Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CAUSAE DIFFICULTATIS SACRARUM LITERARUM.

Erudite inquit Aristoteles, Gradum esse ad agnitionem rerum, ipsa primum dubia observasse. Quare utile fuerit initio recensere causas, quare Scriptura interdum sit difficilior. Dico autem de difficultate non tali, qualem adversarii non sine extrema blasphemia veritatis fingunt, ut impossibile sit, verum ipsius sensum de omnibus necessariis dogmatibus percipere: ideoque omnes ad Pontifices, eorumque Concilia ac decreta, tanquam certissimos, errori non obnoxios, ac irrefragabiles interpretes, qui quasi praetoria quadam potestate eas interpretari possint, confugere oporteat: sed quod nostra culpa non ubique ita apertus nobis eius sermo ac sensus videtur, ut in multis aliis scriptoribus. Quae non eo a me dicuntur, ut vel impiis calumniandi Sacras literas occasio detur, vel quisquam ab earum studio absterreatur: sed contra, ut tanto magis diligentia lectorum excitetur, utque observatis hisce difficultatibus, tanto exactius postea remedia quae proponam, perdiscantur. Adhibita etiam diligentia ac invocatione, certissima veritas de omnibus necessariis in eis reperiri potest.

1 Auditorium indocilis, tum et contemptor talium, non cupit ea quae Dei sunt. Multum sane, atque scio pene totum in auditore aut discente situm esse, quotidiana experientia docet. Ingeniosus omnia facilius percipit, quam tardus. Alium item videmus aliam scientiam aut artem citius alia addiscere: sine quia magis ad eam idoneus est, sive quia magis ad eam proclivis. At in sacra doctrina omnes homines sua natura non tantum tardi ac stupidi sunt, sed etiam prorsus in contrarium sensum proni praeciptesque: non solum eam amare, expetere ac intelligere nequimus, sed etiam stultam ac impiam iudicamus. prorsusque ab ea abhorremus.

2 Interpretes, qui vel maxime rudibus adiumento ad cognitionem sacri codicis esse debebant, saepe magis obscurant quam exponunt Scripturas, vel inscitia, vel malitia: dum magis suas cogitationes aut somnia in Scripturam invehunt, eique (ut Scripturam impii Iesuitae Colonienses blasphemant) cereum etiam assingunt. Vetusti quidem scriptores obscurarunt sacras literas ob inscitiam tum linguae, tum et rerum ipsarum: recentiores vero Sophistae, ob inscitiam simul, et malitiam. Quae enim posset (obsecro) perniciosior inversio sensus Sacrarum literarum excogitari, quam quod praecipuorum vocabulorum, aut rerum potius (ut peccati, iustitiae, iustificationis, fidei, gratiae, carnis, spiritus, et similium) paene philosophicas et Aristotelicas significationes in Sacras literas invexerunt, easque adeo plane inverterunt, ut cum illae sua vi proprie ac ex professo unicum agnum Dei, eiusque sacrificium merita ac opera tanquam unicam salutis viam monstrent: istorum fraude ita nunc distortae sint, ut videantur Moysen et bona opera ac merita hominum ostentare ac depraedicare?

3 Sermo est nonnihil obscurus: cuius rei multae sunt causae, de quibus mox dicam, praecipue autem nostra eius imperitia. Est vero sermo nota aut imago rerum, et veluti quaedam perspicilla, per quae res ipsas intuemur. Quare si sermo sit vel per se, vel nobis obscurus, difficulter ex eo res ipsas cognoscimus.

4 Aliarum gentium sermo semper aliis est difficilis: quod experientia docet, idque etiam in vulgaribus inguis, in quibus multi multos annos versantur perpetuo colloquendo, legendo, scribendo, et subinde peritos percunctando.

5 Vetustus sermo recentioribus obscurus est. Romani linteos libros et annales Pontificum vix intelligebant, teste Horatio, cum adhuc eadem lingua esset. Sic Germani nunc non intelligunt ea quae tempore Caroli Magni scripta sunt, cum quidem eadem sint vocabula, ut videre est in Otfridi Evangeliorum versione. Tota omnino illa vetustissima ratio dicendi, atque adeo etiam vivendi, est recentioribus et obscura et difficilis.

-- 765 --

2 6 Stylus connexus et pendens, facit non raro ignorari principium et finem. Proprium hoc genus ita commodi fuit veteribus praesertim, teste Aristotele Rhetor. 3. Quod fit, cum oratio non prius finitur, quam ipsae materiae, sed semper alia ex aliis pendent: cuiusmodi ipse dicit Herodoti esse. Tametsi Paulo interdum illa pendens oratio etiam in diversas res transit. De hac re proprium in hac parte caput habebitur.

