3, cap. 4 de Doctrina Christiana, iubet ex contextu et sensu loci iudicium fieri.

7 Aliquando eandem vocem originalem versores sua quadam vel libertate, vel etiam noxia licentia, variis in aliqua sua significatione utcunque aequipollentibus aut synonymis convertere solent: quo nomine crebro Erasmus Vulgatae versionis autorem flagellat. Sit pro exemplo, quod Hebraeam vocem ברית Berith iam foedus, iam pactum, iam etiam testamentum vulgata versio vertit. Ibi imperitior

-- 780 --

17 mox putat, res quoque ipsas diversas esse, quae diversis vocibus indicentur. Huic malo remedium est, tum consulere ipsos fontes, tum etiam ad talium vocum synonymiam assuefieri. Non parum etiam contextus ipse adiuvat.

8 Producuntur aliquando in medium vel a versoribus, vel etiam in ipsis fontibus, voces vicinarum significationum, vel in eodem vel in diversis textibus: quas cum imperitior lector nequeat subtiliter solerterque distinguere, putat eandem rem agi. Quare contra tum fontes consulendi sunt, tum contextus: tum denique accurate observandum est discrimen vicinarum vocum, quanto facilius etiam oculatis imponere solent. Ut 1 Timoth. 2, inter deprecationem, obsecrationem, interpellationem, et gratiarum actionem.

9 Nonnunquam parit obscuritatem una aliqua vox, quia est polysemos, aut varia significat, ut lector cogatur dubitare, quomodo ibi usurpetur: ut vox Anima, Caro, Spiritus, et similes. Aliquando etiam latent imperitiorem vocis variae significationes, aut ob summam quandam vicinitatem eius usur pationum non potest eas subtiliter distinguere: ut, an vocula ὅτι Quia, Lucae 7, Quia dilexit multum, significet causam efficientem, vel tantum rationem aut probationem antecedentis assertionis adiungat. In hac difficultate itidem consulas tum fontes, tum contextum ac sensum loci, tum etiam aliquas vicinas dictiones, quae eam facile prodent, tum denique etiam accurata significationum cognitio ac distinctio.

10 Aliquando porro propria quidem significatio unius vocis perspicua est: sed quia figuras habet multas, easque modo huc, modo illluc inclinantes, dubitare solet Lector, quomodo ibi usurpentur. Ac ne de diversis tropis unius vocis dicamus, etiam unus idemque tropus eiusdem vocis varie usurpatur, ut Leo et Fermentum per metaphoram alias in bonam, alias in malam partem accipiuntur. Remedium est huic malo: considerare tum sensum loci, tum praecedentia ac sequentia, tum vicinas aliquas voces, tum denique etiam eos libros in quibus significationes vocabulorum exponuntur. de qua re sedulo in prima Parte egimus.

11 Nonnunquam etiam subito vel propriae vel figuratae significationes eiusdem vocis mutantur, ut in una aut duabus lineis, dum adhuc de eadem re agitur, iam vis vocis nonnihil immutata sit: ubi tanto maior vigilantia est abhibenda. Remedia vero eadem sunt, quae prius indicavi. Exemplo sit, quod Christus Ioannis 4 primum petit potum a Samaritana: postea suum offert: in priore dicto, verbum (Bibere) proprie, in posteriore metaphorice usurpatur. Sic etiam mox vocabulum Messis prius proprie, deinde figurate sumitur.

12 Saepe coguntur interpretes reddere vocem Hebraeam vocabulo non propriissime significato illius respondente, sed tantum ratione etymologiae et alicuius primariae notionis conveniente. Cuius rei causae sunt multae. Sive quia locus magni momenti, aut etiam dubius est, et illi volunt, sicut et debent, religiose in vertendis oraculis Dei versari. Sive etiam, quia nullum vocabulum perinde appositum ac emphaticum in sua lingua reperire possunt: ibi iam imperiti originariae linguae haerere incipiunt. Sit pro exemplo, quod cum vox דבר dabar innumera significata habeat, multum pro ea subiiciunt Latini versores nomen Verbum, quod tamen nequaquam illas omnes notiones habet. Sic verbum Benedicere, Iustificare, Gratia, Fides, Peccatum, et innumera alia. In quibus difficultatibus, praeter superiora remedia, id vel praecipuum est, ut observes talis vocis in Sacris literis usus: et consulas eos qui tales semi Hebraicas voces explicuerunt: et caute attenteque consideres, quaenam significatio ei loco maxime conveniat.

13 In nominibus propriis duplex difficultas oriri solet, quarum prior est, quod idem nomen aliquando pluribus locis aut personis tribuitur: ut plures homines sunt vocati Herodes, Pharaones, Zachariae, Mariae, Annae, Iosephi, Iesus, etc. Plures item Caesareae, Galiaeae, Bethlehem, et alia loca. ubi videndum diligenter est, ne audito eodem nomine, eundem virum aut locum esse putemus. Personas circumstantia temporis aut negotiorum distinguet: Loca autem, topographia, et rei etiam gestae narratio, aliaeque circumstantiae.

