Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ΒΆ Vestrae porro Celsitudini, Principes Illustrissimi, primum ideo hoc Opus dedico, quod earum laudatissimus pater tum diutissime, atque adeo inde ferme a iuventute per longam aetatem maximos sumptus, labores, pericula, ac denique ingentia damna, gravissimamque crucem purioris religionis causa, una vobiscum et cum suis fidelissimis subditis pertulit: tum etiam semper publici boni, ac in primis libertatis patriae studiosissimus fuit: quam ego esse vel amplissimam virtutem, laudemque, praesertim in principe viro, duco. Ingens sane decus, singulareque Dei donum est, si cui contingat non tantum credere in Christum, sed etiam pati propter eum. Utinam tantum Dei beneficium grata mente agnosceremus:

-- 757 --

xx et longe sanctius coleremus, ac coluissemus, in eaque cruce nos Christiane gessissemus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.