Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

CANONES DE COMMUNIONE SUB UTRAQUE specie, et parvulorum.
CANON PRIMUS.

Si quis dixerit, ex Dei praecepto, vel necessitate salutis, omnes et singulos Christi fideles utramque speciem sanctissimi Eucharistiae sacramenti sumere debere, anathema sit.

CANON SECUNDUS

Si quis dixerit, sanctam Ecclesiam catholicam, non iustis causis et rationibus adductam fuisse, ut laicos, atque etiam clericos non conficientes, sub panis tantummodo specie communicaret, aut in eo errasse, anathema sit. Hactenus illi.

Hoc anathemate totam Ecclesiam Christi usque ferme ad nostra tempora sacrilege anathematizant, quae sensit ac docuit, esse Dei mandatum, ut sub utraque specie hoc sacrosanctum Sacramentum sumatur. Quin et ipsum unigenitum viventis Dei filium blasphemo ore excommunicant. Nam ipse, sicut a patre iussus fuit, disertissime dixit, Bibite ex hoc omnes: idque non tantum semel dixit, sed et saepius repetiit, ut supra abunde ostendi. Si igitur confitentes hoc mandatum anathematizantur, multo certe magis instituens tam iniustum mandatum.

Quae autem tandem sunt istae causae mutilandi sanctissimum filii Dei Testamentum, quas Ecclesiam habuisse fingitis? Cur non indicatis eas? Quae vero possunt excogitari, aut etiam tantum confingi causae, cur creatura creatoris sui mandatum pervertat?

Contra autem (etsi haec una causa, nempe institutio et mandatum Dei, sit ponderosior toto mundo) recitantur non tantum a veteribus, sed a recentissimis (ut sunt, post Ambrosium, Lombardus, Thomas, et Glossa Decreti) et a plurimis aliis recentibus Pontificiorum scriptis, (quorum testimonia aliquando forte seorsim edentur) longe gravissimae causae, cur sub utraque specie sit hoc Sacramentum sumendum: quorum dicta vide, Ambrosii quidem et Thomae super 1 Cor. 11. Lombardi vero lib. 4. dist. 11. et Glossae dist. 2 de cons. cap. comperimus.

Hi igitur et alii scriptores ostendunt gravissimas rationes, cur sub utraque specie sit hoc Sacramentum institutum, et sumendum. At isti, cum quidem anathematizent eos qui non credunt, ac fateantur Ecclesiam habuisse gravissimas causas tollendi posteriorem speciem, tamen nullas proferre queunt.

Est vero observatu dignum, quam pontificia Ecclesia ac Religio sibi pulchre constet. Isti Patres diris

-- 1195 --

432 devovent, si quis non credat eos habere gravissimas causas, cur tantum sub una specie sit communicaridum. At eorum Ius ante 400 annos congestum, et usque in hodiernam diem ab illis pro sacrosancto habitum, contra pronunciat, communionem sub una specie, praegrande sacrilegium esse. Verba eius haec sunt.

Gelasius Papa de consec. dist. 2. cap. comperimus. Comperimus autem, quod quidam, sumpta tantummodo corporis sacra portione, a calice sacri cruoris abstineant: qui proculdubio (quoniam nescio qua superstitione docentur astringi) aut integrum Sacramentum percipiant, aut ab integris arceantur. Quia divisio unius eiusdemque mysterii, sine grandi sacrilegio non potest provenire. Glossa ibidem: Nec superflue sumitur sub utraque specie. Nam species Panis ad carnem, et species Vini ad animam refertur: cum unum sit Sacramentum Sanguinis, in quo est sedes animae. Iamque sumitur sub utraque specie, ut significetur, quod utrunque Christus assumpserit, carnem et animam: et quod tam ad animae quam corporis tuitionem eius participatio valeat: unde, si sub una tantum specie sumeretur, ad tuitionem alterius tantum valere significaretur.

En vides prorsus contradictoria dogmata, uno eodemque tempore, in regno Papae esse ac vigere: ut hinc quidem conciliabulum clamet, communionem sub una specie longe pientissimam ac catholicissimam esse, gravissimasque eius causas haberi, et contrarium dogma ut foedissimam haeresin damnet: inde Sacrosanctum ius Paparum clamet, Communionem sub una specie esse ingens sacrilegium, et gravissimas causas haberi, cur sub utraque specie sit communicandum.

DE NONA SESSIONE TRIDENTINAE SYNODI.

Si quis omnino adhuc hactenus dubitavit, an Papa sit illa vere horrenda, et a Daniele, Christo ac Paulo praedicta abominatio, in loco sancto stans, nempe magnus ille Antichristus, sese in templo Dei collocans, supra Deum ipsum efferens, omnibusque colendum et adorandum obtrudens: nunc certe ex eius nona sessione dubitare desinet, si vel micam pietatis, aut saltem sani cerebri habet. Nam in hac sessione, per suum illud conciliabulum, duo ingentia signa aut notas, ac veluti diabolica cornua suae Luciferianae superbiae exerit, dum et communionem sub utraque specie, quam hactenus ut extremam impietatem, horrendis execrationibus et anathematismis, ac insuper ferro ac igni persequutus est, aliquibus se concedere velle decernit: et insummam contumeliam plenissimamque abrogationem sacrificii et passionis Iesu Christi suum Missaticum deum Maozim, denuo in templo Dei erigit. De quibus nunc hîc ordine breviter dicam.

Communionem sub utraque (uti loquuntur) specie, a filio Dei nomine aeterni Patris, ac Creatoris totius mundi, in suo sacrosancto Testamento, non tantum institutam, sed etiam severissime mandatam, ab omnibus Patribus comprobatam, et amplius quam per 1300 annos Ecclesiae Dei usitatam et sancte frequentatam, ausus est iste immanissimus filii Dei hostis, ante 140 annos, ut foedam haeresin, sine omni verbo Dei, imo et expressissime contra ius ac fas, divinum simul et humanum, atque adeo etiam contra proprium ius aut decreta condemnare, et ab eo tempore crudelissime Christi membra propterea persequi et excarnificare. Nunc vero contra, eandem ut piam ac sanctam vult, quibus hominibus sibi videbitur, et etiam quibus sibi libebit conditionibus concedere.

Si est per sese suaque natura pia ac sancta, quo iure unquam antea ausus est eam condemnare, prohibere, et tam innumera Christi membra, propterea tam immaniter iugulare? Si est per sese impia, quo iure, quave conscientia aut fronte, saltem audet nunc eandem contra propria decreta et conciliabula et amplius 200 annorum praxin concedere?

An'non est haec tum ipsius rei immota veritas, tum et omnium gentium non plane Epicurearum ac furiosarum sententia et opinio, quod si quicquam omnino aliud, Religio certe per sese suaque natura sit ac esse debeat in omnibus suis partibus res vere bona, salutaris ac sancta, et nullo modo ad placitum libidinemque ullius, vel unius, vel etiam omnium mortalium dirigenda ac inflectenda, aut inde ullatenus dependens. Turcis profecto hodierna die in infinitum certior, sanctior, firmior, ac magis immota est ipsorum Religio, quam nobis Christianis: si sic in nostris sacrosanctis mysteriis vagemur, ut Antichristus et eius impium conciliabulum iam facit. Illi enim prorsus extremum nefas esse existimant, quicquam vel in minimo de suo illo Mahometismo tollere, aut immuatre.

O` deploranda, imo et pudenda atque adeo detestanda sors conditioque Christianorum, si eorum Religio ac salus, ad unius Epicurei, omnibusque flagitiis et turpitudinibus propalam notorieque contaminati homuncionis arbitrium libidinemque flexilis, vaga ac incerta fluctuabit. Nihil hîc opus est longa, solerti aut operosa refutatione. Incurrit enim hic furor potius quam error, vel in ipsorum pene brutorum sensum ac iudicium: adeo propalam foedus, palpabilis ac execrabilis est.

Caeterum hinc liquido apparet, verissimum esse quod supra de eorum norma Iudicii. Synodi ac Religionis ex eorum propriis scriptis ostendimus: nempe ipsis Deum eiusque verbum, aut sacras Literas ludibrio esse, eosque pro suo libitu libidineque de Religione ac doctrina viventis Dei modo affirmative, modo negative statuere, ac ex suo commodo utilitateque leges Religionis figere ac refigere velle, non aliter ac in politiis extremi perditissimique tyranni solent.

Hoc sane est, quod toties Cusanus et alii coniurati satellites istius horrendi idoli, propalam in suis scriptis pronunciarunt: Ecclesiam aut concilium, id est Papam cum suis mancipiis, esse super sacras Literas: et licere eis de eadem re aut parte, Religionis dogmate, aut sententia verbi Dei modo sic, modo aliter statuere, ipsoque etiam usu aut praxi agere aut observare.

Verum nunc nos, relictis istis manifestis derisoribus et illusoribus viventis Dei, eius verbi, Religionis ac Ecclesiae, atque adeo omnium hominum et totius mundi, in sua abysso diabolicae impietatis: convertamus nos ad pusillos Iesu Christi, eisque monstremus aliquot gravissimas causas, cur nullo modo possint citra extremam Dei contumeliam, et suum aeternum exitium, ista ratione ac conditionibus, quas conciliabulum proponit, et Pappa postea in suis dispensationibus etiam plures et tetriores proponet, uti.

-- 1196 --

433 1 Primum: Deus vult solus esse Deus, nec vult gloriam suam alteri dare: vult solus esse magister ac formator religionis: solus in ea vult audiri, obediri ac coli. Ideo et ob hoc ipsum damnat omnes cultus humanos, etiamsi per sese impii non sint: quia vult non hominum mandatis, sed suis dogmatis, aut secundum sua praescripta coli. Frustra (inquit clamans) me colunt mandatis hominum. et: Hunc, hunc dilectum filium meum audite, qui nihil a se loquetur, docebit aut instituet, sed tantum sicut dixi, praecepi et praescripsi ei, sic loquetur, Quin potius clamabit, aut protestabitur: Quod omnis plantatio, quam eius caelestis pater non plantaverit, evelletur, extirpabitur, ac in aeternum ignem una cum suis cultoribus abiicietur.

Quare, etiamsi esset pientissimum ac sanctissimum dogma; quod iam ab istis proponitur: ob hoc tamen ipsum erit omnibus illud sequentibus impium ac perniciosum, quia talis communio non ut ex mandato viventis Dei, quod isti negant ullum adesse, sed tantum ut ex dispensatione, gratia ac favore Papae accipletur.

2 Secundo consideretur, qui'nam is sit, qui id contendi ac dispensandi vim sibi sumat: nempe Antichristus ipse, omnium qui unquam fuerunt aut erunt, haereticorum aut hostium Dei, eiusque dilectissimi filii, caput, dux et antesignanus. Quare, quicunque ab eo talem communionem recipient, illi sese hoc ipso facto Antichristo adiungent, eum adorabunt: et ideo necessario revera Christo servatori hostes fient, et nefarium bellum indicent.

3 Tertio, cum proponatur conditio, ut qui sic sub utraque specie communicare volent, simul profiteantur ac testentur, illam alteram diversam et huic contrariam communionem tantum sub una specie, etiam piam, probam ac sanctam esse: necesse erit, tales cum Deo, tota rerum natura, et secum quoque pugnare,

Nam Deus vult non solum, ut tantum ipsum eiusque dogmata agnoscamus, recipiamus, et observemus: sed etiam ut omnes alios deos, diversasque ab hac sua Religione ac doctrina sententias ac cultus, in omibus eius partibus fugiamus, detestemur ac execremur. sicut luculenter per suum selectum organon clamat: Si quis aliud Evangelion docuerit, anathema sit. Vult, inquam, ille, non tantum affirmativam, sed et negativam fidei nostrae sententiam habere, ut non tantum probemus ac exosculemur solum illa quae ipse affirmat, sed etiam detestemur ac damnemus omnia vel contraria, vel quoquo modo diversa. At isti volunt, ut et affirmativam de utraque specie, et alteram de una, et denique utriusque speciei damnationem, non ita dudum per istos factam, approbemus.

