Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE LEGE ET EVANGELIO.

1 Interalia ingentia extremeque salutaria mysteria, hoc tempore instauratae doctrinae illustrata, est etiam discrimen Legis et Evangelii: quod omnino totius verae religionis clavis, aut etiam lux est. In hasce quoque duas partes recte tota Scriptura dividi potest. Diligentissime igitur ea in istas duas partes secanda est.

2 Religiosissime autem observandum est quid ad legem, quidve ad Evangelium simpliciter pertinens dicatur. Saepe in libris sacris cernuntur aliqua iuxta invicem posita, quae ex parte quidem congruunt legi, ex parte Evangelio. Tertio loco posita est haec Regula inter Tyconianas, quam Augustino placet potius nuncupandam De spiritu et litera, aut de gratia et mandato, quam de promissis et lege, uti visum erat Tyconio. Verum Tyconii appellatio Paulina est in Galatis, multoque melius rem ipsam exprimit.

3 Scire igitur decet, aliud esse officium legis, aliud Evangelii Lex enim terret atque incutit anim is meram irae Dei: Evangelium consolatur, iubetque bene sperare de Dei misericordia. Lex docet agnoscere peccata, nec non excitat ad poenitentiam: Evangelium iubet respicere ad personam Christi, et promissiones factas de remissione peccatorum in Christi nomine. Lex urget officia charitatis: Evangelium inculcat fidem in Christum. Lex proponit umbras et typos ad Christum deducentes: Evangelium exhibet corpus ac veritatem ipsumque Christum aperte spectandum. Quid multa? Diversissima sunt legis atque Evangelii officia: eaque ubi occurrunt, necessum est prudenter distinguere.

4 Admodum vero frequenter coniunctim describuntur, ita ut post orationes comminatorias ponantur consolatoriae: et sermones de poenitentia sequantur alii de expectanda misericordia: ac vicissim ubi multa dicta fuerunt de gratia, statim subiiciantur nonnulla de Dei ira. Id autem receptum est ita fieri, tum quia Evangelii dignitas nusquam magis elucet, quam ubi legis doctrina ei ad latus opponitur: tum quia fragilis conditio et varietas animorum in hominibus omnino postulat Evangelium ac legem simul tradi. Cum enim in quacunque hominum societate permixti sint boni et mali, lex in culcanda est propter malos, Evangelium propter bonos: imo vero propter utrosque ex aequo debent lex et Evangelium omni tempore pariter praedicari. Siquidem boni cum audiunt Evangelium, confirmantur, ne remissiores fiant in fide: cum audiunt legem, excitantur, ne frigescant in bonis operibus. Caeterum mali cum audiunt legem, ad ducuntur ad suorum peccatorum agnitionem, incipiunt de poenitentia nogitare, confitentur se propter scelera reos aeternae damnationis. Cum deinde iidem audiunt Evangelium: iterum, ne desperent, eriguntur, animis fidem de misericordia propter Christum

-- 793 --

30 obtinenda concipiunt, ac revera veniam consequuntur. Omnes igitur tam boni quam mali, ex Evangelii et legis praedicatione fructus amplissimos percipiunt. Unus quoque ac idem vere pius habet in se tum veterem Adamum lege domandum, tum novum Evangelio vivificandum.

5 Exempla, in quibus doctrina Evangelii et legis coniunctim explicantur, passim fiunt obvia. Isaias cap. 1. magno spiritu et gravi oratione carpit Iudaeorum vitia, quae pars ad legem pertinet: sed eodem capite attexit de Evangelio, quae sunt consolatoria: Venite quaeso, ut nostram agamus causam, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix albescent, etc. Ioan. 1. Lex per Mosen data est, gratia et veritas per IESUM Christum exorta est. Ubi Evangelista illustrat Evangelii amplitudinem, ex collatione eius cum lege. Christus in concionibus, Apostoli in epistolis, post obiurgationes ponut quae animos blande invitant solanturque Meminerint igitur pii tyrones, ut in scriptis Prophetarum, in historiis, denique in quibuscunque tam veteris quam novi instrumenti libris, assuescant apte distinguere, quid ad Legem, quidve ad Evangelium pertinens dicatur. Ingentem lucem multis locis recte intelligendis distinctio ista allatura est.

6 Puerilis est error, suspicari, libros legales nihil continere quod ad Evangelium spectet: rursusque, libros Evangelicos nihil complecti ad Legem referendum, cum illa ubique mixtim tradantur.

