Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

DECLARATIO TABULAE TRIUM METHODORUM THEOLOGIAE.

Paulus omnino vult Doctorem Ecclesiae esse bonum Dialecticum. Nam 1. 1. Tim. 1, vult eum intelligere singulas voces autres, subiectum et praedicatum, atque ita naturam propositionum, ut sciat et attendat tum de quo loquatur, tum quid de eo dicat. 2. Tim. 2, vult eum esse aptum ad recte dividendum. Tit. 1, vult esse idoneum ad argumentandum et refellendum. 1. Tim. 3. vult esse ad docendum promptum, et denique ut omnia ordine agat, praesertim vero doceat: quia Deus est ordinis, non confusionis in rerum natura autor. 1. Cor. 14.

Caeterum hanc tabulam studiosis Theologiae nulla certe ostentatione ingenii, aut stulta curiositate proponere volui: sed propter multa, eaque non vulgaria commoda, quae mox recensebo. Quoniam vero hae breves delineationes necessario obscurae sunt, tum quia singulis vocibus veluti punctis res magnae et difficiles in eis notantur, tum quia etiam ipsa methodorum nomina ac series sunt plerisque ignotiores: ideo brevem quoque declarationem illarum studio publici boni adiiciemus, quae ipsas, earumque lineamenta ac consensum lectoribus illustrent, ne vel odio habeant non intellecta, vel sine omni fructu ea admirentur, inaniterque solos oculos pascant. Primum vero defructibus, commodisve huius delineationis dicamus, quae nam inde ad eos qui diligenter haec perspexerint, sint perventura.

I. Utilitates igitur huius Tabellae sunt multae et eximiae. Primum enim tota idea artis simul conspecta, et animo comprehensa, iuvat intellectum, in cogitando, dicendo et scribendo, dum is cernit quomodo singulae partes tum inter sese cohaereant, tum etiam totum corpus constituant, seu qua harmonia alia aliis consonet: ubi sit principium, medium ac finis. Non enim in singularum tantum partium pervestigatione vera rei cognitio consistit, sed etiam in totius concinna conformatione ac conciliatione: imo ne intelligi quidem singulae partes possunt, nisi cum aliis praecedentibus at sequentibus cogitatione iudicioque consocientur ac comparentur: et quid cum illis cognationis, coniunctionisve habeant, quomodo inde dependeant, aptae sint, quid aliis adminiculi conferant aut inde accipiant, diligenter considerentur. Erit quoque piis magna voluptas, ea variis formis semel sibi ante oculos ita proponi, ut quasi uno intuitu cerni possint, quae tam multis aliqui voluminibus comprehenduntur, et tam longo tempore sibi sunt discenda.

II. Secundo, illae dispositio, ordo atque connexio partium, etiam memoriam plurimum adiuvat, sive nobis ipsis retinere, sive aliis proponere res utiles debemus. Sicut contra, ei confusio vel maxime obest: quod citra meam admonitionem omnibus est notissimum.

III. Tertio; haec concinna harmonia testatur de certitudine

-- 796 --

33 huius scientiae, dum prima initia, causae, media ac fines aptissime inter sese consonant. Nam errores aut deliria hominum sunt foedum quoddam chaos, quod vel non facile potest in aliquam tolerabilem formam redigi: vel si redigatur, propalam monstrositate et concinnitate sua falsitatem testatur ac velut in Chimera, non respondent vel media vel ultima etiam primis.

IV. Quarto, haec multiplex spiritualis harmonia aut concentus pariet omnibus bonis ac piis ingeniis multo maiorem voluptatem, si modo eam diligenter observent et expendant: quam ista corporea, quae fugaci voluptate aures demulcet. Gaudebunt enim pii, hanc omnium scientiarum architectonicam aut rectricem, non minus quam alias scientias, certo decentique ordine constare. Cernent et ipsum rerum omnium creatorem Dominum, hic quoque sicut ubique, non confusionis, sed ordinis autorem effectoremque esse, qui omnia in numero, pondere ac mensura fecit, et ἀεὶ γεωμετρεῖ , ut Plato inquit.

V. Denique tanto magis fugient sanae mentes fanaticorum dogmatum confusiones, quorum monstro sum corpus sibimet undique contradicens, aut certe non constans, ut illud Horatianum est, ultro autorem suum, illum omnium confusionum patrem satanam confitebitur ac contestabitur.

Expositis usibus huius tabellae, iam ad declarationem ipsius progrediamur: quae non adeo erit difficilis, modo lector mediocrem attentionem adhibeat, et hanc explicationem cum ipsis delineationibus accurate conserat, et quo singula pertineant observet.

¶ Tres sunt praecipuae methodi, aut ordinatae compendiariaeque viae, per quas artes traduntur: Synthesis, analysis, et Definitiva.

Ideologiae per Synthesin commodissime traditur: sint et Grammatica, Dialectica, Geometria. Tametsi et per alias tradi queat, sicut nos eam in omnibus tribus ordinibus in hac tabella delineavimus. Posui vero syntheticam, tanquam huic materiae maxime propriam, primo loco: secundo Analyticam: tertio Definitivam.

Prima Tabella progreditur, uti communis scriptio aut lectio, dextrorsum: Secunda retro, aut sinistrorsum, ut Hebraea scriptio ac lectio: Postrema, a superiori deorsum sum tendit. Sed iam singulas methodos ac delineationes ordine exponamus.

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.