Pugnabunt quoque ut dixi, tales cum tota rerum natura. Nam in omnibus rebus ac scientiis tantum unum de uno verum est: et certe contraria de eodem simul vera esse nequeunt. aut enim pia aut impia, noxia aut salutaris est communio sub utraque specie. Et si sub utraque pia est, altera certe est impia: ac contra. Si enim aliter se res haberent, ut contradictoria simul vera esse ac existere possent, tolleretur omnis certitudo, atque adeo etiam ipsa rerum natura prorsus everteretur.

Denique pugnabunt tales communicantes secum ipsi, cum talia profitebuntur. Impossibile enim est, unam mentem contrarias, aut etiam contradictorias sententias simul intelligenter concipere, et pro veris habere. At isti iubentur plures contradictorias sententias simul profiteri: ut sunt, Communio sub una specie recta, pia ac salutaris est: Communio sub duabus speciebus recta, pia, sancta ac salutaris est. Communio sub utraque specie pia, sancta ac salutaris est: Communio sub utraque specie iuste ac sancte salutariterque damnata prohibitaque est, et sancte factum, quod innumeri Christiani ob eam exusti sunt, exuruntur ac exurentur. Ecclesia habet gravissimas et iustissimas causas prohibendi et damnandi utranque speciem: Ecclesia habet iustissimas sanctissimasque causas concedendi communionem sub utraque specie. Haec et alia prorsus ac ex diametro contradictoria, iubentur isti supplices Antichristi, qui sub utraque specie communicare volent, profiteri, testari ac protestari coram Deo, tota Ecclesia, ac universo mundo: quod prorsus est impossibile, a quoquam homine vere et ex animo fieri. Quare aut in desperationem contrita piorum pectora necessario abducent, aut etiam in Epicureismum, ut scientes ac volentes contra conscientiam ea profiteantur, quorum contraria in pectore suo certo statuent.

4 Quarto, qui sic communicare volunt, iubentur se subiicere Antichristo Rom. eiusque coniuratis Praelatis. Dedent igitur sese suosque posteros in extremam tyrannidem, ut eorum conscientiis pro libitu imperent ac dominentur, eosque ac eorum posteros in aeternum exitium trahant ac rapiant, sicut antea tot seculis fecerunt.

5 Quinto, necesse erit, et id severissime flagitatur, tales communicatores sub ipsa Missae abominatione ab impio sacrifico talem communionem percipere. Quare sua illa participatione totum illud idololatricum sacrum necessario comprobabunt, seque metipsos horribilium abominationum reos coram vivente Deo efficient.

6 Sexto, iubentur, et plane necesse est, tales omnia dogmata ac totam Religionem Papae comprobare, et publice profiteri. Qua ratione semetipsos ac omnes suos posteros in horrendam sentinam infernalium abominationum, de quibus toties et tam solide hactenus ille, ipsis etiam assentientibus, propalam convictus est, immergere.

7 Septimo, tales necessario coguntur, ac cogentur veram Iesu Christi Religionem in tot longe gravissimis articulis ac dogmatibus, quae hactenus luculenter ex verbo Dei probata sunt, coram Deo, sanctis Angelis, Ecclesia, ac toto mundo abnegare, damnare, et horribiliter anathematizare ac detestari. In quo uno est totum mare peccatorum, et extrema ac horribilissima blasphemia viventis Dei, qui istam Religionem ordinavit, ac severissime toti humano generi commendavit.

8 Octavo, hac ratione tales damnabunt omnes recte sentientes doctores et coetus huius temporis, imo et totam viventis Dei Ecclesiam, inde a Christo, vel potius a condito mundo.

9 Nono, facient se participes omnium ineffabilium peccatorum et abominationum Antichristi, eique addictorum, omnium blasphemiarum, libidinum et parricidiorum: attrahentque super se omnem omnium piorum sanguinem veritatis causa fusum, inde ab Abel usque ad ultimum martyrem, usque in finem totius mundi.

10 Decimo, tales omnes semetipsos horribiliter condemnabunt, tanquam qui petulanter, scelerate,

-- 1197 --

434 impie ac plane nefarie hactenus a Pontifice Romano defecerint, eum pro Antichristo proclamaverint, tot eius errores accusaverint, totque eius Religioni contraria dogmata pro verissimis ac sanctissimis asserverint, totque gravissimorum certaminum, turbarum ac scandalorum causam dederint. Suo ergo proprio ore semetipsos infames, et omnibus suppliciis dignissimos proclamabunt, ut posthac in omnem posteritatem pro talibus a toto mundo habeantur.

11 Undecimo, cum sacrosancta Domini Coena ad hoc ipsum sumatur, ut ibi fides nostra confirmetur, nos veram Religionem profiteamur, mortem Domini pro nobis factam annunciemus et ipsum celebremus: isti tales communicatores omnia hisce ex diametro contraria patrabunt. Cogentur enim confiteri, communionem sub una specie, et damnationem sub utraque, quam illi tum sument, iustissimam ac sanctissimam esse. Quae potest maior perturbatio fidei ac conscientiae esse, aut saltem excogitari, quam talibus contradictionibus semetipsum implicare et obruere, ut et supra dixi? Veram porro Religionem Christi ibi cogentur abnegare, damnare et blasphemare, contra falsam amplecti et profiteri. Denique ibi ipsum iam orbi terrarum ingenti Dei beneficio manifestissime patefactum Antichristum adorabunt, et simul unicum suum servatorem Iesum Christum viventis Dei filium, infandum im modum blasphemabunt et deformabunt. Taceo iam, quod sese a vera Iesu Christi Ecclesia, quae vocem eius audit, separabunt: et Antichristi synagogae, persequenti veram et manifestam vocem sui unici servatoris, coniungent. Taceo infinita scandala: taceo et ipsorum propriam ac perpetuam infamiam in hoc quoque mundo.

Paulus accusat suos Corinthios, ac clamat, eos indigne sumere, reos fieri corporis ac sanguinis, ac sibimet exitium sumere: quia iusto largius sumebant, pauperes non expectabant et deliciabantur. At isti, ô bone Deus, isti, inquam, millecuplo indignius sument, qui tot et tam ineffabilia crimina, tam indigna, imo et detestanda ac execranda sumptione, sibi ad aeternum et prorsus inevitabile exitium accipient. Satius ergo illis infinities esset, nequaquam communicare aut communicasse, imo et ipsum Christum eiusque veram Religionem non agnovisse, et denique (quod Christus de Iuda suo proditore exclamat) nec natos quidem un quam fuisse. Nam sacrosancta communio corporis ac sanguinis Domini non ipsamet tota pietas est, sed tantum foedus ac obligatio ad veram pietatem. Quid ergo talibus apostatis, deficientibus denuo ab agnito Christo, ad agnitum anathematizatumque Antichristum, aliud talis communicatio erit, quam foedus ac obligatio ad extremam impietatem, ad omnes infandas blasphemias et abominationes istius Babylonicae bestiae?

Caeterum, ut ad pios et constantes redeamus, discant hinc omnes Deum timentes, agnoscere primum manifestam, palpabilem et confutatam foeditatem errorum et furorum Antichristi, quod ipsemet iam videt, se non posse illos suos errores tueri: eoque de quibusdam cuperet, si cum sua diabolica ambitione et inani gloria posset, cedere: at nos contra tanto constantius in hoc et aliis istum convictum et superatum Dei hostem urgeamus.

Agnoscamus etiam hinc istius summi hostis Dei vere Luciferianam superbiam, quod illa ingentia bona, ut est etiam donatio corporis et sanguinis Christi, quae ex eius immensa benignitate habemus, iste vellet facere sua beneficia, ut scilicet ipsi, non filio Dei, propterea gratias ageremus. Agnoscamus eandem vere diabolicam ambitionem et in eo, quod iste conatur toti mundo persuadere, non satis esse quod filius Dei et instituit et severissime praecepit communionem sub utraque specie, nisi et ipse ex sua plenitudine potestatis, quam sibi plusquam tyrannice arrogat, de eadem re cum Ecclesia et membris Christi dispenset. Adeo nihil prorsus est Deus, eius filius ac ipsius sacrosancta institutio et severissimum mandatum, nisi istud foedissimum idolum, vere supra Deum sese efferens, ex singulari gratia et sapientia, idem nobis miseris homuncionibus, suis execrandis Bullis concedat.

Denique hinc animadvertamus, istius Aventini Caci fraudes, quod astute conatur miseram plebeculam ac pusillos Christi, specie concessionis quorundam minorum capitum Religionis delinire: atque ita eandem in suam horrendam speluncam infernalium abominationum et tyrannidis, unde eam Deus ingenti misericordia liberavit, denuo retrahere.

O' cave tibi pusille grex Iesu Christi, tunc vel maxime, ab isto infernali Arctolyco, cum talibus ovium pellibus vestitus ac ornatus ad te decipiendum ac aeterno exitio lacerandum ac devorandum accedit.

Dona hostium, vere non dona sunt, ut habet Proverbium, sed longe pestilentissima ac praesentissima venena. Moveat te vivum et praesens Bohemicarum ecclesiarum exemplum, quibus ante 100 annos ista, et alia non parva multo honorificentius ac gloriosius concessa sunt: quae postquam semel denuo iugum et frenum tyrannidis Antichristi super collum et in os acceperunt, iam prorsus sublata omni sancti Huss doctrina, penitus deletae sunt.

Dicamus igitur isti atrocissimo hosti Dei, Apage sis Antichriste infernalis, cum tuis abominandis donis. Nos ex dono, ordinatione et severo mandato filii viventis Dei, nostrique unici Servatoris, communionem sub utraque specie, totamque veram ac sinceram Religionem habemus, eamque te ac omnibus inferorum portis invitis retinebimus. A' te vero perinde ut a satana ipso, nec boni quidem quicquam accipere cupimus. Non si tu aut ille tuus pater nos Dominicam orationem recitare iuberetis, vobis obediremus, quin potius tanto minus eam recitaremus. Deo, eiusque dilecto filio nos consecravimus, et ut casta sponsa adduximus: illi, non tibi, nostram obedientiam et omnem prorsus observantiam praestare et probare ex animo cupimus: sicut etiam severissime illi soli, et nulli praeterea in Religione obedire ac obsequi iubemur.

Hactenus unum Antichristi cornu, aut certissimam notam omnibus veritatis cupidis, ex proxima sessione demonstravimus: nunc de altero dicamus.

Praedixit olim Spiritus sanctus per Danielem, istum vastatorem regni Christi praecipue culturum quoddam idolum, nomine Maosim. Id et re et sono nominis Papisticam missam exprimit. Eam igitur ille cum suis mancipiis, in praedicta Sessione summis viribus instaurare et erigere conatur, cuius machinas et moles nunc breviter examinabimus.

1 Primum dicunt, Christum obtulisse in Coena suum Corpus et Sanguinem Patri, sub specie Panis et

-- 1198 --

435 Vini. Unde id (ô bone Deus) habent, aut quo tandem verbo Dei probant? imo etiam cuius tandem authentici patris aut veteris scriptoris testimonio?

