REGNUM Antichristi, seu abominationis desolantis. |
Ipse homo peccati, filius perditus: et destructi regni
Satanae instaurator, ac Christi vastator, vel potius Satan ipse
eum obsidens. |
Destructum regnum Satanae mirifica arte ac fuco, sub specie
ac nomine regni Christi instaurare, inversa praecipua essentia
aut vila huius Regni in illud, seque supra Deum efferens. |
Abscisio dexterae Christi, qua se nobis offerebat: id est
verbi, et nostrae, qua eum excipiebamus, id est fidei: Seu
obscuratio veri morbi et remedii, id est peccati expiationis aut
mediationis Christi et fidei: Et inventio novorum peccatorum
expiationis et mediationis: novi item sacerdotii, sacrificii,
purgatoriique, et praesersertim summi Sacerdotis. |
Contemptus veritatis, ira Dei dans efficaces illusiones, et
denique vanissimum studium hominum erga externas nugas, speciem
et caeremonias. |
1 Ecclesia 2 Deserentes et adulterantes primam fidem. 3 Qui
foedius a Satana deformati et excaecati sunt, quam prius,
speciem pietatis habentes, sine omni vera eius vi, et denique
sub praetextu castitatis omnia polluentes. |
Contraria forma priori est: ex Papa, tanquam Deo quodam,
pendere: maximamque copiam variorum sacerdotum, templorum,
sacrorum, et similium nugarum habere: in eisque omnem pietatem
magna cum specie ponere: fide carere: Christum pro Iudice ac
legislatore tenere, et innumeros alios Servatores resque
salvantes habere. |
Sanctiss. Papam adorare: sanctos, statuas et reliquias, et
deum Maozim auro argentoque colere, operibus, missis,
indulgentiis, et aliis nugis velle salvari: cum Satana, cruce,
aqua, cera, et similibus pugnare. |
Opera supererogationis: potestas plenaria; scrinium vectoris,
vectris Poit. indulgentiae, Misse, Sanctorum merite,
Intercessio, et Relquiae, Benedictio apostolica et inani
conficentia. |
Per Falsam doctrinam, et falsa miracula, victo Dei verbo per
suum ius, calcato magistratu, per donationem episcopatuum et
opum. |
Ius pontificium, et Scholastica Theologia, ac simul Lex et
ira Dei. |
Potestas Satanae, rasorum et unctorum variae species,
scortatores Babylonici, seductores, et potentes. |
Revelari spirituoris Christi, evisque praesentia aboleri, ac
tandem una cum omnibus suis in abyssum inferni et damnationis
praecipitari. |