Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
SENTENTIA IURIS CANONICI DE ABSOluta potestate Papae.
De plenitudine potestatis 418 Deus terrenus, quod solus errare non possit: quod si totus mundus sententiaret contra Papam, potius tamen sit Papa audiendus et sequendus. gl. 9. quaest. 3. quod possit etiam dispensare contra vetus Testamentum, imo contra Apostolum et Evangelistam, 15. quaest. 6. quoniam et ipsam legem ligare potest. Summa, quod tanta sit Papae potestas, ut si propalam innumeras animas sanguine Christi redemptas, in infernum traheret secum perpetuo cruciandas, nemo tamen ei contradicere, aut resistere debeat. Verba eius inter alia haec sunt: Cuncta per mundum novit Ecclesia, quod sacrosancta Romana Ecclesia fas de omnibus habeat iudicandi, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Et si Papa suae et fraternae salutis negligens deprehenditur, multum remissus in suis operibus, et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nihil ominus in numerabiles populos cateruatim secum ducit, primo mancipio gehennae, cum ipso plagis multis in aeternum vapulaturus. Huius culpas istic redarguere praesumit mortalium nullus: quia cunctos ipse iudicaturus, a nemine est iudicandus. Tantam potestatem cum Pontifex Romanus sibi adscribat, ut propalam trahens Ecclesiam in infernum, non sit impediendus: et tam Tridentinum concilium plane in sua potestate per legatos locum, et tot iuramenta, habeat: facile est ratis ocinari, qualem normam veritatis sit illis praescripturus, et qualem Religionem orbi terrarum praeformaturus.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.