7 Trita ac nota est, Dei beneficio, divisio totius Legis in Moralem, Ceremonialem, et Iudicialem: quarum duae posteriores partes penitus sunt abrogatae: nisi quod aliquid tamen utiliter docent, ac praesertim Ceremonialis, quae nobis egregie pingit Christum, eiusque beneficia. At Moralis, cuius brevis summa Decalogus est, perpetuo durat, ut quae nobis Deum ipsum pingit, ac in imagine eius initio nobis est insculpta, et post renovationem denuo cordi inscripta, ad quam etiam praestandam nunc denuo conditi sumus: Ephes. 2. Sumus tamen et ab hac aliquatenus liberati, nempe ut persolvente ei semper pro nobis Christo, intervenienteque condonatione debitorum ascriptorum, illa nos credentes damnare non possit. Sed de hoc alibi prolixius disseritur.

8 Quomodo vel ceremonialia praecepta moralibus cedere, vel contra etiam moralia ceremonialibus, aut etiam secunda tabula primae debeat, dictum est supra prolixius, ut hic repeti non attineat.

9 Alia praecepta in tota lege proposita sunt omnibus hominibus, alia tantum certo ordini, alia denique tantum singulis aliquibus. Omnibus mandatus est verus cultus et dilectio Dei ac proximi. Solis gubernatoribus utriusque ordinis, ut recte gubernent. Soli denique Abraamo, ut filium sacrificet: Moysi, ut populum educat: solis Israelitis tempore Mosis, ut Aegyptios spolient: Sauli, ut Amalekitas interficiat, etc.

10 Alia mandata adstricta sunt ad aliquas certas circumstantias, aut etiam conditiones: ut omnia ceremonialia ad certum tempus, sabbatum et praecipua festa ad certos dies, etc. Alia vero, ut Moralia, ad omne tempus.

11 Solent tamen aliqui distinguere moralia, ac dicere, quod negativa quidem praecepta obligent semper, et pro semper: affirmativa autem semper quidem, sed non pro semper, aut ad semper: hoc est, malum semper omittere debemus, at bona facere (ut dare eleemosynam, aut quid simile) non semper possumus. Interdum etiam parentibus ac magistratibus divino mandato obedientiam honoremve negare cogimur, quando quidem sua authoritate ad impietatem abutuntur, nostraque obedientia similiter abuti vellent. Posset quidem eludi haec Regula aut distinctio, quod et affirmativa requirant proprie cor, quod semper obedire debet, ac suo quodam modo potest, etiamsi actio non semper praestetur: et negativa habent suas exceptiones, ut cum occiditur reus, aut etiam odio habetur parens. Sed tamen praestet sane quem potest usum praedicta admonitio.

12 Evangelium est idem quod promissio vel exhibita, vel exhibenda de Christo, eiusque beneficiis. Paulus ad Gal. vocat promissionem, quia eam cum lege confert, ut olim tradita fuit Abraamo. Rectius sane in veteri Testamento Evangelica doctrina vocata fuit promissio, aut etiam prophetia: quia ventura aut exhibenda bona, nempe benedictum semen, eiusque benedictionem, promisit praedixitque. At postquam illa promissa bona exhibita sunt, rectius dicitur Evangelion, aut laetum nuncium exhibitae praestitaeque promissionis. Cum enim aliqua bona contigerunt, dicuntur laeto nuncio, aut (ut vulgo dicimus) bonis novis nunciari. Quod discrimen appellationis utile fuerit observasse, cum ad multos alios usus, tum etiam ad animadvertendam consonantiam Veteris et novi Testamenti. Sed nunc de promissione dicamus.

13 Distinguit Augustinus super Exodum quaest. 92. et super Num. 33, legales promissiones ab Evangelicis, dicens: Legales polliceri tantum temporaria, et carnalia bona: Evangelicas vero spiritualia, futura ac aeterna, quam distinctionem etiam hoc tempore quidam mordicus retinent: ac sane aliquatenus illa ferri posset, praesertim si exitum aut praxim consideremus: quia tantum temporaria bona per legem contingunt: sed si ipsum ius consideremus, non possumus negare, Legem esse datam ad vitam: et quod, qui fecerit ea, vivet in eis, sicut Christus ait: Hoc fac, et vives.

14 Verior tamen et utilior distinctio est, quod Legis promissiones sint conditionales, flagitantes plenissimam obedientiam, praesertim ad obtinenda Spiritualia ac aeterna bona: Evangelicae vero sint sine conditione ac gratuitae, sicut Paulus eas confert, Rom. 10.

