Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

EX ORATIONE LUDOVICI CANONICI LATERANENSIS AD Concilium Tridentinum, Dilingae Anno 1563. impressa, de Papae, Traditionum, Consuetudinum et veterum Patrum ac Ecclesiae supra Scripturam authoritate.

Pariter eodemque modo in restituenda Religione, sacrorum Codicum germana intelligentia, quae hoc nostro seculo apud tot nationes et regna, apud tot etiam eruditissimos viros tam impie depravata est atque corrupta, operaeprecium ac summe necessarium esse ducimus, ad illorum (id est Patrum, aut Scriptorum) decreta confugere, illorum sententias perscrutari, qui Christianam religionem tam sancte coluerunt, qui tot seculis, a primordiis scilicet nascentis Ecclesiae usque ad haec tempora perpetuo et incorrupte rempub. servaverunt. Quibus enim aliis, iis de rebus quae ad Religionem attinent, magis fides est habenda, quam primis et praecipuis religionis cultoribus et conservatoribus illis (qui non modo sacra, ritus, mores, consuetudines et ceremonias, sed ipsa etiam sacrarum Literarum oracula et monumenta, sed ipsa etiam sancta Christianae eruditionis et sapientiae volumnia nobis posteris prodiderunt?

Quamobrem ad sacrarum Scripturarum veram intelligentiam ipso iure non alii constituendi sunt iudices aut interpretes, quam ii qui nobis eadem scripta Sacra tradiderunt: quique, quo pacto, quave ratione intelligenda erant, clarissimis exemplis perpetuisque consuetudinibus edocuerunt, interpretati sunt, expresserunt et exposuerunt. Etenim quis' nam alius maioris vel sapientiae vel autoritatis iudex, illas lites et controversias, quae de vetustissimis Patrum scriptis, deque sacris Evangeliorum verbis, inter nos suboriuntur, melius actutius dirimere et comprimere potest, quam maiorum nostrorum vetustissima et universalis consuetudo? quam communis et concors eorundem Patrum sententia? quam per totum Christianum orbem omnibus seculis iam inde a temporibus Apostolorum ad haec usque tempora perpetuo, et quasi per manus traditum institutum, et apud omnes semper recepta et continuata observatio? Te pacatum reddat traditio, (ait Magnus Basilius) Dominus ita docuit, Apostoli praedicaverunt, Patres observaverunt, confirmarunt Martyres. Sufficit dicere: Sic edoctus sum: (sane, si verbo Dei certo ac scripto sic edoctus es.)

Et D. Athanasius de consimili re sermonem habens ad Epictetum Corinthiorum episcopum, perhibet: Hoc solum modo respondere ad talia, et dicere sufficit, quod ista non sunt catholicae Ecclesiae, neque ista Patres nostri senserunt, et ante hos sanctissimus Lugdunensis episcopus Irenaeus, qui fuit secundo Christianae religionis seculo, Anno scilicet a Christi natali die centesimo quinquagesimo: Si qua, inquit, disceptatio oriatur, oportet ad antiquissimas recurrere Ecclesias, in quibus Apostoli conversati sunt. et ab eis de praesenti quaestione statuere, quod certum est. (Aliud est de alia recenti memoria dicere, aliud de hac tanta vetustate.) Quid enim, si neque Apostoli Scripturas reliquissent nobis? nonne oportebat ordinem traditionis sequi, quem tradiderunt ii, quibus comittebant Ecclesias?

