Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caeterum ubi hoc pacto tenuiter expressa fuerit authoris sententia, reliquum est, ut tertio loco declaret doctor, quantum ponderis in causa quae agitur habeat, quod verbis authoris significatur. Solent namque Prophetae, cum locum ex Lege depromunt, item Apostoli, si quando ex Lege aut Prophetis aliquid mutuantur, libenter id explanare, atque diversis rationibus ostendere. Exemplum luculentum extat ad Gal. 3. ubi Apostolus solertissime excutit pondus promissionis divinae ad Abraham factae Genes. 22: In te, sive in semine tuo, benedicentur omnes gentes. Enarrare volens verbum benedictionis, admonet, considerandam esse fidem, quae in promissionem divinam defixa est. Nam fide benedictionem obtineri, non operibus. Quo aut comprobet, neminem ex operibus legis iustificari aut benedici: evincit, eos qui ex operibus legis salutem, sive benedictionem volunt consequi, execrationi esse obnoxios. Testimonium profert ex Deut. 27. Execrabilis, inquit, omnis qui non manserit in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Ex quo ratiocinatur: Cum nemo legem exacte praestet, fieri sane hinc, ut per legem omnes execrabiles officiantur. Fide autem iustificari homines, declarat pronunciatio Abacuc: Iustus ex fide vivet. Quo demonstret porro, quomodo benedictio iis obtingat, qui quando quidem non praestiterunt opera legis, execrationem promeruerant: ait, Christum factum esse pro nobis execrationem, quando mortem crucis pro nostris peccatis ipse perferre est dignatus. Idque ex Scripturis rursus evincit, quae adferunt execrabilem factum Christum, quando in ligno est suspensus. Caeterum fidem debere intueri in Christum, atque promissam benedictionem a Christo esse expectandam: ex eo evidenter colligit, quod singulari numero dictum sit Abraham, In semine tuo. Non dicit, Et in seminibus, tanquam de multis: sed tanquam de uno, Et in semine tuo, qui est Christus. Quis non suspiciet hanc interpretandi rationem? Iesaias capite 41, Unum esse Deum, qui suos tuetur atque e periculis eripit. variis docet rationibus sumptis ex historia Abrahae, admirabiliter a Deo conservati et defensi, multisque ornati beneficiis. Ergo ad exemplum Apostolorum et Prophetarum, quando locus aliquis e Scripturis offertur explicandos, merito quantum ponderis tum tota sententia, tum singula eius membra habeant, auditoribus tentabimus patefacere. Quanta igitur vis, quantumque ponderis in ea sententia sit positum, commonstrari hunc in modum solet. Explanant,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.