Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Plerunque igitur, ubi filius Dei, selectaque eius organa Prophetae et Apostoli, unicum Dei agnum, peccata mundi auferentem monstrant, ac ad eum solum peccatores, salutis quaerendae causa, ablegant: ibi eosdem isti ministri Antichristi, contra a Christo, ad sua bella opera meritaque, aut etiam ad homines mortuos retrahunt: non aliter facientes quam si soli, lunae, aut etiam aliis fulgentioribus stellis densissimam nubem inducerent: probe scientes, quod obscuratis et obnubilatis illis primariis luminaribus, reliquum totum quasi caelum Scripturae ultro sit futurum obscurum, nec deducturum nos ad Christum, unicum totius mundi solem, et sacrae Scripturae scopum.

|