Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

13 Utile est, argumentum aut summam totius scripti cognoscendi breviter discentibus proponi. Summa ergo Scripturae sunt hi duo syllogismi. Primus et supremus syllogismus veteris Testamenti hic est: Quicquid Deus dicit, est verum. Quod probatione non indiget: est enim primum principium totius Theologiae, apud omnem creaturam merito valens. Nostra (inquit Moyses et Prophetae) dicta sunt Dei dicta, et per nos ille loquutus est: Igitur nostra dicta et scripta, sive de creatione ac lapsu, sive de benedicto semine aut Meschia, sunt verissima. Minorem probamus tum praesentibus miraculis eductionis Israelis ex Aegypto, ac inductionis in terram promissionis: tum et sequentibus eventibus poenarum, ac conservationis huius populi, et omnium circumvicinorum, successionis monarchiarum, et aliis manifestissimis testimoniis, quibus Deus tantorum operum autor testatus est, hosce nostros libros et doctrinam esse ipsius. Porro novum Testamentum sub hoc Prophetarum syllogismo, hanc veluti eorum sementem demetens, struit, et concludit alterum syllogismum sumpta illius conclusione pro sua Maiore, ut in prosyllogismis et postsyllogismis fieri assolet: Quicquid vetus Testamentum, aut Prophetae praedixerunt de Meschia, et aliis rebus, id est verissimum: seu, Descriptio Meschiae a prophetis facta est verissima. Noster autem IESUS prorsus talis persona est, ut a Prophetis Meschias depingitur: quia venit tali tempore, nempe non regnante amplius Iuda, in secundo templo, et in fine 70 hebdomadarum Danielis. Est quoque tali loco, et ex tali genere ac matre virgine natus: talia etiam miracula fecit: sic fuit homo simul et Deus, talem praecursorem habuit, sic denique passus ac resuscitatus est, sic etiam eo veniente corruit Moyses et idola totius mundi. Omnia denique sic prorsus in eius adventu evenerunt, ut olim Prophetae praedixerunt. Igitur hic ipse homo IESUS, est verus Meschias. Minor, quae est definitio circumscriptiva IESU, a variis accidentibus et circumstantiis eius sumpta, probatur tot ocularibus testibus: nempe, non tantum 12 Apostolis, sed et 70 discipulis piis ac impiis. Multa ex hac definitione aut circumscriptione IESU, testantur Iudaei ac Turcae cum suo Alcorano etiam hodierna die, quorum testimonium suspectum esse non potest. Nonnulla testantur etiam ipsae ruinae Hierosolymae, et dispersio reiecti populi, totiusque illius cultus tam longa abolitio.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.