14 Vicissim autem non raro contraria difficultas accidit, ut unicus homo aut locus plura propria nomina obtineat: ut, Abraamus, Esau, Iacob fuerunt binomines: Azarias rex dicitur etiam Ozias, et Ioachim: Petrus est etiam Simon, et Cephas: Matthaeus est etiam Levi: Marcus est Ioannes dictus: Barnabam volunt dictum esse Ioseph Iustum, et Barsabam. In genealogia Christi pro eodem est Matth. 1, Iechonias. Lucae 3 Neri, et in 2 Regum Ioachim. Sic et nomina eorundem locorum plura sunt: ut Ierusalem dicta est etiam Iebus, et Zion, ac civitas vel arx David, Salem: sic et alia multa loca, montes et oppida. Hic igitur cavendum est, ne auditis diversis nominibus propriis, mox putemus etiam diversas personas aut loca indicari.

15 Nomina propria saepe imponuntur vel ab aliquo eventu: vel ut moneant personam cui imponuntur, aut alios: vel Prophetica quadam futurorum praeindicatione: ut nomen Moisis ab eventu, quia ex aquis extractus fuit, aut quia populum extraxit ex servitute: Abraam, quia erat futurus pater multarum gentium: Filii Isaiae, a futura populi vastitate. Sic Petrus, ac Iesus: ubi tum Etymologiae nominum, tum et historiae negligendae non sunt. Saepe enim maxima rerum momenta in iis continentur. Sic quoque Graeci et veteres Germani nomina significantia liberis suis imposuerunt: at Romani non item, sed qualiacunque nihil ferme nisi ignobilem Etymologiam habentia: ut alius a pisis, alius a fabis, alius a cicere aut lente dictus est.

16 Nomina propria, et etiam alia multo recentiora, tribuuntur interdum rebus vetustioribus per prolepsin, seu anticipationem: de quo sic annotat Augustinus lib. Quaest. super Levit. cap. 23. Vestem sacerdotalem, quae magnum continet sacramentum, Aaron et eius successores iubentur accipere in Exodo, antequam quicquam de sanctificandis et quodammodo ordinandis sacerdotibus praecipiatur. Sic et Moise ascendente in montem, vetantur ascendere sacerdotes: quos alios intelligere non possumus,

-- 781 --

18 nisi filios Aaron. Non quia iam sacerdotes erant, sed quia futuri erant, hoc eos iam tum Scriptura appellavit per anticipationem, sicut sunt pleraque talium locutionum. Nam et filius Nave Iesus appellatus est, cum longe postea ei hoc nomen Scriptura narret impositum. Sic nomen Beerseba locus ac puteus nominatur, Gen. 21, cum vigesimosexto primum imponatur. Quod observandum est, ne illa nomina mox initio cum rebus extitisse opinemur, ac erroris alicuius occasionem accipiamus.

17 Sicut supra diximus, Hebraismos in singulis vocibus remorari Lectorem: ita observandum est, eandem rationem esse etiam coniunctarum vocum. Nam et in phrasibus aut constructione multi Hebraismi sunt, quos Versores non raro in suis versionibus retinere coguntur: ut, lignum fructus, pro arbore fructifera: spiritus vitae, pro spiritu vitali. De quibus prolixe ac ex professo egimus superius, in Prima parte: et etiam in hisce Universalibus Regulis agemus. Praeter illam porro talium Hebraismorum explicationem adhibeat etiam diligens Lector in consilium sensum loci, contextum, antecedentia acsequentia, et multam consuetudinem diligentis lectionis ac observationis talium Hebraismorum.

18 Figurae in pluribus quoque vocibus saepe obscurant sensum, ut sunt hyperbolae: Semen tuum erit sicut stellae caeli, sicut pulvis terrae, arena maris: item enallagae, periphrases, prosopopoeiae, allegoriae, et si miles: de quibus singulis in hisce universalibus Regulis in proprio tractatu agetur. Quae tractatio una cum praedictis adminiculis a studioso utiliter adhiberi poterit in eruendo vero loci dubii sensu.

19 In pluribus vocibus solet et illa difficultas exoriri, quod admodum crebro Hebraei idem bis dicunt, aliquando prius figurate, postea aperto sermone: aliquando autem tantum paulum variatis verbis, citra figuram. Gen. 39, praefectus carceris non videbat quioquam in manu Ioseph, quandoquidem Deus erat cum illo: nam quid quid ille faciebat, Deus prosperabat, ubi idem est, Deum esse cum aliquo, et eius facta prosperare. Videndum igitur est caute, ne cum idem diversis verbis dicatur, nos diversas res agi putemus.

20 Contra etiam nonnunquam paululum variata locutione solet res diversissima adiici: ubi sedulo vigilanterque cavendum est, ne nos unum idemque esse et agi arbitremur.

¶ Dictum est hactenus de obscuritate, vel in unica voce, vel in phrasi, vel etiam in pluribus verbis haerente. Nunc expendamus eas difficultates, quae in toto habitu sententiae, aut integro contextu haerent.

1 Eae autem sunt aut oriuntur ex tribus potissimum fontibus: nempe sermone, rebus, et Scripturae disserendi consuetudine. de quibus singulis ordine dicemus. In toto sermone est obscuritas ob schemata, ut sunt Parabolae, Proverbia, Aenigmata, pleniores Allegoriae: de quibus in hac parte universalium Regularum agetur, unde agnosci et intelligi poterunt. Quibus accedant adminicula supra indicata considerandae materiae, et totius contextus.