At nos istam horrendam falsationem Testamenti filii Dei, evidenti eius verbo manifeste refutamus. Nam Spiritus sanctus per tres Evangelistas et D. Paulum diligenter institutionem sacrosanctae Coenae narrans, et humano generi praescribens, negat ibi quicquam tale a Christo Domino ac Servatore esse factum. Certe sine grandi atque adeo extremo sacrilegio tanta res, ut quidem eam Antichristus esse et haberi vult, excludi non potuisset.

Verum ita accurate concinneque illud sacrosanctum Testamentum narratur, itaque singula verba ac sensus inter sese invicem colligantur et coagmentantur, ut etiam si fingere liceret aut liberet alicui, non posset reperire in illo sacrosancto Testamento locum, ubi istud Antichristianum figmentum, oblati a Christo Panis ac Vini, vel saltem verisimiliter intrudere posset.

Sed quoniam illis adeo probe constat, Christum in Coena ipsorum Missam cel ebrasse, dicant (obsecramus) quibus verbis eos per eorum sacrosanctam Missationem ac mussationem, qua tandem forma et modo obtulerit? Cur etiam non retinent eius propria ac formalia verba? Cur item ipsorum sacerrimus Canon, nullam prorsus mentionem istius panariae et vinariae oblationis, ut sui primarii fundamenti aut basis, facit? Id profecto modis omnibus factum oportuit. At ipsorum proprii scriptores testantur, omnes partes Missae, praesertim autem ipsum Canonem, annis amplius 500 post Christum, instar centonis cuiusdam consutas consarcinatasque a diversis homuncionibus esse.

Quare cum Antichristi mancipia non tantum careant omni probatione istius vanissimi figmenti de oblato a Christo Pane et Vino, sed etiam evidentissime a sacrosanctis Evangeliis mendacii redarguantur: clare ostendunt, se non ex norma verbi Dei, sed ex sui mendacis pectoris abominanda libidine ac audacia de tantis controversiis religionis pronunciare.

2 Secundo dicunt, Christum constituisse Apostolos novi Testamenti sacerdotes. Quaerimus hîc iterum, quomodo aut quo verbi Dei testimonio hoc quoque vanissimum commentum probent? Nempe nullo alio, quam sua perfrictissima fronte, et extrema audacia quidlibet asserendi.

At nos contra proferimus evidentissimum verbi Dei testimonium. Primum, quod totum novum Testamentum in tanta sui prolixitate et tot librorum varietate nusquam Apostolos vocat Sacerdotes, aut ullos omnino alios doctores novi foederis Sacerdotes nominat. Secundo, quod idem dicit, hunc Sacerdotem semel unoque sacrificio perlitasse, nec amplius ulla repetitione huius sacrificii opus esse. Tertio, quod docet Epistola ad Hebraeos, ita Sacerdotium a Levitis ad IESUM Christum translatum esse, ut ille nullum plane habeat successorem, sed id sacerdotium per sese in caelo perpetuo pro omnibus accedentibus exerceat. Haec tria validissima testimonia, innumeris sacrarum Literarum dictis fulta, eis, ut plane irrefragabilia, contra eorum vanissima et audacissima figmenta in oculos et aures obtrudimus ac ingerimus.

3 Tertio loco affirmant, suam Missam institutam et mandatam esse in verbis, Hoc facite in meam commemorationem. Unde autem tandem hoc quoque nugamentum, aut potius sacrilegam sacrosancti Testamenti Christi falsationem probant? Quo, inquam, oraculo sacrarum Literarum id confirmant?

Contra vero eos, pro nobis, tria sacrosancta Evangelia et Paulus disertissime redarguunt: quae ostendunt et afferunt illa verba, Hoc facite in meam commemorationem, dicta esse de proxime antecedente communione Corporis et Sanguinis. nam illi testantur, quod statim ubi Dominus accepto datoque Pane et Vino dixisset, Accipite et comedite, Hoc est corpus meum: mox adiecerit, Hoc facite in mei commemorationem: ut impossibile sit aliter illa verba recte intelligi, quam de ipsa sumptione Corporis ac Sanguinis Domini, quae ibi in re praesenti, manibusque erat, instituebatur, mandabatur et peragebatur.

Verum praeter hoc sacrosanctorum Evangeliorum testimonium Spiritus sanctus per Paulum selectum Christi organon adhuc evidentius istam horrendam corruptelam et sacrilegam falsationem testamenti filii Dei redarguit. Inquit enim: Hoc facite, quoties biberitis, in meam commemorationem. Quoties enim panem hunc comederitis, et poculum biberitis, mortem Domini annunciate.

Clare ergo hîc Paulus cum Corinthiis de sacra Coena sumenda agens, iteratisque vicibus illud, Hoc facite, de comedere ac bibere, seu de esu ac potu Corporis ac Sanguinis Domini, qui a tota Ecclesia fiebat, exponit. Inquit enim: Hoc facite: Quoties biberitis, Audite Spiritum S. per os Pauli loquentem, ô misera Antichristi mancipia. Non dicit, Quoties obtuleritis, aut quoties sacrificaveritis, ut vos id viventis Dei verbum violenter torquetis: sed Biberitis, ostendens ac convincens omnes sanae mentis, illud Facere omnino ad totius Ecclesiae edere ac bibere, et non ad rasi sacrifici gesticulatorios mimos, aut usquam prorsus alio referendum esse.

Idem agit et in illis statim adiunctis, quibus quasi paraphrastice verba Domini exponit: Quoties enim panem hunc comederitis, et poculum biberitis, mortem Domini annunciate. Quid quaeso tandem clarius, evidentius ac potentius dici, aut etiam solum excogitari potest, ad refutandam vestram nefariam corruptionem sacrosancti Testamenti?

Hinc ergo evidentissime cernis, Christiane frater, istos seductores scientes volentes, consulto ac data opera, non solum sine verbo, sed etiam expresse contra manifestum ac palpabile viventis Dei verbum, suum idolum Maosim aut Missam erigere conari, cum quidem negare non possint, se evidentissime a spiritu Dei, per sacras Literas, coram toto mundo redargui ac confundi.

Dicunt illi, Christum obtulisse in sacra Coena Corpus ac Sanguinem suum patri, sub specie Panis et Vini: at manifestissime, ut ostensum est, a sacrosanctis Evangelistis redarguuntur. Dicunt, eum Apostolos instituisse novi testamenti Sacerdotes aut sacrificos: at id tota Scriptura pernegat. Dicunt Christum illis verbis, Hoc facite in meam commemorationem, suam Missam instituisse ac mandasse: at contra tres Evangelistae et D. Paulus eos vel palpabiliter falsati testamenti Iesu Christi coram toto mundo reos

-- 1199 --

436 Peragunt. Subrutis igituriam eorum praecipuis fundamentis, ruit et tota ista abominanda fabrica Babylonicae Maosim aut Missae.

Illa quoque est manifesta, et non ferenda sacrarum Literarum violatio ac laceratio, quod aiunt, Menssam 1. Cor. 10, altare significare, cum Paulus dicit, Non potestis simul participes esse mensae Domini et mensae daemoniorum: cum nusquam id hoc vocabulum significet: et manifestissimum sit, eos tum sacram Coenam sumentes, tum et in idolorum templis idolothytis vescentes, ad mensas sedere aut accubare et epulari solitos esse, ut clare sanctus Paulus eiusdem Epistolae 8 testatur, cum inquit: Si quis te conspexerit in epulo simulachorum accumbentem.

Ah nihil satis dici potest de istorum sacrilega vanitate et audacia, quidvis temere de sacris Literis fingente et blaterante, ut modo suas abominationes quomodocunque ornent ac obtineant.

Negant isti Areopagitae, quicquam obesse isti suo Maositico sacrificio indignitatem sacerdotis. Ergo iam sublatum plane est illud vetus discrimen. quod Deus primum ad personam Abelis, postea ad eius sacrificium respexerit: et quod ait Epistola ad Hebraeos, ideo Abelem gratius sacrificium Caino obtulisse, quia fide obtulerit. At eorum proprium ius, dist. 32, 16. q. 7. testatur, Papam Nicolaum et Alexandrum, ac plures synodos pronunciasse, omnes eos qui a fornicario sacerdote Missam audiverint, esse idololatras et excommunicatos. Quis vero Papistarum est, qui non subinde a talibus Missas audiat? Ergo ipsorum proprium ius pronunciat, omnes Papistas esse excommunicatos ac idololatras, et simul istam eorum pseudosynodum refutat.

Non libet nunc prolixius Missam refutare, omnesque eius impietates, quae innumerae plane sunt, recensere ac redarguere. Hoc enim tum a nobis, tum et aliis doctoribus saepius prolixissime factum est. Illud tantum iam observetur quod Canon, in quo caput Papisticae missae est, longe post Apostolos, annis amplius 500, a quodam ignobili scholastico (teste D. Gregorio Papa) compositus est.

Tanta etiam varietas Missarum subinde in authenticis libris reperitur, ac ab ipsismet Pontificiis non ita dudum Coloniae, Antuerpiae, Parisiis ac Venetiis editur ac edita est, ut vel ex hoc solo liquidssime appareat, tum illum centonem mere humanum figmentum esse ac temere pro libitu arbitrioque sacrificiorum modo auctum, modo diminutum, modo sic, modo aliter formatum et reformatum fuisse. Quod et ipsorum divus Gregorius magnus Papa abunde ostendit, cum suo Augustino Anglico, ut novam formam Missae Anglis tradendam suo arbitrio componat, circa 600 Domini annum suadet.

Hinc etiam cerne, pie Lector, qualem normam iudicii isti Tridentini seductores, in diiudicandis controversiis et constituenda Religione ac Ecclesia adhibeant: nempe, primum foedissime conculcant verbum viventis Dei, id trahentes et rapientes quocunque eis libet, summa violentia, audacia ac petulantia. Deinde audacissime, imo et impudentissime fingunt et affirmant (idque proh nefas, sub sacrosancto titulo ac nomine Ecclesiae et Spiritus sancti) quicquid modo eis collibuit, eorumve Persicae ac plane Epicureae potentiae, pompae et commodis, utile conducensque esse videtur.

Hactenus, Christiane lector, audisti vivam praxin, quomodo Tridentini censores, secundum suam normam aut regulam oppressae et conculcatae Scripturae aut verbi Dei, ac denique ipsius unici magistri filii Dei viventis, summa licentia, planeque pro arbitrio, aut etiam libidine sua, de gravissimis religionis controversiis pronuncient, et insuper horrenda anathemata super totam Ecclesiam Dei decernant. Nunc tuum est, videre ac statuere, an potius omnipotentem Deum in suo verbo audire velis, an vero ista coniurata Antichristi Romani mancipia. Utrique mandant ac promittunt, utrique minantur: sed tamen, teste Iesu Christo (si modo quid ei quoque in Religione tribuendum est) magis timendus is est qui potest corpus aeterno gehennae exitio perdere, quam qui solum interficere.

VETUS AC PERPETUA NORMA SIMUL ET PRAXIS, QUA ANTICHRISTUS REgnum, verbum, religionem, ac Ecclesiam Christi pessundedit ac conculcavit.

