Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Exempli gratia: Super locum Pauli Rom. 3. Ubi igitur gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? operum? Non: imo per legem fidei. arbitramur enim iustificari hominem per fidem, sine operibus legis. Ibi Maledictus iste adscribit in margine: Abutuntur quidam hoc loco ad destructionem operum iustitiae, solam fidem posse sufficere affirmantes. cum tamen alibi dicat Apostolus: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Ubi observa multiplicem fraudem. Primum est crimen falsi. nam in textu ibi non est, Nihil mihi prodest: sed, Nihil sum. Secundo, non agit illic de iustificatione, non etiam de fide iustificante: sed de tota fide miraculosa, quod etiam exemplo translationis montium declarat. Contra aut hic ex professo, omnique studio Paulus id agit, ut veram iustificationem describat: eamque exclusis operibus, soli fidei in Christum attribuat. Sciens ergo ac volens, dataque opera corrumpit genuinum sensum verbi Dei.

|