2 Porro quia non mox animadvertitur, an sit oratio propria aut figurata: ideo Augustinus libro 3 de Doctrina Christ. cap. 10. 12 et 16 monet videndum esse, an Textus proprie acceptus aliquid impii doceat aut praescribat, quod cum fidei analogia aut morum honestate pugnet. Si enim tale quid sit in textu proprie accepto, proculdubio figuratam orationem esse.

3 Huic illius celeberrimi patris praecepto possis etiam quasi quandam ampliationem adiicere, ut si sermo ita acceptus etiam quid inutile, frivolum, et nullo modo ad rem pietatemve faciens, vel etiam prorsus a materia subiecta scopoque praesenti dissonans, aut denique aliis perspicuis locis de eadem re sententiaque pronunciantibus repugnans contineat: tum demum suspicandum est, tropum aut figuram esse. In qua re Lectorem pii ac intelligentes expositores confirmabunt, et praesertim si deprehensa figura vere pium sensum, locoque convenientem, et denique aliis locis clare de eadem re pronunciantibus prorsus consentientem exhibeat.

4 Iudaei nunc, et olim, sicut etiam ipsi Apostoli, initio illas gloriosas ac (ut ita dicam) mundanas descriptiones potentiae et splendoris Meschiae et Ecclesiae ad verbum accipiebant, eoque longissime a vero sensu aberrabant, et totum Christi regnum ex spirituali carnale temporariumque faciebant; quod cum per sese plane impium esset, tamen etiam multipliciter cum Scriptura pugnabat. Unde facile coniicere poterant ac debebant, illas orationes esse figuratas, et partim per metaphoras et parabolas a politico regno ad spirituale translatas: partim etiam synecdochice non tantum praesentem crucis statum aut militantem Ecclesiam, sed etiam futurum gloriae seu simul quoque triumphantem Ecclesiam depingere.

5 Deprehensa porro figura, videndum etiam est tum quaenam sit, tum et quomodo aptissime explicari queat, omnes enim figurae certa ratione ad proprium sensum tendunt, eumve explicant.

6 Primum igitur diligenter observetur, quousque sese illa figurata oratio extendat: ubi incipiat, et ubi desinat. Deinde, quid in toto eo loco proprie ac ex professo agatur. Plerunque enim improprie dicta, a praecedentibus vel etiam sequentibus declarantur. Expensa igitur materia subiecta ac scopo, tum et praecedentibus ac sequentibus, mox profecto attente ac in timore Dei cogitanti succurret aliquid quod cum illis conveniat, et quo quasi supplemento commodissime illam quasi lacunam obscurae vocis aut tropi supplere possis.

7 Hisce adde etiam illorum ipsorum figurate positorum verborum diligentem ponderationem, et considera ad quemnam sensum maxime prona esse videantur: omnia enim figurate dicta sua quaedam indicia habent ac ostentant, ad quem usum directa sint. Tum etiam recordator, an alibi quoque vel eadem locutio in simili figura, vel alia huic analoga, aut aliquo modo conveniens, posita reperiatur.

8 Denique confer etiam aliquem alium locum Scripturae, ubi eadem res, idque (si possibile est reperire) simili sermone tractetur. Sit pro exemplo horum, quod Psal. 110 parabolice dicitur, Ex utero ab aurora tibi ros iuventutis tuae. aliqui hoc trahunt ad divinam Christi nativitatem, alii ad humanam: sed quandoquidem in toto eo versiculo agitur de subditis Meschiae, quam sint futuri prompti in eius obsequium, quamque specioso ornatu induti, sicut si omnes essent illis speciosissimis sacerdotum Sacris vestibus ornati: reliquum est ut etiam indicetur, quomodo sint illi nascituri: nempe tum ex divino semine,

-- 782 --

19 tum etiam mirabili ac incomprehensibili prorsus modo, nemine cernente, dum omnia oppleant: sicut ros caelestis cadit, qui non gignitur a crassa nubium materia, sed a pura illa aetherea, nec quomodo decidat cernitur, sed tantum genitus iam conspicitur passim tegere humum. Simili aut sermonis figura eandem rem etiam Micheas Cap. 5 declarat. Convenit cum hac expositione figurae et sequens Textus: quia postquam descripsit regnum Christi, et subditos tum regi convenientes, quia in die victoriae acquirentur: tum sacerdoti, quia colent eum in ornatu sancto, ut inferiores quidam sacerdotes: tandem etiam incipit dicere de stabilitate eius sacerdotii, quod sit divino iuramento confirmatum.

9 Aliquando etiam, ut non sit figurata oratio, est nihilominus obscura, vel ob res minus notas: vel etiam ob sermonem aut intricatum, aut alioqui a nostro more loquendi nimium alienum: cuiusmodi nobis necessario multa in Sacris literis sese offerunt, utpote iam olim et a gente linguaque remotissima a nostra conscripta: ubi non raro expedit magis in mentem quam in verba Scriptoris respicere. Cum enim nobis constat, quid in toto eo libro agat Scriptor, quid etiam in proxime praecedentibus et sequentibus, non difficulter divinabimus, quid etiam illa obscura sententia dicere velit, praesertim si aliunde totam eam materiam de qua ibi agitur, probe didicerimus, et similia Scripturae loca, sive quo ad res; sive quo ad verba, contulerimus.