7 Diversitas quoque sermonis singulorum scriptorum, praesertim autem Novi et Veteris testamenti (cum tanquam unius autoris, sicut et est, accipi debeant tota Biblia) non modicum impedimentum adfert imperitiori lectori. Ut enim quis maxime se ad unius illorum scriptorum phrasim assuefaciat, non mox alterum intelliget. Praeterea non raro ille diversus sermo, diversas etiam res adferre videtur. Ideo Sadducaei, et ab initio omnes Iudaei putabant, aliam doctrinam esse Prophetarum, quam Mosis fuerit. Sic nunc quoque multis Christianis alia quaedam dicere ac docere Novum testamentum videtur, quam Vetus.

8 Sermo valde figuratus est, idque multipliciter. Multus est in similitudinibus, allegoriis, typis, interrogationibus, hypotyposibus, prosopopoeiis, et similibus Schematibus, quae non quivis non praemonitus intelligere ac decernere potest.

9 Habet multos ac varios tropos, eisque plurimum utitur: quorum non pauci sunt inusitatiores aliis linguis, praesertim quod ad singula exempla. nam generum alia ratio est, cum ad eadem nomina omnium linguarum tropi aut figurae possint redigi.

10 Hebraei continuatos saepe tropos vel eiusdem generis, ut metaphoras: vel diversi generis, ut metaphoras, metonymias, synechdochas, anthropopathias, et similes inter se commiscent.

11 Saepe in una voce duplicatos aut etiam triplicatos tropos habent: ut propria Regula ostendetur ut, Manus Domini tetigit me: ubi primum est anthropopathica metaphora ab homine ad Deum translata: deinde, manus pro suo effectu ponitur, nempe pro poena.

12 Procul petitos tropos, ac duros, non raro usurpant: ut, aedificari hominem, aut religionem: induere Christum, aut maledictionem.

13 Duriter inter se cohaerentes tropos non raro adhibent: ut, aedificari et plantari virginem filiam Sion.

14 Anacolutha et anandapodota verborum, sermonis, sensuum ac rerum reperiuntur. Saepissime enim fit, ut vel verba, vel constructio seu forma orationis, vel denique etiam sententiae aut res si ad Latinum morem examinentur, parum respondeant praecedentibus: aut plane non adsint, sed tantum subintelligi debeant.

15 Multae Enallagae partium orationis, et etiam accidentium eorum, passim in Hebraeo sermone reperiuntur.

16 Variae Parentheses et reduplicationes crebro adhibentur: quae nisi diligentissime observentur, et attente expendantur, perturbant intellectum, memoriamque lectoris: ut seriem sensuum aut sententiarum amittat, ac veluti in ignota sylva solitarius oberret. Nec raro accidit, ut etiam diligens lector terque quaterque recurrat ad initium, et conetur observare seriem sensuum, nec tamen facile possit ob istas difficultates.

17 Defectus librorum obstat, ut unius verbi aut phrasis obscurioris usus aliunde agnosci aut illustrari non possit. In aliis linguis, ut Graeca ac Latina, ob librorum copiam multae locutiones et loca autorum, quae ex ipsis intelligi exponique non possent, ex aliis illustrantur.

18 Brevis est Scriptura verbis et sententiis. unde accidit illud Horatianum, Brevis esse laboro, Obscurus fio. Quod incommodi brevitas in omnibus linguis parit.

19 Contrahit plures sententias aut sensus, resve procul dissitas in unam sententiam: sicut in Eclipsi, et in capite de Conciso stylo, aliisque Regulis ostendam.

20 Multa item sunt subintelligenda: valde enim concisus est hic sermo, ut in Eclipsi multis exemplis ostendam.

21 Modorum verbi et coniunctionum apte eos connectentium defectus, plurimas obscuritates pariunt. Sic et Casuum defectus: quod ex aliis linguis non difficile est coniicere. Nam Articuli in hoc sermone parum feliciter Casus discriminant: quando quidem iidem saepe pluribus Casibus serviunt.

22 Defectus compositorum verborum, ut simplicibus pro compositis uti cogantur, non raro obscurat locutiones: quod cuivis in promptu est coniicere.

23 Aliquando singulae voces sententias integras exprimunt, quae quasi obiter aliis adglutinantur: qua brevitas, et quasi peregrinitas, imperito et somnolento lectori facilime imponit.

24 De una sententia interdum ut de duabus agit: et contra de duabus diversis, ut de una: ut alibi in hac parte, propria Regula ostendam.

25 Saepe sermo nimium oneratur verbis ac sensibus, ut in illo involucro non facile ab imperitis cernatur, qui sint principales sensus, qui accidentarii: et quomodo illi inter se cohaereant, quove ordine intelligendi, expendendi, in animum recondendi, et in usum quoque suum aut alienum adhibendi sint.