Quo autem eo minus dubitare possis, Antichristum eiusque spirituales, verbum viventis Dei aut sacras Literas opprimere ac conculcare, atque ita sese supra Deum ipsum, sicut Paulus olim praedixit, efferre: proponam tibi et aliam ipsorum praxin circa verbum Religionemque omnipotentis Dei, quae non paucis istis 17 aut 18 annis Tridentini conciliabuli, sed iam ferme mille annis duravit, foedissimeque per Ecclesiam Dei grassata est. Eam igitur tu diligenter cognosce ac contemplator. inde enim profecto facile perspicies, quam horrendum in modum ista abominationis desolatio Deum, eiusque verbum suis contumeliis afficiat, eiusque dilectissimi filii regnum (tanquam quidam vere Calydonius aper de silva) devastet et profanet, ac denique genus humanum seducat, et aeterno exitio perdat: contra autem suas impias blasphemias et tyrannidem provehat. promoveat et amplificet.

Papistae igitur longe, et innumeris plane modis conculcant verbum Religionemque viventis Dei, aut Scripturam sacram, quorum aliquos in sequentibus indiciis recensebo: tametsi nonnullos ex eis etiam supra attigerim: nam omnes nemo enumerare valet, etiamsi linguas centum oraque centum habeat, et insuper ferream vocem, ut poetae exclamare solent.

1 Aiunt enim esse ambiguam et obscuram, quam etiam summi doctores intelligere nequeant. Hinc liquido sequitur, frustra eam legi, et in ea sudari: et alium doctorem ac doctrinam clare loquentem audiendum esse.

2 Non omnia necessaria in ea comprehensa. Quare illa deficientia, aliunde nempe ab ipsis et eorum

-- 1200 --

437 conciliabulis petenda esse. Discamus ergo Dei et verae Religionis cognitionem ex plenis institutionibus, relictis istis mutilis ac mancis sacrarum Literarum fragmentis.

3 Ecclesiam et concilium supra Scripturam esse: quare ei etiam magis esse credendum, ut et supra audivimus. Qua propter plane sepositis Testamentis Domini, Ecclesiam Rom. audivisse praestiterit.

4 Papam posse dispensare contra Apostolum et Evangelistam, et errare non posse, multum Canonistae inculcant. Quare sequitur necessario, solum illum summae potestatis aut autoritatis, et prorsus infallibilis fidei, aut veritatis doctorem esse audiendum, abiectis sacris Evangeliis.

5 Fac quod tibi bonum videtur: id mox erit probum, pium et Deo acceptum. Haec est usitatissima et probatissima regula, et veluti primum principium et fons Pontificiae religionis: sicut et omnium Ethnicorum ac idololatricarum religionum. Inde enim est apud eos tanta licentia et varietas ethelotrisciarum, aut electiciorum operum, cultuum, mediatorum et divorum. Quae ipsorum regula diligenter expendatur. Tollit enim funditus illud caeleste oraculum: Hunc audite.

6 Ex Scriptura omnes haereses oriri clamant: et haereticos maxime niti patrocinio Scripturarum. Unde necessario sequitur, omni studio vitandum esse librum, qui tantis malis occasionem praebeat.

7 Scripturam esse materiam litis, adversarii plenis buccis nunc blasphemant. Si materia et occasio litis est, non illa certe nos expediet ex dubiis, sed augebit tantum lites. Ergo prorsus a norma et luce iudicii Ecclesiae Religionisque amoveatur.

8 Spiritus sanctus revelat, et revelabit omnibus temporibus sanctissimis Praelatis, quae erunt necessaria: quia non recedet verbum a Propheta, nec lex a Sacerdotibus. Audiamus ergo ipsos, et negligamus Scripturam: quandoquidem tam potenter spiritu Dei reguntur.

9 Non omnia dogmata Religionis esse praescripta in Bibliis, sed innumera per manus tradita. Traditiones ergo audiendas esse. At illae plerunque ex diametro cum scripto verbo Dei pugnant.

10 Scriptura non debet esse norma iudicii propter causas supra auditas. Desinat ergo posthac vocari Canon.

11 Sola vetus versio, neglectis Graecis et Hebraeis fontibus audiatur, legatur, citetur, et tanquam prorsus irrefragibilis observetur, suppressis omnibus aliis versionibus: ut plurimae adversariorum constitutiones (praeter concilium) severissime praecipiunt. In qua una re quantum incommodi sit supra breviter ostendi.

12 Patres, concilia, traditiones, et perpetua consuetudo sit interpres Scripturae, et norma omnis iudicii et concilii: ut statuunt patres Tridentini.

13 Si vos (inquiunt illi) sic intelligitis Scripturam, nos aliter: quis erit iudex? Necessario nimirum Patres, concilia, perpetua consuetudo, et omnes Papistis recepti scriptores. Ne sit ergo posthac lucerna loci obscuri.

14 Praelati sedent super cathedram Mosis, et habentius condendi Canones sub poena peccati mortalis: et quicquid illi modo praeceperint, nos citra omnem dubitationem aut disquisitionem promptissime credamus et faciamus. Audiantur ergo illi, et Religionem ab eis fabricatam sequamur; quicquid dicat aut taceat Scriptura: quandoquidem tantum ius ferendi leges in Religione illi sacrosancti Praelati, non in Mosis cathedris sedentes habent.

15 Credatur, citra omnem dubitationem aut exceptionem, miraculis, apparitionibus et visionibus: Hoc sentiunt natura omnes homines, quod satis indicat experientia, et ille dives cum patre Abrahamo colloquens. Hoc est unum ex immotis principiis Theologiae pontificiae et gentilis. Quare neglecta Scriptura, Mose et Prophetis, audiamus cum fratribus epulonis, quid illi, qui ex inferno a divite epulone missi venerunt, dicant, aut nos de Deo, religione et vera salute doceant.

16 Non esse vertendam Scripturam in vulgares linguas, ne contaminetur et profanetur vulgaribus linguis: eademque de causa etiam in templis omnia Latine peragenda esse.

17 Non permittendum laicis, ut legant sacras Literas: sed audiant modo Pontifices et sacerdotes super suas cathedras sedentes, suo libitu quod eis bonum videtur docentes. Illis suas animas credant, cum eos videant tam bene proprias curare ac saginare.

18 Simplex carbonarii fides omnium optima est, ut scilicet tu credas implicite id, quod credit mater Ecclesia: id est, Papa et spirituales eius, etiamsi tu nescias quid illi credant: ac nec forte ipsimet maiori ex parte suam, aut ullam omnino fidem religionemve (si modo eorum vitae, ut certissimo indicio credendum est) norint aut credant.

19 Opus operatum tollit fidem; et omnino omnem scientiam in Sacramenti promissionibus et operibus, ac tota religione. Dicunt vero Papistae, valere Sacramenta et Missas etiam sine bono motu utentis: necesse necessariam veram fidem in percipiente, ad eorum efficaciam. Sic et suas preces ex sola battologia valere sentiunt. Sublata porro inde fide, etiam promissio, cui fides inniti debebat, mortua, aut certe muta est. Hoc principium pseudotheologiae tum in Papatu, tum et in Ethnicismo ac Iudaismo, omne studium scientiae Dei aut verbi eius extinxit. Ubi enim fides contemnitur, etiam scientia necessario negligitur.

20 Dubitandum esse contendunt, an Deus nos exaudierit, peccata nobis remiserit, nos acceperit, sitque nobis propitius aut non. Ergo frustra loquitur Deus in Scripturis ad peccatores. At ille ob hoc ipsum tam large et tam benigne per Christum offert gratuitam reconciliationem, ut ei credamus: imo etiam credere severissime praecipit. Ubi vero dubitatio pia utilisque est, ibi scientia est superflua, imo et noxia. Nam scientia et dubitatio sibi invicem contraria sunt, seque mutuo destruunt.

21 Si ex operibus venit salus, irrita est promissio seu Evangelion: atque ita omnis plenior cognitio est inutilis. Nam et sine ea salvari poterimus, et conditio nostrorum operum faciet nobis promissionem incertam: quippe cui nostra opera non satisfaciunt.

22 Iustitia fidei requirit studium et cognitionem verbi Dei, propria autem iustitia non perinde. Opponuntur enim iustitia operum, et illa de qua dicit Esaias, quod Meschias noticia sui iustificabit multos.

-- 1201 --

438 Item de qua Christus inquit: Haec est vita aeterna, ut te Deum agnoscant, et quem misisti IESUM Christum.

23 Experientia ipsa testatur. Biblia extreme iacuisse et tacuisse in Papatu. Vix centesimus sacrificus, aut etiam millesimus Christianus scivit, esse aliquem librum divinitus Ecclesiaedatum, secundum quem omnes salvandi vivere aut credere debeant. Hodierna etiam die vix vigesimus aut trigesimus sacrificus in Papatu habet Biblia.

24 Licentia allegorizandi et typizandi summa fuit, et adhuc est in Papatu. Quod revera est non ipsas sacras Literas, sed sui capitis somnia et mythologias, plausibilesque cogitationes, poemata aut inventiones docere. Quae ratio docendi non sacrarum Literarum cognitionem, sed tantum ociosas cogitationes, aut etiam poetarum figmenta requirit.

25 Extrema audacia temere citandi Scripturas, nulla prorsus habita ratione contextus, aut veri sensus loci Scripturae, penitus regnavit in Papatu, et adhuc dominatur. Aliquando centum testimonia de una aliqua sententia effuderunt, et adhuc effundunt monachi memoriae ostentandae gratia, quae prorsus nihil ad rem fecerunt. Nec sane etiam ipsi eruditiores scriptores, curam recte, vere ac proprie citadi Scripturam habuerunt: ut etiam ex modernis Papistarum scriptis apparet.

26 Tot eorum scripta blasphema contra Scripturam subinde effunduntur, nec est qui eos coherceat. Unde liquido cerni potest, quam impie de ea sentiant.

27 Fingunt isti, Apostolos mutasse divinitus institutam formam baptizandi, administrasse sacram coenam tantum fractione panis: praecepisse item de sanguine et suffocato pro suo libitu: ergo et ipsis licere aliquid aliter, quam Scriptura praescripsit, aut Deus mandavit, agere, ordinare aut mandare ut necessarium, et moxidem, si eis videatur, tollere. Quis ergo in tanta licentia Scripturae usus esse potest?

28 Indocti ordinantur, et iam annis amplius 600 ordinati sunt nempe, tantum ad missationem et boatum: imo nec quicquam minus ab eis requiritur, quam ut docere verbum Dei possint. Episcopus eos ungens, radens et execrans, aut consecrans, dicit tantum: Do tibi potestatem offerendi pro vivis et pro mortuis. Quid ergo opus est illis Scriptura, aut illa omnino eruditione? Satis eis est, si utcumque legere ac demurmurare suam Missulam queant. Necesse vero est, in tanta ruditate ministrorum Scripturam iacere.

29 Rarissime conciones fiunt, et praesertim olim rarae factae sunt apud Papistas: quin et hodierna die multae sunt ac magnae civitates in Italia, et alibi in Papatu, quibus toto anno nullae audiuntur conciones, praeter quam in Quadragesima. Quis ergo usus Scripturae ibi, ubi de ea populus non docetur?

30 In scrinio pectoris sanctissimi sunt omnia iura: qui ea sequitur, non fit haereticus, nec exuritur. Contra, multi eorum qui sacram Scripturam scrutantur et sequuntur, pessime affliguntur. Abiectis ergo Bibliis, attendunt illi iis tantum, quae ex illo sacro scrinio profluunt, egeruntur ac descendunt.

31 Dilutio aut contaminatio Scripturae per Philosophiam horribiliter plurimumque fit in Papatu: ita ut Scriptura aut spiritus S. per os Aristotelis, vel potius ex corde animoque Aristotelis, non suo sono, mente ac sensu cogatur loqui. Quae pro phanatio Scripturae pernicio sissima plane est, et Scripturam funditus evertit.