15 Plerisque promissionibus temporalibus adiunctae, aut quasi subintelligendae sunt etiam spirituales: quae nisi subintelligantur, non videntur omnino consistere promissiones: quia si exactius examinentur, non perfectissime in hac vita implentur. ut cum dicimur centuplum recepturi, et cum toties piis res laetae et magna commoda in hac vita promittuntur. Sic Abraamo non tantum filius Isaacus promittitur, sed etiam sub nomine eius verus Meschias, verum illud benedictum benedicensque semen, Sic etiam sub nomine Salomonis extructuri templum, et Cyri liberaturi populum, promittitur Meschias. Sic sub nomine terrae Canaan, vita aeterna. Sic Psalmi de Davide aut Salomone, subinde

-- 794 --

31 eaedam continent tantum in Christo verificata. Tale est quod Petrus Act. 2 dicit, locum Psal. 16, Non permittes sanctum tuum videre corruptionem, non posse de Davide exponi. Causa talis admixtionis spiritualium est, ut a terrenis ad caelestia abducamur. Sic Abraamus tandem cogitat, sibi promissionem terrae sanctae in altera vita completam iri, sicut epistola ad Hebraeos inquit, quod frustrati expectatione illias terrenae, meliorem expetierint, nempe caelestem patriam.

16 Utiliter hic illa admonitio ponetur, quod terrenae promissiones multo magis pertinuerunt ad veteris Testamenti populum, quam Novi: qui multo magis cruci subiectus est. Causae huius discriminis multae sunt, quod oportuit tunc certo quodam loco perdurare populum Dei, ibique etiam suum regimen ac arma quoque habere, ut constaret unde Meschias veniret, sive genealogiam, sive locum consideres.

17 Augustinus epistola 57 ad Dardanum dicit, quaedam dici iam impleta esse, quae tamen revera subindicentur aut promittantur implenda. Sic Ioan. 15 dicit Dominus: Omnia quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Mox sequenti cap. contra ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Sic dicitur parasse sibi suo sanguine Ecclesiam gloriosam, et sine macula: quod tamen in altera denum vita, teste Augustino, implebitur. Quod diligenter observandum est, contra Pharisaeos nostros, qui piis in hac vita summam quandam perfectionem, et legis impletionem tribuere audent.

18 Vicinum huic est, quod prophetae futuras de Christo prophetias non raro per praeteritum tempus exponant: quod dicunt aliqui certitudinis causa fieri, quod illa ita certo futura sint, ac si iam facta essent. Phalereus dicit, Vehementiae aut efficaciae gratia solere scriptores praeteritum pro praesenti, aut futurum interdum usurpare. De variis modis aut formis prophetiarum, est proprium caput in hisce Universalibus Regulis: quod cum hisce coniunge.

19 Scriptura tum bonorum, tum malorum, bona et mala facta ac dicta, citra prosopolepsiam recenset, ut Saulis, Davidis, Petri, Pilati, Mosis et Mariae ipsius: quia etiam mala bonorum facta nosse expecit, tum ad cognoscendam malitiam, tum et Dei misericordiam.

20 Regula de exemplis etiam laudatorum factorum poni solet: quod fides et charitas sanctorum, non notem omnia facta exprimenda sunt. Nam primum alia quidem eorum opera singularis cuiusdam sunt dispensationis, alia vero ordinaria. Priora nihil ad nos pertinent, ut quod Iacobus mentiendo ac fallendo patrem, primo genituram fratri eripit: Abraamus filium vult sacrificare, Israelitae spoliant Aegyptios, Petrus occidit Ananiam: sicut praesentes veterum simiae dicunt, se velle 40 diebus ieiunare. Ordinaria quoque mandatorum Dei praecepta non raro ita sunt ad suas circumstantias accommodata, at nobis non facile sint sequenda. Vide Augustinum libro secundo, capite vigesimotertio, contra Gaulentii epistolam.

21 Multa de similitudinibus et parabolis sacrarum literarum hic utiliter dici possent: sed de his in propriis Capitibus, in hac ipsa Generalium Regularum parte agetur. Haec autem praecipua sunt: Nullas similitudines aut parabolas per omnia convenire, aut applicandas esse: sed tantum in principali scopo: Item Similitudines ac parabolas magis illustrare, quam confirmare. Et denique, Non omnia probari in eis rebus, unde similitudines quantumvis bonarum rerum petuntur. Possunt enim etiam pessimae optimis in aliquo convenire.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.