10 Saepius sane supra dixi, conferenda esse cum loco dubio antecedentia et sequentia: nec tamen pigebit id idem etiam hic repetere. Multipliciter enim id facere potest ad illustrationem dubii dicti, si modo sit scriptum in unum corpus conformatum, et non sint sententiae tantum quoquo modo congestae, ac veluti quaedam scopae dissolutae: ut in Proverbiis Salomonis. Nam vera est illa Hieronymi monitio, super Isaiae 19 dicentis: Moris est scripturarum, obscuris manifesta subnectere, et quod prius sub aenigmatibus dixerint, aperta voce proferre. Quod sane plerunque in Psalmis, interdum etiam in Prophetis fit. Praeterea ubi maxime non idem bis repetitur, nihilominus est naturalis quaedam partium cohaerentia, ut ex alio aliud perinde cognoscere cogaris: ut si in corpore animalis vides caput, mox colligis non procul inde esse collum, cervicem, ac deinde pectus: Si vides Taurum inter caelestia signa, mox nosci non procul inde distare Arietem aut Geminos: Si in partibus anni scis in quo mense verseris, mox certe necessario nosti quis praecesserit aut sequatur. Quare praeclare idem Pater ait super Matth. 25: Prudentem lectorem moneo, ut consideret priora, media et sequentia, et nectat sibi universa quae scripta sunt. Vide et Augustinum Epist. 29 et 59.

11 Circumstantiae plurimum faciunt ad iudicandum, cognoscendumque verum obscuri loci sensum. se autem sunt numero sex: Persona, tempus, modus, causa vel consilium, locus, et instrumentum. de quibus singulis ordine dicam.

12 Persona quadrupliciter consideretur: quae loquitur, ad quam fit sermo, de qua, et denique etiam coram qua. Plurimum interest, quae persona quid dicat: Davusne loquatur, aut herus, aut Pythias, ut Horatius inquit.

13 Primum enim solent recte in Theologico studio dicere, quod in lectione Sacrarum literarum, ac examinandis dictis non tam attendendum est quid dicatur, quam quis dicat. At in lectione aliorum Theologicorum librorum, potius videndum est quid dicatur, quam quis dicat. Nam in Sacris literis cum potissimum Deus loquatur, omnia nobis ipsius debent esse rata ac probata, quae ille praecipit, qualiacunque ea demum sint. At in aliis scriptis cum homines loquantur, qui omnes sunt mendaces, sive magni sive parvi sint, nemini prorsus fidendum est: sed considerandum, an id quod dicunt, sit ex verbo Dei desumptum.

14 Secundo, sicut Deus loquens citra omnem dubitationem ac exceptionem audiendus est: ita contra, quae in Sacris impii aut diabolus loquuntur, plane impia sunt: aut etiamsi non omnino sunt impia, tamen audienda non sunt ut Dei dicta: sicut Christus et Apostoli diabolum etiam vera loquentem obligant, quia nulla plane autoritas esse debet illius hostis et mendacis. Act. 16.

Sic in Ecclesia multa ex persona impiorum dicuntur, et in Iobe multa ipse et amiciparum sana dicunt. Quin etiam pii homines multa inepta dicunt: ut Petrus dissuadens Christo passionem, et Philippus volens sibi patrem monstrari: aut etiam Iacobus, persuadens Paulo ut radat caput, et ceremonias ac sacrificium pro se in templo offerri curet, ad peragendam cum illis aliis quatuor purificationem. Potremo hoc discrimen personarum loquentium etiam Paulus respicit, cum 1. Cor. 7 pleraque nominem Dei loquitur, quaedam tamen etiam suo: ut de retinendo infideli coniuge. Sic forte pro semihumano quandam dicto accipere possis, quod Petrus dicit ad Magum: Precare Deum, si forte remittatur tibi cogitatio cordis tui. Non ille ibi nomine viventis Dei determinat, quam certae aut dubiae sint eius promissiones, aut quam certo illis credi, vel etiam de illis dubitari velit: sed ex sese eum territat, minis adipiscens promissiones, in quibus adhuc homini incontrito non omnem metum eximere, aut certam securitatem alioqui nimium securo polliceri vult. Eadem ratione et illud Hebrae. 6, exponi posset Hoc faciemus, si permiserit Deus, etc. Aliud est cum simpliciter aliquid affirmant, aut negant. Sed de hoc loco in vocabulo Possibile.

15 Sic etiam magnum facit discrimen persona, ad quam loquimur. Aliter Christus loquitur ad superbos ac praefractos Pharisaeos, aliter ad cupidos veritatis, aliter ad contentiosos: aliter ad illos quibus non est datum cognoscere mysteria Dei, quibus omnia in parabolis proponit: aliter iis quibus datum est mysteria Dei, quibus suas parabolas explicat. Quod discrimen sui sermonis pro auditorum diversitate, ipsemet Dominus non semel indicat. Aliter ille monstrat viam ad regnum caelorum pharisaeo de leguleio, ac illi iuveni de praestita lege tumenti, quem ad suum Moysen ablegat, et iubet perfecte praestare legem: aliter Nicodemo, de sua disciplina, et longo tempore comparatis bonis habitibus, ac naturae aut liberi arbitrii bonitate tumenti, ubi totam naturam tanquam ad veram pietatem inutilem damnat, et novam nativitatem quaerere iubet: at denique iterum aliter ad miseros peccatores, cum sua

-- 783 --

20 conscientia ac ira Dei et peccatis luctantes, quibus simpliciter condonationem peccatorum, aut gratuitam iustificationem, tanquam unicum vitae iter, mox initio commonstrat.