32 Tam varii ordines sunt in Papatu, quibus propriae perfectionis, Religionis aut religio sitatis ac spiritualitatis titulum laudemque tribuunt: praeter istum unicum ac Christianum, quem pene pro profano habent, ac cum fastidio contemnunt. Illi vero habent suas novas regulas, ac veluti propria Biblia, in quibus summa eorum Religionis, aut potius superstitionis est, in quibus student, quas sequuntur et adorant, neglecta Scriptura.

33 Tam multa pro Christiana religione apud Pontificios urgentur ac servantur, de quibus prorsus nihil in Scriptura habetur. Quis ergo usus Scripturae? siquidem aliunde Christiana religio petitur, et sine omni modo ac fine cumulatur.

34 Innumerae plane omnis generis dispensationes quotidie Romae cuduntur et funduntur: impetrarique, si modo aes adsit, possunt. ut de edendo butyro, caseo, larido, et aliis omnis generis rebus, habentur integra examina aut chaos indulgentiarum in omnes casus, culpas aut defectus. Quid ergo necesse est ex Bibliis scrutari, quid Deus fieri velit aut nolit, quomodo nobis opem ferre statuerit: nosve eum colere, quaerere aut invocare, vel quomodo nos omnino salvari debeamus?

35 Ex manifestis praeceptis fecerunt consilia. Quid hoc aliud est, quam Scripturam et omnem Dei autoritatem abiicere? quando quidem ex severissimis viventis Dei mandatis ac dogmatibus tantum libera, nostraeque potestati subiecta consilia fiunt.

36 Tam innumerae dispensationes et perpetuae Bullae Paparum per orbem terrarum, ut infernales quidam papiliones, muscae aut vespae circumvolitant, venditantur et ostentantur, quibus conscientiae ac Religio regitur: et iam hoc, iam illud, tum erga plures simul integrasque civitates aut regiones, tum et erga singulos mandatur, prohibetur, docetur, exponitur, ligatur, coarctatur, gravatur, laxatur, concreditur aut indulgetur. Quare Scriptura nihil opus est: sufficient tales Bullae ad salutem et omnem pietatem.

37 Episcopi proximis annis sexcentis, aut eo amplius, non sunt concionati. Quid ergo illis opus fuit Scriptura? Eandem vero neglectionem concionum iam quoque retinent, et retinebunt. Ante annos 20 decretum est grandibus verbis in isto conciliabulo, ut concionentur. Quis autem illorum ab eo tempore coepit docere populum? Sic et in posterum stertent. Quis ergo usus erit Bibliorum? Iam amplius mille anni sunt, ex quo S. Gregorius Magnus Papa questus est, plurimos quidem esse sacrificos qui canant in templis, paucissimos vero qui doceant.

38 Extrema licentia quidvis vovendi, votorumque exactio plerumque irremissibilis regnat apud adversarios. Quare habet unusquisque Biblia in sua libidine, aut prurigine sibi nota religionesque pro arbitrio eligendi et vovendi. Alius currit ad Occidentem quaesitum salutem apud Compostelanos: alius ad Orientem, Hierosolymam: alius hoc, alius aliud vovet pro libitu, omnia sunt secundum istorum Biblia recta ac pia.

39 Si nunc (inquiunt a duersarii) Ecclesia sic intelligit Scripturam, et ordinat, credendum ei est: si mox

-- 1202 --

439 aliter, itidem, ut supra Cusanum Cardinalem audivimus pro Maiestate decernentem, et saepius repetentem. Quid vero hoc tandem aliud est, quam Scripturam semel ac simul penitus abolere?

40 Christus (dicunt illi) non iussit scribere sacram Scripturam, aut verbum Dei. Quare cum sine eius iusu, hominum arbitrio, novum Testamentum conscriptum sit: quid de eo sentiendum sit, facile est statuere.

41 Ex Ecclesiae veritate, de doctrinae sinceritate: non contra, ex sinceritate doctrinae, aut ex sacris Literis, quae nequa quam sint certa nota Ecclesiae, statuendum esse contendunt.

42 Videantur Conciones et Postillae monachorum et sacrificorum, iam plurimis seculis habitae: reperietur in eis non Scripturae tractatio, non etiam sanae Philosophiae, sed ferme merae fabellae et nugae stulti eorum cerebri. Idem et posthac fiet, ubi regnabit Papatus. Quis ergo usus sacrosancti Testamenti Christi?

43 Ius Canonicum sibi rapuit totum regimen conscientiarum, Ecclesiae et Religionis. Quid ergo opus est Sacris codicibus?

44 Innumeri libelli in Papatu miserae multitudini obtruduntur, in quibus nec mica quidem Scripturae tractatur aut explicatur: ut sunt, Hortuli animae, Rosaria, Vitae et miracula Francisci, aut aliorum sanctulorum: Missalia, Breviaria, Officia, Exe quia, Benedictionaria, Agendae, innumerae Summae, Specula, Exempla sanctorum, infinita Sententiariorum volumina, et similia. Quare necessario Bibliae oblivisci coguntur, in tanta monasti carum nugarum copia.

45 Recte disserit in Colloquiis Erasmus, totam vitam Christianorum, praesertim in Papatu, in ceremoniis consistere. Quid igitur opus est Bibliis? Illae Ethnicae observatiunculae variarum ceremoniarum, totusque talis Christianismus, possunt etiam sine omni cognitione Dei ac eius verbi observari: ut olim apud Iudaeos, Ethnicos, et postea apud Papistas et Turcos factitatum est.

46 Ministri Ecclesiae in Papatu sunt plane obruti variis precationibus, boatibus, Missationibus, et aliis superstitionum ceremoniis. Quando ergo vacat eis studere, aut sacras Literas secundum praeceptum Domini scrutari? Quare etiamsi doctissimi initiarentur, tamen mox fierent indoctissimi.

47 Impurus caelibatus non fert Spiritum sanctum. In quibus autem ille non habitat, ii nec curant, nec etiam intelligunt Spiritum sanctum. Nam ea profecto carnali homini non sapit: et quo spiritu conscripta est, eodem vult legi.

48 Quot iam seculis iacent Theologicae lectiones in Cathedralibus templis et scholis Papistarum? In Italia clamosi et rixosi monachi, pro verbo Dei ac Paulinis epistolis, Metaphysica Aristotelis profitentur. Sic itur ad astra. Quorsum ergo sacrosancta Evangelia?

49 Dicunt Tridentini Patres in suo decreto de Communione sub utraque specie, licere eis mutare in Sacramentis, quae videantur pro ratione temporum, hominum, locorum, et aliarum circumstantiarum. Si Christiana religio variat ratione circumstantiarum, actum est de Bibliis aut scripto iure, quod de una tantum quadam immota forma Religionis, quae omnibus temporibus, locis ac hominibus fit communis, loquitur. Res tota hoc modo ad arbitrium gubernatorum, qui sese ad circumstantias applicare poterunt, reducetur.

50 Denique quis est nunc omnium Pontificiorum scriptorum, qui quidem sero in tuendum Papatum incumbunt, qui illustrare conetur, aut sit conatus, ipsum textum sacrarum Literarum, vel vertendo, vel Hebraismos explicando, vel alia aliqua tali ratione? Id quidem aliqui elaborant, ut aliqua primaria sacra scripta violentis interpretationibus ad suas impietates pertrahant: sed in explicando ipso sacrarum Literarum textu aut sermone, nemo plane occupatur. Unde liquido patet, quomodo sint erga verba Dei affecti.

51 Quam contemnant sacras Literas adversariorum doctores, etiam ex eo patet, quod non tantum non sunt studiosi linguarum, quae ad scrutationem sacrarum Literarum extreme necessariae sunt: sed etiam Reuchlino, Erasmo, Budaeo, Vini, et aliis instauratoribus linguarum atrocissime sese opposuerunt.

52 Papae et eius Pseudospiritualium contemptus sacrarum Literarum et syncerae Theologiae, etiam ex eo perspicue deprehenditur, quod non solum alios Christianos ob inscitiam sacrarum Literarum laudarunt, dictaruntque id esse Christianam simplicitatem: sed etiam illos ipsos Ecclesiae gubernatores ac lumina, Franciscum et alios: quem negant literatos monachos pro suis fraterculis aut sectatoribus coram Christo extremo iudicio agniturum, ut est in ipsorum libro Deformitatum aut Conformitatum.

53 Quantopere regno Antichristi sacrarum Literarum autoritas et eruditio aut institutio contemnatur, et olim contempta sit vel ex eo Christianus homo iudicium faciat, quod nemo scriptorum Pontificiorum in expositione capitum Christianae doctrinae diligenter ipsas primarias voces, quibus in earum materiarum fontibus, locis aut tractatibus Spiritus sanctus utitur, ex linguarum et ipsius sacrae Bibliae consuetudine, vero usu ac ingenio explicat. Exemplo sit eorum Dominicus de Soto, qui Epistolam ad Romanos prolixe explicans, omni studio debuisset sermonem eius, ac praesertim primarias voces (ut sunt, Peccatum, iustitia, iustificatio, gratia, imputatio, et imputativa iustitia) explicare, ut nostri scriptores faciunt: si quidem voluisset in praesentibus controversiis non suam sententiam in Paulum invehere, sed Pauli, aut potius Spiritus sancti doctrinam illustratam toti Ecclesiae, ut luceat coram hominibus, fideliter depromere, ac veluti in aureo quodam candelabro proponere. Verum ille nihil tale facit, sed tantum Sophistarum glossis Paulum obscurat.

Non ergo ille Pauli mentem detectis vocum involucris illustrat, sed potius nube erroris suarum violentarum glossarum faciem eius contegit, et veluti inducta ei quadam larua, longe alium quam est, videri haberique facit.

54 Quid, quaeso te Christiane frater, posset contumeliosius in sacrosanctum Dei verbum, atque adeo ipsum Deum viventem, dici, quam quod Colonienses Iebusitae in libro contra Monhemium ultra innumeras alias blasphemias etiam disertissime sacras Literas cereum nasum habere affirmant: sicut et prius nefarius ille Pighius eas vocavit plumbeam Lesbiae structurae regulam? Illud vero omnes omnium cacodaemonum blasphemias superat, quod in proximo colloquio Vuormaciensi ausi sunt Papistae non

-- 1203 --

440 tantum dicere, sed etiam prolixe saepiusque asserere, Scripturam esse materiam litis. Itane infeliciter aut etiam fraudulenter nobis Deus regulam verbi sui veluti lucernam in tenebris accendit, ut ea non tollat, sed suppeditet ac offundat fidelibus tenebras, et litium materias subministret?

55 Summa, id agitur a satana et Antichristo, eiusque impiis ministris, ut Christiani plane Ethnicorum, aut etiam pecudum instar, prorsus nihil vere ac solide sciant de Deo, aut eius doctrina et Religione: nec possint dicere, D. Papa aut Episcope, cur hoc aut illud facis? sed credant illis, quicquid ipsi per sua mancipia in Ecclesiam evomere volent, sintque illis et ludibrio et quaestui, ut etiam antea in Papatu plane horribiliter factitatum est.

Hactenus, Christiane frater, legisti tum normam Religionis ac controversiarum, tum et vivam praxin: eamque tam veterem et perpetuam, quam etiam recentem: quibus Antichristus eiusque Tridentinum conciliabulum, in formanda Religione et Ecclesia, dirimendisque controversiis contra gloriam viventis Dei, et salutem humani generis grassantur. Unde tum autorem istius adversarii regni, nempe infernalem illum Leonem, veluti ex ungue (quod aiunt) agnoscere potes: tum etiam, quid tibi inde verae ac solidae pietatis aut salutis expectandum sit.

