Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
14 Mos autem est Prophetis, 1 quaedam futura denunciare apertis verbis, 2 quaedam tantum visis sive signis, 3 quaedam actionibus. 1. Primi generis multa extant vaticinia, de Christo, de Antichristo, de falsis doctoribus, de calamitatibus, rursumque de felicitate Ecclesiae. 2. Secundi generis videre licet pleraque apud Danielem, Ezechielem, et autorem Apocalypseos. Hoc tamen discriminis in his ipsis observato, quod 1 alia praedicuntur signis sive figuris, sed addita convenienti interpretatione: quod videre licet in vaticiniis Danielis, de quatuor monarchiis. 2. Alia vero sine interpretatione: quo spectant figurae illae et visa in Ezechiele, atque Apocalypsi. 3. Tertii generis est, quod Ionas demittitur in mare, ac devoratus a pisce, ad diem tertium rursus eiicitur: qua in re vaticinium de Christi morte ac resurrectione fuit reconditum. Item, quod Ieremias iubetur circumspicere, et videt baculum amygdalinum, ollam bullientem: quod conqueritur de conspirantibus in mortem suam viris Anathoth (ubi Hieronymus diserte ait, vaticinium de Christo latuisse) quod curante Phashor sacerdote coniicitur in carcerem, in qua actione similiter vaticinium de Christo abditum erat. quod Ezechiel bibit aquae certam mensuram, coquit placentam hordeaceam in stercoribus excrementi humani: denique quod in novo Testamento Agabus se vinciri cingulo mandat Pauli apostoli. Et hae ipsae actiones, perinde ac visa, modo quidem habent adiunctam expositionem, modo vero non habent. Quod vero hic diximus actionibus prophetarum plerunque vaticinium ac typum de Christo subesse: idem decet intelligamus de actionibus sanctorum heroum, quos Scriptura vehit laudibus.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
|