Hanc diversitatem discipulorum, et agendi cum eis, ipsemet Christus praescripsit per parabolam novi ac veteris vini, et novorum ac veterum utrium, inter quae sit servanda debita proportio, multoque magis inter doctrinam et discipulos. Tale est quod modo dixi, Petrum malitioso ac incontrito Mago non mox voluisse certam spem salutis facere, et hominem securum in sua securitate confirmare. Sic et Paulus aliis lac, aliis solidum cibum in docendo offert.

16 Ingens discrimen est etiam, de quo fiat sermo, aut aliquid dicatur aut negetur. Sic Eunuchus Act. 8 dubitat, an Isaias de se, aut alio quopiam pronunciet illa verba: Tanquam ovis ad mactationem ductus est. Aliud et aliter pronunciatur de contritis, aut incontritis, peccantibus scienter, aut inscienter, per imbecillitatem, aut per malitiam. Hinc pronunciat Dominus de Pharisaeis iustitiariis, et de publicis ac crassis peccatoribus, quod illos praecedent in regno caelorum.

17 Denique et coram quibus aliquid dicatur, interdum est discrimen. nam et spectatorum habetur ratio. Sic dicit Christus Ioan. 12, illam caelestis patris vocem ad ipsum, (Glorificavite, et glorificabo) non propter ipsum, sed propter astantes aut spectatores factam esse. Sic Christus non coram omnibus vult se transfigurare, et cum Mose ac Elia colloqui. In hac circumstantia personarum multum valet illa Regula Augustini lib. 3 de Doctrina Christiana, cap. 17: Erit hoc in observationibus intelligendarum Scripturarum, alia omnibus communitur praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum: ut non solum ad universum statum valetudinis, sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina pertineat.

18 Secunda circumstantia est Tempus, quae et ipsa maximi momenti est. Nam non tantum humanam in tempore geruntur, et ad tempora accommodantur: sed et Deus alio tempore aliter in quibusdam cum homininibus egit. Initio obscurius sese patefecit quam postea, eoque etiam maiorem suorum mysteriorum ignorationem in hominibus patienter perferre potuit. Multi proculdubio olim servati sunt, qui trinitatem personarum, et Christi officium aliqua ex parte ignorarunt: quod genus ignorantiae non preculdubio exitiale est. Sic initio ac ante legem pauciores ceremoniae ac ritus sunt ab hominibus requisiti, liberiorque fuit religio: postea sub lege plures sunt praescriptae, a quibus nos nunc plane liberi sumus. Polygamia olim, initio etiam sororum ac fratrum coniugia fuerunt concessa: sub lege ac postea non perinde.

Apostoli sub initium abrogationis ceremoniarum concesserunt, aut etiam praeceperunt, abstinentiam a sanguine et suffocato: quod nunc iniungere Ecclesiis impium esset, et restitutionem Iudaismi olret. In prima illa Ecclesia multa fuerunt miracula, et Deus illis credi voluit, quandoquidem Sacra scriptura, praesertim novi Testamenti, non dum apud omnes recepta fuit. Postea prohibitum est, quaerere miracula: et insuper praedictum est, Antichristum et spiritus impostores tales efficacias illusionum allaturos. Sic quinque libri Mosis maximis miraculis confirmati sunt: et simul mandatum est Deut. 13, ne prophetis afferentibus miracula et novam doctrinam credant, quia Deus eos illis miraculis tentari patiatur.

Multas proculdubio gravissimas contaminationes Antichristi toleravit Deus in piis, regnantibus Antichristi tenebris: quas nunc nequaquam in hominibus ferre vult. Citius crediderim aliquem olim in Papatu servatum, quotidie missificantem: quam nunc post revelatum Antichristum, eum qui modo talia non severissime damnat ac anathematizat. Temporum igitur ratio multa gravissimaque negotia distinguit, aut concordat. Hinc August. lib. de Verbis Domini, Ser. 16 inquit: Distribuite tempora, et concordat Scriptura. Quod aliqui perperam, ad excusandas contradictiones iuris Canonici, usurpant.

19 Tertia circumstantia est modus, sive in dicendo aut scribendo, sive etiam in agendo. Idem enim vel dictum vel factum, modus conveniens aut inconveniens valde mutare solet. Christus Ioan. 2 dicit matri oranti se de vino miraculose suppeditando in nuptiis: Quid mihi et tibi mulier? Modus sermonis videtur nimium vehemens et austerus, parumque filio erga matrem conveniens, qui sane minime nos communes homunciones deceret: sed illum decuit, qui non solum fuit homo, sed et verus Deu: quique praeterea in tanta functione tunc versatus est, in qua nihil prorsus humanae gratiae aut amicitiae dari conveniebat, sed eam exactissime ad praescriptum caelestis Patris administrare. Sic et alibi adhuc puer existens asperius respondet: Quid est quod quaesivistis me? an nescitis, quod in iis quae patris mei sunt, oporteat me esse?

