Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Cum hoc syllogismo secundo, qui est novi Testamenti proprius, urgetur etiam ille prior veteris, Quicquid Deus dicit aut testatur, id est verissimum. Sed Deus suo testimonio confirmat conciones IESU, emissa ter caelitus voce: Matth. 3. 17. Ioan. 12: praeterea editis tot et tantis miraculis, de quibus dicit ipsemet Dominus: Si non creditis mihi, at credite propter haec opera quae Pater mecum operatur. Et Nicodemus ait: Scimus quod a Deo venisti magister: nemo enim potest talia facere, nisi Deus sit cum eo. Et turbae dicebant: Num Meschias veniens maiora hisce faciet? Huc referatur etiam eversio Hierosolymae, cultus ac gentis. Igitur quod dixit ac docuit IESUS, eiusque Apostoli, verissimum est. Hanc summam totius veteris ac novi Testamenti duobus hisce Syllogismis contentam, animo complecti initio, ad cognoscendas rectius Sacras literas utilissimum est: sicut ad pernoscendam aliquam orationem Oratoris, comoediam vel aliud poema, historiam aut librum, prodest initio argumentum aut summam eius habere: aut sicut ad cognoscendas partes vel partiales tabulas Cosmographiae prodest initio universalem typum considerare, et mente concipere. Mens enim humana si initio rei summam breviter concipiat, ac veluti in conspectu oculisque semper habeat, facilius postea in toto prolixoque opere versando singula complecti, et inter sese conferre potest. Hanc vero summam veteris ac novi Testamenti nobis suppeditant Evangelistae, et ipse Christus toties ingeminans: Haec autem facta sunt, ut impleretur Scriptura. quibus monetur auditor de Minore supradicti summarii syllogismi: ac indicatur, illam esse summam ac scopum totius Scripturae, nempe (ut dixi) Talis ac talis persona, testibus Prophetis, est pro Meschia accipienda: IESUS est talis, quod ex hac et illa, aliisque atque adeo omnibus eius circumstantiis liquido patet. Igitur IESUS est verus Meschias.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.