Ex quibus profecto verbis satis perspicue constat, Patres, quomodo dissidia, optimatum et sacrorum virorum discordiae e medio tollendae sint, quo iudice Religionis controversiae et dissensiones sint dirimendae atque sedandae, qua machina evertendae sint domesticorum hostium opes, quibus denique armis felicissime decertandum sit cum commentitiorum dogmatum et damnatae sectae Theologis: nimirum non divinis duntaxat testimoniis, non Sacris duntaxat scriptis, quippe quae ingeniosi et turbulenti homines facile quocunque placuerit detorquere possunt, quemadmodum alias eiusdem modi perfidiores homines singulis aetatibus fecisse manifestum est: sed Scriptis quidem sacris, sed divinis, quidem testimoniis, ita tamen expositis atque explicatis, ut a tot sanctissimorum sapientissimorumque virorum intelligentia, ut a tantarum nationum communi sensu, ut a praeiudicatis toties Patrum nostrorum sententiis, ut a perpetua maiorum nostrorum consuetudine nulla ex parte abhorreant, aut discrepent. Nisi cuiliber licere, unicuique datum esse dixerimus, maiorum instituta convellere, spectatissimorum et probatissimorum hominum sententiae refragari, summa cum pertinacia suorum dogmatum impietatem tueri, Christianam disciplinam commutare atque dissalvere, vetustissimorum autorum elevare testimonia, Conciliorum autoriatem repudiare, perpetuum totius Ecclesiae consensum pro nihilo ducere, Pontificiae potestati atque universae Religioni bellum indicere, fundamenta Ecclesiae labefactare et evertere: divina denique et humana omnia, ad votum, ad arbitrium, ad libidinem miscere, perturbare, confundere.

Nisi igitur haec et his similia impia et execranda facinora cuipiam licere dixerimus, quis ita bardus, quis adeo stupidus est, nt non intelligat nullam ob rationem, nullaque ex causa fas esse transgredi illos terminos, quos posuerunt nobis Patres nostri? Praesertim cum etiam apud fictae Religionis homines ceremonias veterum retinere, custodire paterna sacra, suorumque maiorum instituta tueri, semper sapientis fuerit. Ut omittam gravissimam et clarissimam illam D. Pauli sententiam, qua Thessalonicenses et reliquos Christianae pietatis cultores commonuit, ut starent, et tenerent, non scripta, non volumina, non codices, sed traditiones (inquit) quas didicerant sive per sermonem, sive per Epistolam suam. Quid sunt

-- 1186 --

423 traditiones per Epistolam factae aliud quam ipsae Paulinae Epistolae? Sciebat enim divinus ille Doctor, Ecclesiam Dei esse vivum pectus Christi: Scripturam autem quasi mortuum atramentum, et id propter longe potius credendum esse vivo pectori, quam mortuo atramento: hoc est, maiorem habendam esse fidem viventi Ecclesiae, quam per se velut mortuis codicibus. (O novam sycophantiam, et impiam imposturam ac blasphemiam.)

Sciebat quoque. Christum non membranulas, non macrocolla, non chartulas, non scriptiones, non literarum monumenta: sed exempla, sed praecepta, sed instituta, sed mandata, sed consulta discipulis suis dedisse et reliquisse: ut vel ob id apud posteros testatum relinqueret, quid ipse magister omnium hac de re non obscure sentiret: nempe quod potius consultis, mandatis, institutis, praeceptis atque exemplis, quam literarum monumentis, quam scriptionibus, quam chartulis, quam macrocollis, quam membranulis standum erat. (O' blasphemum os, Deus te increpet.)

Sciebat item, traditiones et consuetudines religionis corrumpi et adulterari haudquaquam posse, quia religiose, sancte et accurrate servantur, suntque quotidie in usu et in oculis omnium. Tabulas autem et ipsos quamvis divinae authoritatis Codices, non modo ob multas et varias causas adulterari et corrumpi, sed etiam eorum verba atque sententias, per se licet integras et incorruptas, depravari tamen aliquando, ac pro hominum ingeniis institutis in utramque partem deflecti et contorqueri posse.

O' impurissimum os Romanistae Curtisani. Itane tibi verbum viventis Dei, quod manet in aeternum, et cuius iota, aut etiam unicus apex caelo terraque firmior est, tuo blasphemo ori est tantum mortuum atramentum, est mortua charta, mortuus codex, membranula, macrocolon, etc. quod se in omnes partes ac sententias flecti torquerique sinat, patiaturque? Quis Monarcha, Princeps, aut etiam minimus Magistratus patiatur, suum publice affixum decretum vocari tam contumeliose mortuam literam, mortuum atramentum, chartam, et similia: et non potius contra clamet, esse intimam sui pectoris voluntatem, et quasi cor ipsum, aut seipsummet: nec chartam illam, sed seipsum, suamque omnem dignitatem ac maiestatem in ea charta contemni.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.