Sic, cum Matth. 12 et 23 vocat Iudaeos progeniem viperarum: et Ioan. 8, Filios diaboli: et Matth. 16. Petrum Sathanam: videtur modus aut forma sermonis nimium austerus. sed rei magnitudinem, zelum, et personae praestantiam decet illa severitas sermonis. Denique quid aliud agunt omnes impii, cum convincuntur de veritate doctrinae et iuste factis Christi et verorum doctorum? tum postremo eo confugiunt, ut modum agendi ac dicendi nimium fuisse vehementem, et hominibus ac negotiis parum convenientem contendant, dicantque res et causas actionesque per sese bonas male agendo corruptas et vitiatas esse. Sed Apostolus contra excusat suum modum dicendi ac agendi, et ait: se, sive modum excedat, id se divino quodam zelo facere: sive modum adhibeat, se studio accommodandi ad ipsos auditores facere. Mundus alium quendam modum agendi habet.

20 Quarto loco numeravimus inter circumstantias, Causam aut Consilium: ex quo magna ex parte pendet actio.

Huc enim etiam affectus animi, intentio aut voluntas pertinet: de qua verissime dicitur, Quod volluntas et propositum distinguant factum. Paulus coram tota Ecclesia Antiochena duriter obiurgaverat Petrum, quod se metu Iudaeorum a familiaritate gentilium Christianorum subtraxerat. Id non tantum impius Porphyrius exagitavit, sed etiam aliqui Ecclesiastici scriptores: inter quos Hieronymus, nimium vehemens esse iudicavit, et lenire conatus est. Verum si expendantur causae tum efficientes tum finales

-- 784 --

21 eius facti, totumque consilium ac pius zelus Pauli, iustissime ac sanctissime ab eo factum est. Nam non [?: ----m ] per se ibi Petrus graviter, et in re gravissima peccabat, ut qui tantum metu ac contra propriam conscientiam ac doctrinam id agebat: sed etiam ingens damnum dabat. nam seducebat plures, ac etiam Barnabam et Iudaizantes in sua pertinacia confirmabat, libertatem Christianam convellebat, conscientias gentilium fratrum sauciabat, et denique Christum cum suo merito elevabat, tanquam qui non posset sine bonis operibus et Moyse peccatores salvare. Iustissimo ergo zelo movetur Paulus, ut acrius cum eo expostulet, quo veritas Evangelii inviolata permaneret in Ecclesia. Praeterea illud publice a Petro datum scandalum non potuisset tolli, nec tot incommoda sanari, nisi eum Paulus sic acriter coram tota Ecclesia, et denique in faciem redarguisset: sic enim scandalum publice datum solenniter est sublatum. Quare si causas efficientes et finales, totumque consilium ac animum Pauli expendas, profecto rectissime ac sanctissime ab eo factum est.

Huius circumstantiae consideratione etiam monstrari potest recte esse utrunque a Paulo factum, et quod Timotheum propter imbecillos Christianos circumciderit: et quod contra Titum circumcidere noluerit, ne vel ad horam cederet Iudaizantibus et seductoribus, utque veritas Evangelii tanto firmius puriusque remaneret apud Ecclesias.

21 Quinta circumstantia est Locus, cuius ratio etiam interdum dicta factaque variat. Ierosolymae initio Christiani aliqui sua bona in commune redigebant. Duae erant eius rei gravissimae causae, aut etiam plures Prima, quod alioqui eis auferebantur a persecutoribus. Secunda, quod multi eo cultus divini, et praesertim discendi Evangelii gratia ex multis, ac etiam remotissimis locis proficiscebantur, qui necessario sustentari debebant a fratribus. Ultima, quod tota illa turba viri et mulieres erat veluti quaedam scholasticorum turba, tota in studium Theologiae intenta, et in hoc sese omni contentione ac festinatione praeparans, ut brevi postquam aliquantulum profecisset, abiret in quascunque terras docendi gratia. Quare nec qui habebant possessiones, poterant illis colendis vacare: nec qui nihil habebant, poterant manuariis operibus vacare, unde victum lucrarentur: et denique, quia cito erant illinc alio migraturi, quid ibi cum immobilibus bonis agerent? Forte etiam multos movit prophetia Christi de devastatione Ierosolymae, dutius illius gentis, ut tanto libentius sua venderent. Nunc sane etiam, si adesset maior fratrum copia aliquo loco, nec possent necessaria acquirere, tenerentur ditiores vel omnia sua in eos impendere.

Sic quod Petrus Ananiam et Saphiram interfecit, pro loci ac temporis ratione factum videri potest utomnes scirent divinam vim illis hominibus adesse, eamque Ecclesiam regere: Neminem posse Deum fallere: et denique Deum severissime puniturum contemptores illius doctrinae, ministerii ac doctorum: scirentque, non tantum sacerdotes ac pontifices vim et carceres ac gladios minari, sed etiam Deum subito contemptores filii sui extinguere posse.