26 Magna libertas in vocabulis est in hoc sermone, dum per varios tropos, iam ad hasce, iam ad alias significationes aut res traducuntur: quod imperitioribus saepe dubitandi, aut etiam errandi occasionem praebet.

27 Uni verbo aliquando duplicat sensus: ut ostendam in Regula de verbis praeter ac contra suam naturam motum quendam accipientibus.

28 Magnus est abusus Syncategorematum, seu omnium indeclinabilium partium, sive significatio eorum, sive collocationem expendas. Illi vero cardines aut iuncturae multum faciunt ad illustrationem et obscurationem, si vel dextre, vel incommode adhibeantur. Non solum autem significatio eorum mirabiliter

-- 766 --

3 variat: sed etiam crebro tum abundant, tum desunt, tum denique non suo loco collocantur.

29 Tota connexio sermonis Latinis auribus durior est. Neque enim ita in hoc vel verba vel sententiae inter se molliter concinneque connexae aut conferruminatae sunt, ut in multis aliis Scriptoribus: sed confragoso, fluctuoso et vorticoso quodam impetu interdum ruunt: qua in re Sacris literis nonnihil similes sunt Thucydides et Salustius.

30 Orationis constructio interdum non continuatur, sed in medio cursu mutatur, ut aliter exeat quam incoepit. Act. 7, Moyses iste qui nos eduxit ex Aegypto, nescimus quid acciderit ei. De mutatione formae orationis, in cap. de Repetitionibus agetur prolixe.

31 Mutationes subitae personarum, temporum, modorum, et numerorum, non parum obscurant sermonem: sunt autem in Sacris literis creberrimae.

32 Qui scribunt de scientiis, plerunque in genere aut specie de rebus disserunt: quia de individuo dicunt esse tum infinitam disceptationem, tum etiam nullam scientiam aut certitudinem. At disceptatio Sacrarum literarum, mixta est ex individuis et generalibus: omnia autem individua habent circumstantias tum admodum varias, quaeque subinde mutantur: tum etiam plane innumeras, in quas sermo necessario respicit: ut eas partim ob varietatem, partim ob numerositatem, partim denique ob rerum, personarum ac locorum diversitatem aut pernosse aut mox animadvertere, ubi opus est, non semper pronum sit.

33. Res earum sunt arduae, mysticae, ac caelestes. Ubicunque autem res ipsae obscurae ac difficiles sunt, difficile est Scriptorem intelligere: etiamsi eius sermo alioqui dilucidissimus sit. Videmus omnes facilius historiam, etiam rudius et obscurius scriptam intelligere, quam aliquam subtilem aut reconditam Philosophiae disputationem, quantumvis dilucido ordine, praeceptis ac sermone explicetur.

34 Nusquam ferme uno loco ita plane prolixeque res materiaeve integra methodo pertractantur, ut nihil plane desideres praeterea. In genere vero, ipsarum tractatio est quiddam mixtum aut medium ex singulis sententiis aut aphorismis, et ipsarum rerum methodicis plenioribusve explicationibus. Diversissimae enim (ut omnes norunt) tractationes rerum sunt, cum vel singulae sententiae sparsim breviterque recitantur, ut Aphorismi Hippocratis, Phocylidis et Catonis, aut septem sapientum sententiae, cuiusmodi sunt etiam Proverbia Salomonis: et contra, cum res aut materiae perpetuo orationis filo plene ac perspicuo ordine exponuntur. Nam in hac tractatione omnia sunt clariora, cum ob ordinem, tum ob integram rerum expositionem, dum aliae partes aut sententiae aliis plurimum perspicuitatis lucisque afferunt. At Scriptura (ut modo dixi) etiam cum videtur materias ex professo tractare, tamen ferre mixtum quiddam est ex isto duplici scribendi genere.

35 Dubium vero est, cur Scripturam sic quasi sententiatim et concisim in quibusdam partibus tradicerit Deus, sicut et Ius Caesareum scriptum est? An, quia ex singularibus casibus, seu eorum tractatione utrumque ortum est? Vere enim (ut dici solet) ex pessimis moribus humani generis ac diaboli, seu certe occasione illorum, utrumque est natum. An, quia sic melius singularibus negociis serviunt? nam scriptura magna ex parte ex singulis apparitionibus, concionibus, et epistolis, ad tollenda corrigendave mala culpae et poenae hominum propositis divinitus, confecta est. Nec caret sane haec res aut methodus gravissimis causis: sed tamen simul aliquid obscuritatis parit imperitioribus. Dicetur autem de ea postea.

36 Saepe propositio obscure ponitur, idque aliquando unico verbo aliis adglutinata: ut in Cap. de Ordine sententiarum dicetur.