Praedictus est iam olim a Prophetis, Christo et Apostolis, adventus Antichristi. Nec quisquam vel ex nostris vel ex Papistis dubitat plurimum sua inter esse, tantum Dei et eius Ecclesiae hostem recte agnoscere. At quis tandem un quam haereticus seductorve surrexit, aut omnino exoriri potest, qui vel crassius, vel sceleratius, vel etiam diutius, vel denique perniciosius viventis Dei decreta ac verbum, Religionem ac Ecclesiam proculcare, perdere et pervertere possit: quam istam Babylonicam meretricem, cum suis amasiis, mancipiis ac satellitibus facere, ac longissimo iam tempore fecisse, cûm aliunde, tum etiam ex praecedentibus cognovisti?

Quare est quod in tanto furore istius adversarii filii Dei, caelesti patri summas gratias perpetuo indesinenterque agamus: qui istum principem tenebrarum, exutum forma ac specie angeli lucis, tam deformi ac horrendo aspectu et facie in publicum prodire voluit: ut non aliter per ista execranda blasphe miarum nomina, quibus ista Apocalyptica bestia plena est, omnibus semet agnoscendum fugiendumque exhibuerit, quam si corporea specie (ut pingi solet) confusus ex variis figuris ater, vasto ignivomoque rictu, ignitis fulgurantibusque oculis, incuruis unguibus, et praegrandibus cornibus, sese pavidis hominibus subito visendum obiecisset.

Quapropter inexcusabilis es, ô omnis homo, qui in tanta luce Evangelii, gratiae ac beneficiorum Christi, et in tam horrenda ac palpabili tot abominationum desolatione, Antichristum non agnoscis: non illum una cum suis conciliabulis et nefariis conatibus defugis, execraris, detestaris et anathematizas.

Quam multis modis concilium Tridentinum sit ab omni iure, pietate ac aequitate Ecclesiastici iudicii alienum: quam etiam non conveniat tot decretis ac promissis Caes. Maiest. et comitiorum totius Imperii: monstratum quidem hactenus a plurimis, et quidem etiam ab ipsis illustriss. Principibus ac statibus confessionis Augustanae, pluribus recusationibus ac protestationibus scriptis, oblatis, ac utraque lingua editis, quarum aliquot summaria argumenta etiam Sleidani Historiae passim inserta sunt: sed monstrabitur forte aliquando ope beneficioque filii Dei, Antichristum patefacientis, adhuc plenius et accuratius, quam meris fraudibus, malis dolis, violentia, tyrannide ac iniuriis contra omnes regulas praescriptaque omnis iuris ac aequitatis, in perniciem Ecclesiae ac veritatis instructus armatusque sit, et grassetur.

Caeterum, sive id factum fuerit, sive non: haec profecto ipsa, quae hactenus de ista sacrilega Tridentina turba et nefario conatu exposuimus, satis et plus satis gravissimarum causarum continent, quae liquidissime et quasi palpabiliter monstrant, istud blasphemum conciliabulum ex patre diabolo esse, ab eoque regi ac gubernari, et in extremam contumeliam Dei, verae Religionis interitum, ac aeternum infinitarum animarum exitium (tacemus enim huius vitae ingentia damna, iram Dei ac poenas) comparatum, ordinatum ac directum esse.

Volunt illi sibi ius ac fas esse, reque ac opere ipso id sibi audacter usurpant, de eodem dogmate ac capite sententiave Religionis, modo sic, modo aliter, pro suo arbitratu statuere. Volunt non solum sine Scriptura, sed etiam supra et contra Scripturam, de longe gravissimis rebus ac controversiis Religionis decernere. Et denique blasphemant, per os sui legati ac praesidentis Cardinalis Hosii, Caligae aut Caligulae, hisce verbis, sacram Scripturam esse creaturam, esse egenum elementum: vanum esse laborem qui ei impendatur, non oportere Christianum hominem ei addictum esse: quin etiam tandem iubendam esse tacere, et audiendas spirituales cordis nostri revelationes: sicut et singulare organon satanae Stenckfeldius, impuro ore verbum viventis Dei allatrat et lacerat.

Dominus Iesus, qui ad hoc ipsum caelitus a suo ac nostro benignissimo patre missus est, ut opera diaboli destruat, eiusque caput sub pedibus nostris conterat: quique secundum Pauli prophetiam, suum istum summum hostem et satanae primogenitum, Antichristum Romanum, spiritu oris sui conficiet, et praesentia sua abolebit: pergat eum porro, ut praeclarissime coepit, orbi terrarum patefacere, conficere ac destruere, et pusillum gregem suum contra eum potenter defendere, ad gloriam nominis sui, et Ecclesiae utilitatem, infinitarumque animarum salutem. Amen.

DE PARADISO.

De quatuor Paradisi fluminibus dixi aliquid in Hebraismis, Clave 1. in voce Nilus. Non sane mihi placet divinatio de concursu et duobus ostiis Euphratis et Tigridis, quam proponit quidam recentior: quia diserte dicitur in textu, Paradisum hanc clausam esse, ne quis intrare, multo minus eam incolere possit, et hominem esse inde rursus eiectum: at concursus ille Tigridis et Euphratis

-- 1204 --

441 est sursum et deorsum navigabilis, et loca circumquaque sita semper ab hominibus culta fuere: Dicuntur etiam illa flumina inde proprie ex Paradiso egredi, et quidem ex uno fluvio. At praedictus locus non emittit ex se 4 flumina, sed tantum alluitur a duobus aliunde venientibus. Denique ibi clare de diversis 4 fluminibus et 4 ipsorum propriis nominibus dicitur.

In historicis alioqui nihil legi aut audivi unquam, quod propius accedat ad descriptionem paradisi, quae habetur Genes. 2, quam quod est apud Herodotum lib. 3, de loco, unde prodeat Ares fluvius. eius haec sunt verba:

Porro extrema terrarum concludunt aliam regionem, intusque cohibent ea, quae nobis pulcherrima putantur, illisque rarissima. Est in Asia planities quaedam undique cincta monte, quinque in locis interciso, quae aliquando fuit Chorasmiorum cum ipsorum finibus, et Hyrcanorum, et Parthorum, et Sarangyorum, et Thomaniorum. Sed postea quam Persae rerum potiti sunt, facta est regis. Et hoc circumiecto monte ingens amnis profluit, nomine Ares, qui quondam per singulas undique intercisiones ductus ac distributus, totidem quas dixi gentium regiones irrigabat. Ubi vero in potestatem regis Persae venerunt, hoc ab illo sunt passae, quod anfractibus montium ab rege abscissis, et ad eorum singulos portis inditis, aqua ab exitu interclusa est, interfluenteque introrsum amne, planities, quae intra montes erat, pelagus facta, cum fluat in interiora amnis, nulla ex parte exitum habens: atque ita ipsae gentes pristino aquae usu fraudatae, afficiuntur permagno detrimento. Nam hyberno tempore Deus illis, quemadmodum aliis hominibus, pluit: sed aestate, cum serant pisum et sesamum, aquam desiderant. Igitur cum nihil eis aquae tribueretur, ad Persas venerunt viri atque mulieres, stantesque pro foribus regis, cum eiulatu vociferabantur. Tunc rex his qui maxime indigebant, portas reserari iussit, utique eas, quae ad illos ferrent: easdem, cum illorum terra humore hausto satiata est, rursus obserari: ita deinceps alias, ut quique caeterorum populorum maxime aqua indigerent: id faciens, quantum ego auditu cognovi, pecuniae exigendae gratia, praeter tributum.

Hîc audimus primum hanc planitiem esse separatam circuitu montium ab alia terra, cuiusmodi esse etiam paradisum separatam et praeseptam ab aliis terris, ex sacris Literis scimus. Deinde describitur unum flumen, quod et illam internam planitiem rigare et extra effluere, ac in plura flumina dividi, et regionem circumquaque rigare solet. Est etiam is situs Orientalis et simul Septentrionalis adeo altus, ut inde aliqui fontes Euphratis, Tigris et etiam Gangis promanare possint, quae flumina quidam ibi nominari intelligunt, sicut sane de Euphrate dubium non est. Herodotus tres diversos Tigres ponit. Quartus etiam fluvius Gyon, qui per Aethiopiam fluere dicitur, facile ex eisdem locis profluere potest, si modo intelligatur de Aethiopia, quae est in Asia, unde Moyses uxorem duxerat, non de ea, quae est in Africa ultra Aegyptum. Convenit etiam appellatio Gyon, cum Gyndes, quem in iis locis Herodotus et alii ponunt, quem Cyrus aliquando in 360 alueos mulctae gratia, quod ei sacrum equum submerserat, diduxit. Illud unum modo variat, quod Herodotus scribit, dividi illum fluvium in quinque cum Scriptura dicat, tantum in quatuor: sed facile vel errasse potest Herodotus, vel ramus tantum aliquis ab uno ex illis fluvio derivari ac deflecti, qui ad aliam regionem deducatur, ita ut ex uno fluvio duo fieri videantur. Convenit et illud cum Scripturae descriptione, quod dicit ibi concludi res pulcherrimas et rarissimas, quod tum arborum praestantiam, tum et nomen Eden exprimere videtur. Denique nomen Perath pro Euphrate Scripturae notissimum est, et de toto Euphrate dicitur sursum ac deorsum. Postremo totum illud, quod dicitur de eiectione hominis ex paradiso, mera fabula est, si loca confluentis Euphratis et Tigridis sunt Paradisus. Nam illa semper fuerunt culta ab hominibus.

DEMONSTRATIONES CERTITUDINIS SACRARUM LITERARUM, ET religionis Christianae.

Profani et ἄθεοι quidam homines hoc tempore solent exagitare sacras Literas, et totam Christianam religionem: quibus aliquot partim demonstrationes, partim etiam indicia veritatis opponenda esse putavi, quae non prorsus aliena sunt a praecedentibus, ut et impurae illae pecudes redarguantur, et piae bonaeque mentes confirmentur.

1 Christus et Apostoli citantes Moysen et Prophetas, comprobarunt esse Dei scripturam aut librum verbumque: neque enim quicquam, nisi plane authenticum ac ipsissimum verbum Dei, qui eos miserat, docere et citare sustinuerunt.

2 Eventus praedictionum, ut semen Abrahae aut Israelitas liberatos ex Aegypto, deleturos esse gentem Cananaeam, et eorum regionem possessuros, ut desiturum esse regnum Iudaeorum, Gen. 49: venturum esse Messiam desinente sceptro Iudae: venturos Romanos; qui subiugent Orientem, teste Bileam, Num. 24: Abrahamum fore patrem gentium, id est, eam religionem ad gentiles quoque perventuram: abolendas esse gentiles idololatrias. Hic, inquam, et alii plures maximarum rerum eventus, tanto tempore antea praedicti, indicant tum certissimam veritatem huius scripturae, tum etiam eam profectam esse a summo totius rerum naturae domino ac creatore, qui non tantum vivat perpetuo et omnia sciat; sed etiam potenter perficiat, quae sese perfecturum iam olim praedixerat: quod argumentum ac certissimum indicium verae divinitatis aliquot capitibus in Isaia post 40 urgetur ab ipsomet Deo.

3 Sic quoque innumerae praedictiones prophetarum cum exitu optime consentientes non tantum de Christo, sed etiam de quatuor Monarchiis, et aliorum regnorum poenis ac ruinis, quae partim mox, partim etiam longo postea tempore consecutae sunt, ipsorum veritatem confirmant.