22 Ultima circumstantia est, Instrumentum: quod etiam rem illustrat, amplificat aut minuit. Petrus verba Ananiam interficit: Samson mandibula asini tot Philistaeos: David funda Goliathum, tam bonis instrumentis ornatum: Christus mundum validissimis armis instructum expugnat per stulta imbecillaque mundi, et per ea quae non sunt. Sic Christus luto illito sanat oculos, verbo compescit mare et ventos, ac fugat diabolos et morbos. Idem spiritu oris sui conficit Antichristum. Sic Moyses virga scidit mare, et producit fontes ex petris siccissimis: Deus verbo omnia creat. In quibus instrumenti circumstantia tum ipsum opus actionemque, tum et sermonem de eo plurimum illustrat.

23 Inter circumstantias, monui etiam causas esse considerandas: sed tamen, tum quia sunt etiam causae internae, quae ad circumstantias nequa quam referri queunt, tum quia haec res in primis maximi monenti est: ideo sciamus verissime ab Aristotele saepius affirmari, rem tunc demum vere ac plene sciri, tam per causas examinatur et cognoscitur.

24 Expendantur ergo in rebus quas in Sacris literis legimus, primum causae efficientes, materiales, formales ac finales. Considerentur et causarum subdistinctiones: quandoquidem variae sunt causae efficientes, variae etiam finales. Sunt quoque illarum ipsarum subdistinctarum causarum gradus, ut aliae sint magis, aliae minus primariae. Quae multiplices distinctiones causarum in Dialecticis exponi solent. Exemplo fit articulus Iustificationis, qui sine causarum distinctione illustrari, et purus defendi ac obtineri non potest, vel contra Osiandrum, vel contra Papistas. Sunt vero eius causae diligenter recitatae et expositae Rom. 3. Multi nunc Papistae, Osiander et nos, dicimus, hominem per solum Christum iustificari. Videmus ergo imperitis consentire. At contra maxima contentio est cum Papistis primum de causa instrumentali, an sola fide apprehendamus iustitiam. Secundo cum Osiandro et Papistis, de causa materiali: quid id sit, quod nobis applicatum, et quasi appositum, nos ut proxima causa efficiat iustos. Nos dicimus, esse iustitiam obedientiae ac passionis Christi: Papistae et Osiandristae contendunt hanc esse remotorem causam, et veluti precium verae iustitiae, sicut inquirebat Osiander. Dicere quidem quis posset, se esse Doctorem 100 florenis, aut aliqua pecunia vestitum aut saturatum: sed oporteret intelligi illam pecuniam esse tantum precium, quo sit alia quaepiam res comparata, qua nos vestivimus, saturavi [?: --- ] , aut pro doctoribus censeamur. Dicit igitur Osiander: Sanguis aut passio Christi est precium, quo ibi emitur substantialis filii Dei iustitia: ea demum es iustus. Papistae quoque consimiliter aiunt: Sanguis Christi est precium, quo tibi comparatur iustitia bonarum qualitatum, quae cum tibi infunduntur, iustus es. [?: -- ] est inter nos discrimen de causa materiali, seu de eo quod adhibitum, ut proxima causa nos iustificat.

Pugna quoque est cum eisdem de causa formali iustificationis. Nos dicimus causam formalem esse, quod illa materia iustitiae ad nos perimputationem transfertur. At Osiandristae Papistae dicunt, illam adhibitionem iustitiae fieri non rationali quadam imputatione, sed reali infusione. Quod vero divi iustitiam obedientiae ac passionis esse causam materialem rectissime dictum esse censeo: est enim id quod ad nos certa ratione translatum, nos facit iustos, sicut color praeparatus albedinis aut albificationis parietis causa materialis est, aut cibus ac potus est causa materialis saturationis, autignis causa materialis

-- 785 --

22 calefactionis, vel aqua humectationis. Porro autem modus quo illa iustitia nobis imputatur, applicatur aut agglutinatur, est causa formalis iustificationis. Ibi enim forma, modus aut ratio, quo iustificemur, continetur ac describitur: quod propter Coloniensium cum Monhemio contentionem de hac re, adiicere volui.

26 Hinc apparet, maximum esse usum causarum, etiam in explicandis religionis controversiis, et Sacris literis. Quare studiosus Sacrarum literarum, hanc etiam inter alias Regulam aut praeceptionem diligenter industrieque in Sacrarum literarum studio adhibebit. Illud sane mirabile ac memorabile est, quod causae accidentariae in aliquibus rebus, factae sunt primariae, et contra: ut accidentarium est legi quoddamnat, et tamen hic est nunc primarius usus ac finis.

27 Est porro etiam alia quaedam occultior causarum consideratio in scriptis authorum cognoscesdis, quae etiam in Sacris literis adhiberi potest: ut, quo consilio aut ratione hoc potius sic, quam aliter dictum sit: cur item hoc, et non alio ordine materiae aut sententiae distributae: cur hoc, quod videri possit quasi non necessarium, adhibuerit, aliud vero magis in speciem ad rem faciens praeterierit: et quae alia huiusmodi plurima sunt, quae ad pervidendam mentem authoris plurimum facere possunt, eximiumque fructum afferunt.

28 Illud est in omnibus scriptis ac studiis primarium, et quasi palmarium praeceptum, ut singulae materiae ac institutiones ex suis praecipuis sedibus aut fontibus petantur et hauriantur: ut, Locus creationis ex initio Gen. Psal. 104, et similibus: Locus originalis peccati ex Gen. 3. 6. 8. Psal. 51, Ierem. 17. Rom. 7. et similibus: Locus iustificationis ex 3. 4. 5 et 8 cap. Rom. ac Psal. 32. 130, 143, et aliis. Cuius praecepti usum, ut verissimum ac efficacissimum, comprobant nostri adversarii Osiander ac Papistae, qui sedulo cavent, ne ex praedictis locis veram de iustificatione sententiam hauriant.