17 Omittitur interdum materia proposita, et ad aliud, indeque porro ad aliud fit digressio, donec tandem ad prius illud revertatur oratio. Quae digressionum consuetudo in Cap. de Ordine sententiarum prolixius explicabitur.

38 Ex alio in aiud fit non raro progressio tum subita, tum obscura: atque ad ea incommoda declaranda, propriam Regulam suo loco adscribam.

39 Argumenta aut rationes non semper perspicue distinguuntur: aliquando miscentur vel inter se, vel cum aliis rebus adiunctis.

40 Ignoratae, aut non satis, suoque loco expensae, negociorum conditiones et circumstantiae, in quas subinde Apostoli ac Prophetae in dicendo respiciunt, causae sunt obscuritatum. Aut enim errores ac seductores, aut auditorum animi, aut scandala aliqua et pericula, aut aliqua alia a dicente respiciuntur, sermoque ad ea accommodatur.

41 Res, loca, moresve ad quos sermo alludit, aut unde metaphorae, et similitudines sumptae sunt, quorumque saepe fit mentio, ignorata, obscurant sermonem. De qua materia proprium ac prolixum Caput in hac parte habebitur.

42 Generales sententiae saepe nimium late aut absolute, aut etiam nimium vehementer pronunciant: ut, Omnia possum in Christo, dicunt Papistae: Igitur quisque potest castum caelibatum praestare. Quicquid ligaveris, etc. item, Quicquid dixerint vobis, facite: Igitur omnes ac in omnibus debent Papae et episcopis obedire, sine omni exceptione, quicquid illi doceant aut praecipiant. Quare restringendae sunt: de qua re proprio Cap. suoque loco disseretur.

43 Causae non verae, ut verae saepe ponuntur, aut certe non cum suis effectibus coniunguntur: quod in peritis occasionem errandi praebet. De qua re in proprio Cap. agetur.

44 Lex et promissio, aut Evangelium, videntur pugnare non intelligenti. Eorum concordia et discrimen est certissima clavis totius Scripturae. Est autem eorum concordia haec, quod sciri debet, Evangelium esse supra legem, et vitam reipsa dare, quam lex promittebat quidem: dare autem culpa vitioque corrupti hominis, obedientiam praestare nequeuntis, non valebit. quare legem, omisso suo primario

-- 767 --

4 officio praestandae iustitiae ac vitae, nunc famulari Evangelio, et accidentaria functione fungi: nempe ut peccata ac iram Dei revelando, homines ad quaerendum medium compellat, sicque sit paedagogus ad Christum.

45 Verus quidem ac nativus usus legis multum in Scriptura urgetur, cum is iam nostra culpa plane perierit: nempe, iustificare ac vivificare. Accidentarius vero qui iam primarius est, obscurius in veteri Testamento proponitur. Quod plurimis occasionem errandi praebet. Sed de hac re agitur in Libello cui titulus De velamine Moysis.

46 Velamen Mosis multiplicem obscuritatem continet, quam in libello qui hunc ipsum titulum habet, et huic parti adiunctus erit, exposui: qui et antea fuit editus.

47 Mirabile opus sapientiae ac providentiae Dei est, quod ita sua mysteria tradere voluit, ut sicut prima patefactio, ita etiam sequentes illustrationes tantum de eius benigna manu promptaque liberalitate expectarentur.

48 Singulari consilio Deus initio obscurius, postea clarius sua mysteria patefecit. Quod sicut admirari et sanctificare debemus, ita aliquid obscuritatis necessario prioribus obiecit. Nostro sane tempore, licet nulla nova ac immediata patefactio sit caelitus immediateque facta, nec ulla Bibliorum pars addita: tamen nemo intelligens ac studiosus veritatis negare potest, praesentem theologiam et Sacrarum literarum lucem prae omni vetustate, veluti meridiem prae aurorae luce fulgere: taceo iam Antichristi admirandam revelationem, ac expugnationem.

49 In parabolis locutus est multa studio Deus: quia non omnibus datum est nosse mysteria Dei: et ipse illa vult revelare parvulis, et abscondere sapientibus, pro suo beneplacito: sicut ipse Dominus IESUS testatus est.

50 Multa etiam piis abscondita sunt, ut tanto ardentius scrutentur Sacras literas, et petant patefactionem clariorem. In horum igitur utrunque toto pectore intenti esse debemus, tum meditando in lege Domini die ac nocte: tum etiam perpetuo ardenterque orando, Domine adauge nobis fidem et Spiritum.

51 Denique hic quidem debemus, ut in aenigmate ac imperfecte, agnoscere Deum, et eius mysteria: in altera vita perfecte, ac a facie ad faciem videre. Tunc demum desinet, id quod imperfectum est: in quo nos nunc perinde acquiescere debemus, ut foetus in utero materno divinitus conclusus sua sorte contentus est, etiamsi fulgentissimum solem non cernat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.