Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Hîc audimus primum hanc planitiem esse separatam circuitu montium ab alia terra, cuiusmodi esse etiam paradisum separatam et praeseptam ab aliis terris, ex sacris Literis scimus. Deinde describitur unum flumen, quod et illam internam planitiem rigare et extra effluere, ac in plura flumina dividi, et regionem circumquaque rigare solet. Est etiam is situs Orientalis et simul Septentrionalis adeo altus, ut inde aliqui fontes Euphratis, Tigris et etiam Gangis promanare possint, quae flumina quidam ibi nominari intelligunt, sicut sane de Euphrate dubium non est. Herodotus tres diversos Tigres ponit. Quartus etiam fluvius Gyon, qui per Aethiopiam fluere dicitur, facile ex eisdem locis profluere potest, si modo intelligatur de Aethiopia, quae est in Asia, unde Moyses uxorem duxerat, non de ea, quae est in Africa ultra Aegyptum. Convenit etiam appellatio Gyon, cum Gyndes, quem in iis locis Herodotus et alii ponunt, quem Cyrus aliquando in 360 alueos mulctae gratia, quod ei sacrum equum submerserat, diduxit. Illud unum modo variat, quod Herodotus scribit, dividi illum fluvium in quinque cum Scriptura dicat, tantum in quatuor: sed facile vel errasse potest Herodotus, vel ramus tantum aliquis ab uno ex illis fluvio derivari ac deflecti, qui ad aliam regionem deducatur, ita ut ex uno fluvio duo fieri videantur. Convenit et illud cum Scripturae descriptione, quod dicit ibi concludi res pulcherrimas et rarissimas, quod tum arborum praestantiam, tum et nomen Eden exprimere videtur. Denique nomen Perath pro Euphrate Scripturae notissimum est, et de toto Euphrate dicitur sursum ac deorsum. Postremo totum illud, quod dicitur de eiectione hominis ex paradiso, mera fabula est, si loca confluentis Euphratis et Tigridis sunt Paradisus. Nam illa semper fuerunt culta ab hominibus.

Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.