-- 1205 --

442 4 Reliquias vetustissimarum historiarum depravatas partim apud historicos, partim apud poetas manentes, inter quas etiam de Diluvio, si quis diligenter cognoscat ac expendat, et cum veris sacrarum Literarum narrationibus solerter conferat, manifeste profecto cernet eas inde derivatas esse, eoque illum librum tum vetustissimum, tum et certissimum esse.

5 Vetustas Iudaica, quae probatur linguae origine. Omnes enim alias linguas inde deductas esse, sagaciter inquisitis originibus, aut primis thematibus ostendi potest. Unde probatur hanc religionem et vetustissimam et perpetuam fuisse.

6 Probatur etiam ex propagatione literarum, quae inde ab Orientalibus et Iudaeis per Cadmum ex Phoenicia venisse ab Herodoto scribuntur. Cadmus Hebraeis Orientalem sonat, Tebe bonum solum. Ipsa nomina et ordo literarum Graecarum testantur Hebraeam originem, quae Hebraeis quidem in suo etymo concinnam habent significationem, ut Hieronymus in Epistola ad Paulam Urbicam ostendit: Graecis vero plane barbarae voces esse videntur.

7 Historia Moysis de Creatione convenit cum ipsa sana Philosophia, de una prima et aeterna causa, ex qua, per quam, et in quam omnia sunt, et cum cohaerentia causarum primae, secundarum et ultimae.

8 Sola aptissime indicat causam et fontem mali in natura, unde sit culpa, unde poena, unde eveniat, quod tam praestans creatura tam tetris sceleribus ac facinoribus polluatur, turpiusque ac minus ordinate, quam ullae pecudes, vivat, teterrimisque etiam casibus ac cladibus affligatur, obruatur ac pereat, multoque sit miserior, ut et Homer. pronunciat, quam ulla bruta. Quem fontem simul ac rationem malorum Philosophia plane ignorat, sed fingit naturam hominis esse sanam, et mala aut esse naturalia, aut fortuita, aut etiam ex more tantum quodam et quotidiano usu profecta.

9 Moses indicat causam efficientem et finalem rerum omnium: quam Philosophia nesciens dubitat an rerum natura principium aut finem habeat, unde (ut ita dicam) veniat et quo vadat, in densissimis tenebris errat, ac varia temere et stulte divinat.

10 Moses sacra Scriptura monstrat verum finem bonorum, et verum officium hominis a Philosophia frustra quaesitum, aut divinatum potius, tam longo tempore, et tantorum virorum summa industria, unde infinitae sunt eius opiniones de hac ipsa re, et pleraeque propalam absurdae.

11 Ipse etiam monstrat veram societatem aut coniunctionem et disiunctionem hominis cum Deo, id est, iustificationem et vitam, ac contra iniustitiam et mortem, quam Philosophia prorsus ignorat, tantum de temporaria beatitudine agens, fermeque tantum pecudum felicitatem homini tribuens.

12 Nihil ab eruditissimis Philosophis excogitari potest contra creationem et narrationem Moysis, quod non vere ac solide solvatur, etiam ex ipsa ratione ac Philosophia, ut est illud argumentum de aeternitate mundi.

13 Philosophia cogitur ad unam summam, prudentissimam potentissimamque ac optimam causam aut naturam devenire, quam caeci instar utcunque divinat, pronuncians oportere esse unum tantum regem (ut Arist. habet) non multos: et licet videat ac fateatur se in ea vivere ac moveri, tamen suos sectatores patitur prolabi ad foedissima idola et abominationes. Haec vero doctrina ac Religio conservat hominem in certa agnitione ac etiam coniunctione unius causae naturaeque omnipotentis.

14 Totus mundus perpetuo olim oppugnavit Moysen, et eius veram religionem, et tandem victus est, prostratisque suis diis illum tantopere spretum ac reiectum tum a Graecis, tum a Romanis, Mosaicum Deum et religionem coactus est recipere. Ista igitur perpetua pugna et clades Epicureorum infeliciter contra Mosaicum Deum et religionem pugnantium, indicat, omnipotentem causam a parte Moysis stare.

15 Solum. verbum Dei aliquid certi de animae immortalitate, de spiritibus bonis et malis dicit: Philosophia haec omnia ignorat, quae tamen in rerum natura existere manifestum est.

16 Consensus contrariarum gentium, Turcorum, Iudaeorum, Christianorum, et multarum aliarum sectarum in comprobatione Moysis ostendit esse incorruptum testimonium, ut non potuerint domestica quadam fraude in unum consensisse aut conspirasse. Idem consensus contrariarum gentium est etiam de Christo, quod talis aliquis excellens vir fuerit, tanta opera ac miracula fecerit, et sic sit ab adversariis suis interfectus.

17 Diabolos et idola gentilium multum potuisse, experientia docuit. At illi expugnati cesserunt tandem, ut victi, Moysi et Christo. Huc referantur et eiectiones diabolorum, quae dum a fortiori expelluntur, eius potentiam ipso facto, aliquando etiam voce, declararunt.

18 Spiritus in piorum cordibus dat testimonium doctrinaenostrae et religioni Mosaicae, quod testimonium pii in se clare sentiunt, et merito maximi facere debent, quantumvis id Epicureae sues ignorent et contemnant.

19 Sentiunt etiam pii in corde suo, satanam oppugnare Mosaicae narrationis et religionis veritatem ac fidem. Cur hoc, si Moyses nihil est, accidit? cur non sic oppugnat philosophicas notitias, aut etiam inanes opiniones, cogitationes ac somnia hominum, sed permittit, aut etiam confirmat unicuique suos errores? nimirum, quia ille pater mendacii scit in ista veritate sitam esse gloriam Dei et hominum salutem. Huic ergo thesauro pro sua inexplebili malitia invidens insidiatur.

20 Tam multa miracula Christi etiam ab ipsis eius summis hostibus, Iudaeis ac Turcis testificata, tot eius victoriae inde ab ascensione ipsius contra tam multos potentissimosque Monarchas, atque adeo etiam successus praesentes annorum 50, quibus invito toto mundo Religio pertestacea quaedam vasa, ex ore infantium ac lactentium, primum contra Papam potenter in cordibus hominum regnantem, et postea contra Monarchas, cum initio, tum etiam mox post Interim, cum iam ferme penitus abolita esse videretur, et omnes nostri potentes ac sapientes partim oppressi essent, partim etiam cum hostibus colluderent, contra adversarium victorem instaurata est, comprobat Christi divinitatem et totam istam religionem: at is testimonium praebuit Moysi, ut prius dictum est.

-- 1206 --

443 21 Tot innumerae myriades hominum viderunt transitum maris rubri, (cuius et Ethnici historici, tametsi depravate, meminerunt) et legis traditionem, ac illa ingentia et divina maiestatis spectacula, quae perpetuo unoque modo et ore erga suos posteros hucusque gens illa testata est, ac sedulo, uti iussa suerat, inculcavit.

22 Ipsa conscientia et pax cordis sensibiliter sentit remissionem peccatorum, et gaudium spiritus, tranquillamque mortem etiam in mediis carnificinis martyriorum praestat: et contra desperatio etiam in lecto et aliis tranquillioribus eorum rebus oppugnatores Mosis et Christi damnat.

23 Impossibile est non extare aut extitisse aliquam historiam redarguentem narrationem Moysis, de gente Israelitica, si prorsus fabulosa et mendax esset, praesertim cum semper tam multos adversarios habuerint, cuius historiae aut refutationis aliqui scriptores certe adhuc meminissent, etiamsi ipsa non amplius extaret.

24 Paulus dicit Spiritum S. clamare in piorum cordibus Abba pater, et testimonium praebere spiritui nostro (ut et prius dixi) quod filii Dei simus, istam nostram Religionem sequendo. Plurimi prorsus hoc testimonium faciendum est, quod est omnipotentis Dei, quodque omnis totius mundi sapientia prorsus ignorat. Pii vero id sensibiliter in corde suo sentiunt, et de eo vehementer laetantur et exultant.

25 Quid vero contra pro sua sententia istae Epicureae pecudes afferunt, imo etiam quid certi contra nostram sententiam proferunt? nisi quod divinationibus tantum incertis et inanibus sophismatibus veritatem carpunt et exagitant, piorumque corda languefaciunt, dictitantes: Quid si hoc sit falsum? quid si illud confictum? Nihil ergo certi proponunt, multo minus demonstrant.

26 Eorum deliria olim mille demonstrationibus sunt refutata, et adhuc refutari pluribus et solidioribus rationibus possunt, si modo quid certi dicere aut asserere auderent. Quod cum non audeant, plus satis ipsi semetipsos refutant. Verae enim bonaeque sententiae et causae aliquas certas affirmationes et negationes earumque probationes habent.

27 Iosephus contra Appionem probavit Hebraeorum gentem ac religionem omnium vetustissimam esse. Idem etiam nunc ex multorum gentilium libris probari potest. Potest et ex nominibus locorum et celebrium virorum in Asia et etiam Africa idem probari. Vetustissima autem Religio verissima est. Vetustissima etiam gens certissimam historiam de rebus vetustis habere potest: recentior non item.

28 Haec Religio sola consentit cum recta ratione, honestate et etiam publico bono, ac communi quoque utili: quibus tribus omnes aliae Religiones repugnant, dum omnia turpitudinibus complent, homines mactant, et alia enormia patrant, dumque ligna et lapides, aliasque res mortuas, aut etiam brutas pecudes colunt et adorant.

29 Impossibile est illam optimam aeternamque naturam, seu verum Deum, nunquam sese generi humano patefecisse. At nulla alia patefactio extat, quae quidem a sanae mentis homine ferri possit, praeter istam ipsam, quae in sacris Literis continetur. Aliae enim omnes etiam ipsi sanae rationi repugnant.

30 Sibyllae cum apud gentiles fuerint, tamen de uno Deo, religione Hebraeorum et Christo sunt testatae, ut earum versus etiam vetustissimi patres contra gentiles citarunt. Quod si non fuisset verum, in recenti eorum memoria redarguissent eos gentiles, et extant adhuc illi earum versus.

31 Ipsa etiam oracula idolorum de Christo sunt testata, ut itidem patres memoriae prodidêre. Memorabilem prorsus historiam eius generis de magni Panis morte sub Tyberio Caesare Plutarchus in dialogo De interitu oraculorum, refert.

32 Veram esse hanc Religionem inde apparet, quod optimi quique, qui quidem vere ac ex animo sunt optimi, honestissimi ac iustissimi, ei assentiuntur: contra pessimi adversantur.

33 Quinetiam si aliqui pessimi nebulones ac etiam turpissima scorta ad eam convertantur, ita protinus immutantur non solum in externa vita, sed etiam in animo, voluntate ac consiliis, ut eos prorsus ab omnipotente quadam et optima sanctissimaque causa regi et instaurari appareat. Contra qui ei adversantur, etiamsi antea fuerunt tolerabiles, ita postea fiunt tum sanguinarii, tum impuri, ac etiam mendaces, aliisque sceleribus cooperti ac contaminati, ut eos appareat a pessima quadam causa et a pravo spiritu agitari.

34 Mors piorum, ut et prius dixi, non tantum tranquilla, sed etiam plena bona spe, fiducia ac invocatione Dei, et contraria adversariorum indicat hosce a malo, illos a bono genio agitari: atque ita veram esse hanc Religionem, confirmat.

35 Philo scripsit librum probans, id quod deterius est, semper insidiari potiori. Sic et Paulus dicit, eum qui ex carne est, insidiari ei qui est ex spiritu. Ipsa certe experientia omnium seculorum testatur, omnes homines sive Epicureos, sive religiosos aliarum religionum, veris Christianis insidiatos esse: quinetiam eos horribiliter et crudeliter esse persecutos. Contra veri Christiani nihil tale contra haereticos aut gentiles unquam sunt moliti.

