Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quinto, dicendum esset de praesidentibus ac gubernatoribus, qui si quae aliae personae maxima pientissimaque diligentia deligantur, certis legibus instruantur, gravissimoque iuramento in sententiam modo indicatam obstringantur. Utile verĂ´ admodum, vel necessarium potius esset, ipsosmet principes vel omnes, vel aliquos saltem eorum interesse: imo aliquos ex eis praeesse synodo; quo et modestius et quietius omnia agerentur, et quorundam importunitas, ambitio, et imperiositas reprimeretur, omniaque tanto magis ordine, iuste, modeste ac pie agerentur. Et denique, quo ipsi audita utraque parte suis, non alienis auribus, tanto certiores essent, quidnam verum aut falsum in istis controversiis esset, eoque rectius et securius pronunciare ac exequi, quae iusta piaque sunt, in suo regimine ac regione possent, qui vel maxime ad servandas leges disputationis gravissime obligentur.

|