Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Remedia.

Hisce quasi remoris et incommodis salutaria remedia quaerere, et aliis quoque communicare. et pium et utile fuerit. Quod in toto hoc opere sedulo a me fiet, sicut et ab aliis illustrandi Sacri sermonis studiosis scriptoribus factum est. Neque enim hae difficultates, piis praesertim, insuperabiles prorsus sunt. Proposuit enim ille benignissimus caelestis pater multa salutaria horum impedimentorum remedia.

Sit igitur primum remedium, primoque loco et summo studio quaerendum, ipsemet unicus omnis boni fons, pater caelestis, trahens nos ad filium: filius revelans ex sinu patris, qui nobis est ostium, veritas, et via ad patrem: et denique ipse Spiritus sanctus, cuius proprium munus est, deducere nos in omnem veritatem, nosque θεοδιδάκτους seu a Deo doctos efficere, et veras salutaresque cogitationes in omni studio ac conatu suggerere.

Secundum remedium sit, ipsarum rerum quae in Sacris literis tractantur, aliqua catechistica, aut etiam uberior cognitio, a fidis peritisque Christi ministris praebita. Ea vero praecipue consistit in cognitione nostri morbi, et porro unici medici Christi.

Tertium remedium sit, solida cognitio sermonis Sacrarum literarum: ad quam rem aliquid auxilii, Deo benedicente, etiam hoc nostrum Opus afferet: in quo sedulo conabimur omnia obstacula ac difficultates ipsius aut complanare, aut etiam amoliri, eumque perspicuum piis lectoribus reddere. Hic enim ferme primarius fons est difficultatis Sacrarum literarum, quod propemodum nunquam theologi summa diligentia in id incubuerunt, ut perfectius vel cognoscerent ipsi, vel aliis explicarent, ipsum Sacrum sermonem ac textum: contenti de rebus potius ipsis factu quod facilius est, disserere.

Quartum remedium sit, assidua meditatio ac studium legis divinae. nam Labor omnia vincit improbus: et nihil est difficile volenti. Quare et unicus praeceptor noster IESUS, iubet nos scrutari Scripturas: et ratio naturaque est vere piorum, ut maximo ardore ac voluptate meditentur in lege Domini, versantes eam diurna nocturnaque manu: ut ille praecipit de bonorum authorum lectitatione.

Quintum remedium sit, ardens oratio. Quicquid enim petierimus, impetrabimus, et Dominus tandem opportune pulsanti misericorditer clausa aperiet: et obscura, accensa sui Spiritus lucerna, nobis manu sua ductis, illustrabit et monstrabit.

Sextum remedium est hic quoque sicut et in omnibus aliis scientiis ac artibus, vera ac viva experientia: quae omnino obscuriora Theorices mirifice illustrat ac declarat.

Septimum, et quidem ingens remedium est, quod eadem saepissime in Sacris literis iterantur: et quae uno loco vel brevius vel obscurius dicuntur, alibi solent a Spiritu sancto tum plenius, tum clarius exponi: sicut praeclare dicit Augustinus, non facile ullam sententiam esse figurate propositam, quae non sit alibi perspicue explicata. Conferantur igitur loca Scripturae diligenter, sic alius alium illustrabit: quae felicissima expositio Scripturae est, testantibus id etiam ipsis Patribus.

Ultimum remedium sint bonae ac perspicuae versiones, et fidi Sacrarum literarum interpretes, praesertim qui textum magis dextre tractarunt.

Verum quoniam haec res longe maximi momenti est: ideo, licet in toto hoc opere ea tractentur quae

-- 768 --

5 huc potissimum spectant, tamen etiam hunc proprium tractatum constituam, in quo Regulas recte cognoscendi Sacrum volumen proponam.

Primum vero ex eo ipso non paucas depromam, quae proculdubio optimae certissimaeque erunt. Deinde alia serie recensebo eas, quas vel alii hactenus praemonstrarunt, vel mihi munere asmi Spiritus incident.

Ne vero Papistae suo more nos calumnientur, me ultro fateri, Scripturam habere complures difficultates: et quantumvis quaedam remedia adscribam, ea tamen nequa quam esse idonea rudioribus: quare se merito arcere imperitos a Sacrarum literarum lectione: sciendum est, plerasque istarum difficultatum in infinitis locis bonas versiones amovisse. qualis est imprimis versio Lutheri, dum non omnes Hebraismos exactissime ac ad literam exprimunt, sed magis nobis perspicue nostroque modo loquendi eadem sensa fideliter reddunt.

Adhaec, ut maxime non omnia obscuriora dicta Scripturae intelligent imperitiores: at interea intelligent alia innumera, quae clarius loquuntur, in quibus eaedem sententiae continentur. Denique ob hoc ipsum largitur Deus Ecclesiae suae fideles et intelligentes ministros ac doctores, ut perpetuis concionibus explicent difficiliora loca Scripturae, et alia perspicua porro urgeant ac inculcent. Sed iam ad institutum redeamus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.