Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Non dubito autem obiecturum mihi aliquem esse illud Aristotelis: Imperitos facile quidem, sed inepte sententias fabricare: eoque et me temere de tantis rebus audere; novas Regulas cudendo, pronunciare. Cui respondeo: Me haec studio publici boni, ac obedientiae Deo praestandae causa molitum esse, cum nemo eruditior id tentare vellet: licere vero per me cuivis, longe hisce meliora praestare. Neque enim hoc labore mihi privata gloria, sed tantum publica Ecclesiae Dei utilitas quaesita est: quam si vel tenuiter promovero, aut saltem occasionem eius promovendae alteri dedero, satis me meo voto potitum, optatosque laboris fructus percepisse statuam.

|