Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE METHODO DEFINITIVA.

Definitiva porro methodus solet primum definitionem proponere: quae summam totius artis, eiusve praecipua capita ita complectatur, ut dum eius singulae voces aut res exponuntur definitione, divisione, aut causarum connexorumve commonstratione, tota ars simul comprehendatur ac explicetur. qui ordo magis artificialis quam naturalis est. Proposui igitur in hac tertia delineatione primum definitionem Theologiae, quod sit doctrina caelestis, seu caelitus allata, de Deo et eius voluntate. Deinde explico vocem doctrinae varia subdivisione, ita tamen ut praecipue legem, eiusque officium declarem. Postea vocem Deus personarum distinctione ac officiorum expositione: ubi tamen praecipue filius, eius incarnatio, ac tota mediatio declaratur. Postremo vox Voluntas exponitur, in qua potissimum Evangelica voluntas aut misericordia Dei illustratur. Commode vero cadit, quod regnum peccati ac gratiae, debitum hominis, ac per solutio Christi, quasi parallela sibi in vicem in ima Tabellae margine coincidunt. Illis enim inter se connexis, nostra conditio ac Salutis mysterium comprehenditur.

Hae tres methodi ac delineationes Theologiae bono a me studio propositae, haud dubie in meliorem partem a candidis piisque hominibus accipientur: nec vulgares usus iis, qui eas perpenderint, afferent. Nam ut ea quae supra de utilitatibus dicta sunt, non repetam: non potest dici, quantum lucis iudicio in cogitando, dicendo ac scribendo afferat: quantoque sit plenior ac solidior cognitio, si quis totius artis idea bene animo comprehensam habeat, noverit ubi principium, medium, aut finis sit, et omnino singularum inter sese partium, ac cum toto harmoniam pernoscat. Verum de Methodis in quodam libello, tit. Paralipomena Dialecticae, diligentius disputatum est: quem, qui hanc materiam plenius cognoscere volent, legant.

Quod si quae hic obscurius, brevius, aut etiam rudius dicta, propositave sunt, spes est exoriturum, qui ea meliori ordine ac perspicuitate exponat. Forte et aliarum scientiarum, ac praesertim facultatum eruditis occasio dabitur, ut et illi suarum professionum typos studiosae iuventuti proponant. Deus autem, causa et fons omnis boni, tueatur cum alias iam suo ingenti beneficio illustratas scientias, tum et in primis hanc supremam, contra satanam, et omnes corruptores ac seductores. Amen.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.