29 Ex hoc praecepto porro illud ultro sequitur, ne primariis, plenisque materiarum sedibus, exaliit, ubi obiter et breviter aliquae sententiae attinguntur, praeiudicium fiat, aut tenebrae offundantur. Ex clarioribus enim obscuriora illustranda sunt, et ex certioribus ac firmioribus infirmiora, non contra. Quod omnes Methodi praecipiunt, et ipse etiam communis sensus docet.

30 Adhibetur nihilominus in omnibus scientiis ac autoribus ea quoque diligentia in investiganda veritate, ut alius aliquanto obscurior locus, ex aliorum locorum collatione, ubi de eadem re agitur, illustrotur: idque aliquando etiam ille ipse, ubi quasi ex professo aliquid agitur, ex alio ubi non perinde ex instituto ac plene de eadem materia disseritur. Nec solum id fit in conferendis eiusdem autoris dictis, sed etiam diversorum. Sempertamen in tali collatione illa regula cautioque adhibeatur, ut primarius locus plus valeat minus primario, nisi evidentissima veritas alterius loci praeponderet.

31 In Sacris porro literis talis locorum collatio ob plures causas magis est adhibenda, quam in ullo alio. Primum, quia mirabili Dei providentia ac sapientia ita conscriptae sunt, ut in diversissimis libris ac partibus similia dicta occurrant: utque mirifice sese invicem eius libri singulaque loca ac sententiae illustrent: item ut, licet somnolento ieiunae videantur, tamen impossibile sit incidere ullam necessarum scitu quaestionem, quae ex eis dissolvi ac illustrari nequeat, si modo plura loca aut dicta inter sese solerter conferantur. Huc accedit brevitas seu Laconismus Scripturae, item quod non videatur ullus liber in Bibliis ita prorsus Methodice et plenissime de ulla materia disserere, quin non paucae sententiae illis desint, quas aliunde peti necesse sit.

Ad istam utilitatem collationis locorum valde facit, quod non possumus in hoc volumine metuere, ne usquam incidamus in falsas sententias: ne usquam Scripturae dicta inter sese pugnent: seu, ne usquam earum author dormitaverit, et minus recte de quopiam negotio aut quaestione aliquid pronunciaverit.

32 Huius mirabilis et inconspicuae quidem, sed tamen semper deprehensae harmoniae Sacrarum literarum, illustre specimen praebet Corpus doctrinae separatim ex Vetere, et separatim ex Novo Testamento, a meis charissimis in Domino fratribus Uvigando et Iudice collectum ac editum: unde tum ingentes divitiae, ac plane inexhausta copia sententiarum, seu utilissimarum praeceptionum, tum etiam summus consensus tam dispersarum sententiarum cernitur. Verissimum profecto est, quod Lutherus piae memoriae in Libro Conciliorum scripsit, omnes Patres et omnia concilia non posse efficere una Biblia: at illa posse illos, et multo etiam plura, id est, omnia ipsorum utilia documenta ac sententias ex sese exhibere, cum contra patres nequaquam expediant omnes quaestiones, quae in Sacris literis continentur.

33 Porro locorum collatio potest esse multiplex. Alias enim, propter res ipsas ubique similes ac illustrandas: alias, ob sermonem loca conferuntur: alias item, quia eaedem sunt res aut verba utrobique: alias, quia proportione seu analogia quadam correspondentia: alias item loca similia, alias plane contraria conferuntur. Nam et contraria sese invicem illustrant. Alias item conferuntur loca, in quorum altero sunt antecedentia, vel etiam consequentia dictorum loci illustrandi: unde nempe dicta huius consequentia dictorum loci illustrandi: unde nempe dicta huius consequentia quadam deduci exponique possunt. Longum esset variarum collationum exempla adscribere, quae passim in bonorum scriptorum libris leguntur. Tale etiam est, quod vocem ὑπόστασις aut substantia (ut multi vertunt) Hebraeorum 11. explicui collatis duobus similibus dictis ex eiusdem epistola. Vide vocem Fides, ubi etiam plura exempla sunt. Sic in verbo Dono, contuli duo loca locutione simillima, ac pene etiam sensu, ex 1. Thess. 4 et 5. Verum cum innumera passim habeantur exempla etiam in hoc toto Opere, non immorabor in hac re diutius. Hanc Regulam exponendi Scripturam, etiam patres plurimum probant. Contra autem pontifex cum suis, vult pro suo arbitrio non tantum obscuram, sed et evidentissimam scripturam interpretari, plane praetoria autoritate ac potestate.

34 Ad hanc porro collationem locorum nonnihil proderunt Concordantiae, quas vocant, tum magnis voluminibus Hebraice, Graece et Latine collectae, tum et in marginibus latiorum exemplarium adscriptae:

-- 786 --

23 In quo tamen genere sciendum est, multo plures esse locos, qui inter se utiliter conferri queant: quos tum plurimus sacrarum literarum usus, ac fidelis memoria, tum praesertim Spiritus sanctus suggerere solet.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.