36 Esse quosdam malos genios, et etiam bonos, illosque adversari bonis hominibus et omni honestati, experientia vel in ipsis obsessis docet. At de hisce utrisque et eorum natura ac operibus nulla prorsus scientia aliquid certi ac explicati habet, praeter solam Christianam doctrinam.

37 Quicunque huic doctrinae contradicunt, affectibus suis tantum sine ratione ulla obsequuntur: aut saltem non satis diiudicant aut exigunt rationem veritatis et falsitatis in hac et aliis Religionibus. Atque hinc omnis error oritur.

38 Cum religionem praescribere sit solius Dei, oportet eam doctrinam esse veram, quae Deum suum autorem profitetur. Solus enim Deus sua caelestia mysteria pernovit: solus etiam omnis veritatis, praesertim summae, fons est. At sola nostra hoc facit: reliquae ab hominibus inventae sunt, et ab hominibus inventas se esse non negant.

39 Omnia Ethnicorum sacrificia initio a Iudaica religione accepta, derivataque ac detorta sunt. Itaque cum haec sit, a qua reliquae originem duxerint, necesse est eam demum veram esse.

-- 1207 --

444 40 Excidium Hierosolym. tam clare longe ante a Christo praedictum, manifeste confirmatum ipsius Domini, tum etiam novi Testamenti veritatem et autoritatem, quod ante illud excidium conscriptum esse certum est.

41 Turcae et alii non negant neque negare possunt, Christum fuisse sanctum et divinum prophetam: quinetiam quandam divinitatem ei Alcoranus tribuit. At si sanctus propheta fuit, sancta profecto eius dicta et facta fuisse necesse est. In his enim consistit omnis sanctitas.

42 Christus Apostolis vaticinatus erat, se adfuturum illis et successum largiturum, ut propagaretur Evangelium, et ubique gentium radices ageret: sed fore etiam, ut ipsi graviter propter id affligerentur. Id postea perpetuus eventus ostendit. Habemus historiam 12 Apostolorum, et primitivae Ecclesiae per Apostolos erectae, per quos Evangelium in totum orbem sparsum fuit, quique omnes, praeter unum, Iohannem, supplicio sunt affecti. Eadem ratio et sequentium plurimorum doctorum fuit.

43 Mirabilis et potens verbi Dei per orbem propagatio, inprimis ea, quae per Apostolos facta est, confirmat nostram Religionem. Impossibile enim foret, teste ipsa ratione et omni rerum experientia, tam paucos et indoctos homines, tam brevi tempore, tot regiones, sola concione, absque ulla vi, absque ulla eloquentia, tot adversariis obsistentibus, ad fidem in Iesum convertere, absque divino auxilio, praesertim cum tam ridicula et absurda rationi humanae dixerint. Sola certe miracula hoc non potuerunt. Itaque necesse est, astipulante etiam ratione, Deum illis adfuisse et dedisse successum. Unde concludimus etiam, Christum vere esse Deum, ut qui et promiserit se adfuturum illis, et sic futurum esse ante praedixerit, et postea potenter effectum dederit. Sic enim statuimus, non posse illa fortuito absque divina providentia, quae regit omnia, evenisse.

44 Duos fines oportet esse omnis verae Religionis, videlicet gloriam Dei, et hominum salutem temporariam simul ac aeternam. At quae alia Religio est praeter hanc, quae hos duos fines sibi propositos habeat? Nulla, id quod in singulis demonstrari potest. Nulla est, quae ad hos fines vere vel contendat, vel deducat, praeter nostram.

45 Totius corporis huius doctrinae harmonia et cohaerentia (nam nullus fere fidei articulus intelligi potest, nisi omnes simul intelligas) demonstrat non esse figmentum aut inventum humani arbitrii, cui alii addere aliquid, alii rursus demere, vel pro libitu immutare potuissent: sed divinitus profectam esse. Nihil enim profecto est in ea pugnans, ut in humanis inventis semper fieri solet. Philosophia saltem inspiciatur, quot quaeso sunt in ea opiniones contrariae et diversae, vel diversorum, vel eorundem Philosophorum? Hîc nihil tale. Loquor autem de Religione, quae in sacris Literis traditur. Nam nemo negare potest, etiam inter Christianos varias sectas extitisse: quae non ex ipso sacro codice, sed ex hominum quorundam inscitia aut temeritate, malitiaque, et praesertim ex diabolica fraude originem habuerunt: quae ipsae tamen a tota Ecclesia damnatae, et verbo Dei valide confusae ac confutatae sunt. Optime vero perspicitur haec harmonia in eo, quod omnia praecepta ad hos duos fines tendunt, ad gloriam Dei, et hominum salutem: etiam humana ratione, si vera sanaque sit, quodammodo astipulante in plerisque articulis.

46 Summus est consensus veteris et novi Testamenti, unde non temere veritas totius Religionis colligitur: nam in aliis Religionibus omnibus contrarium apparet. Sicut enim novum veteri lumen affert, ita contra vetus novi origo et fundamentum est.

47 Aliae omnes Religiones nec sibi consentiunt, nec experientiae, nec ipsi etiam rationi. Contrarium manifeste in hac apparet, quae et sibiipsi consentit, et universali experientiae, et rationi humanae, ut postea ostendetur.

48 Nulla religio gentilis aut quaecunque tandem est, praeter hanc nostram, potest saltem verisimilibus argumentis demonstrari, quod vera et divina sit: certumque est, qui illis assentiuntur, tantum temeritate motos, vel exemplo maiorum, vel consuetudinis, vel totius gentis, aut aliqua superstitione dementatos illam sequi. At haec nostra etiam humanis argumentis demonstrari potest, quod vera et divina sit: qualia sunt pleraque haec ipsa argumenta.

49. Constantia martyrum, quorum tot myriades omnibus seculis passae sunt, non humanum, sed divinum opus est. Atqui profecto aliarum Religionum homines propter suam Religionem tot cruciatus passuri non essent, nec passi unquam sunt. Certe tanta constantia nostrorum martyrum gentibus omnibus miraculo admirationique fuit.

50 Sectatores nostrae Religionis, qui maxime et pii et synceri sunt, etiam ventura praedixerunt, ut nostra aetate Lutherus plurima vere praedixit. Oportet igitur a Deo omnia praesciente et agente regi.

51 Furor persequutorum huius Religionis, qui amota omni ratione, tanquam furibundi, absque iudiciis, contraque omnem humanitatem, crudelissimis suppliciis vexarunt Christianos, testatur illos a mala causa, hoc est, ab ipso satana regi et agitari. Non enim ille humanus furor est, ut manifeste ex immanissimis eorum factis cernitur.

52 Tristissimus exitus eorum, qui contra conscientiam vel abnegarunt agnitam huius Religionis veritatem, vel etiam persequuti sunt, satis indicat, divinam hanc esse et veram doctrinam, ut Spierae nostra aetate, ut Iuliani Apostatae, aliorumque multorum. Francisci Spierae, qui Evangelium Christi Venetiis abnegavit, horrendus casus in celeberrima Patavii urbe a plurimis spectatus, et plurimorum ac fide dignorum linguis et scriptis celebratus, aeternum monumentum est omnipotentiae Christi et veritatis Evangelii.

53 Quaecunque in Scriptura sunt, quae cum ratione pugnare videntur, possunt per communia et etiam rationi nota principia demonstrari, contrariaeque obiectiones refutari, ut etiam rationi verisimilia videantur. Sunt autem haec principia.

I Principium.

De Dei essentia non est iudicandum ex humana ratione, vel terrenae huius naturae ordine: quandoquidem ipse tum veluti figulus eius est, tum etiam eam in infinitum excellit in omnibus: sed statuendum,

-- 1208 --

445 posse eius essentiae longe aliam esse rationem, quam nostra mens assequi vel cogitare possit. Quare qui contrarium sequuntur, perinde faciunt, ac si quis conspectis luteis ollis, etiam ipsum figulum luteum esse ratiocinetur.

II Principium.

Deus est libertimum agens aut causa. Ergo non semper eodem modo agit: et sicut nunc hanc naturam et hominem sic condidit aut ordinavit: sic forte aliqua vel iam, vel suo tempore, ut in fine mundi, mutabit, efficiens resurrectionem, et hominem agentem sine cibo, procreatione, et aliis naturalibus.

III Principium.

Deus est omnisapiens. In infinitum igitur plures formas et veluti ideas rerum, quas suo arbitrio operibus exprimat, excogitare potest, quam nos, si nobis exponantur, animo concipere ac intelligere. Quam infinita varietas est rerum Physicarum, et singularum inter eas specierum, ut animalium, herbarum, arborum et variorum fructuum, et homini necessariorum subsidiorum. Singulae regiones habent plurimas proprias species pomorum, pirorum, nucum, cerasorum, et aliorum fructuum. Sicut igitur nobis ante oculos infinitatem et varietatem idearum proposuit: ita potest vel iam habere, vel postea condere novas rerum, creaturarum et actionum suarum species. Qui ergo erudituli vel Physici, vel alii, ex praesenti naturalium rerum natura ratio cinari volunt, Ex nihilo nihil fieri: et tempus, motum ac mobile esse coniuncta: igitur mundum esse aeternum. Item, nullum individuum est perpetuum: igitur anima non est immortalis, nec est resurrectio. Isti, inquam, tales sapientes perinde faciunt, ac si quis mediocri diligentia perspectis omnibus iam effectis operibus, in alicuius praestantis artificis officina, negaret eum alterius generis opera facere scire, aut unquam fecisse, vel facturum esse. Hanc tamen sententiam nemo de artifice homine ferre ausit: at de Deo vivente audent homines Epicurei.

IIII Principium.

Deum esse omnipotentem omnes fatentur. Itaque etiamsi quid in Scriptura traditur a Deo fieri praeter naturae ordinem, vel rationis nostrae opinionem, omnipotentiae eius ratione habita, pro vero etiam a gentilibus haberi solet et debet. Omnino enim statuendum est, Deo nihil impossibile esse quod velit. Quando quidem enim ipse author naturae et creator est, eamque pro suo arbitrio ita creavit: certum est, eum etiam suo arbitrio illam mutare posse: et in eius nutu ac potestate totam naturam consistere donec velit, rursus cum nolit totam collabi.

V Principium.

Animam hominis divinum quid esse, hoc est (ut nos vocamus) spirituale, longe videlicet a corporalibus et humanis rebus ac creaturis diversum, sana ratio sentit, ut et Cic. in prima Tusc. erudite ratiocinatur. Quod si igitur quaedam in nostris sacris Literis dicuntur de ea, quae a corporalibus his abhorreant, statuendum est tantum abesse, ut cum natura vel ratione pugnent, ut etiam omnino consentire rationi videantur: quae videt corporis et animae qualitates plurimas inter se contrarias esse, quod illud corruptibile, mortale, morbis obnoxium, terrenum, haec contra incorruptibilis, immortalis, divina est.

Omnia igitur absurda rationi, quae in Scriptura sunt, possunt ad haec principia redigi, eisque defendi: quae cum nec ipsa ratio negare possit, falsa est atheorum calumnia, Scripturam penitus cum omni ratione pugnare.

54 Quibus addi potest etiam hoc principium, quod probat veram et rationi consentaneam esse doctrinam de extremo iudicio. Cum enim boni in hoc mundo affligantur, et contra bene habeant mali: quid prohibet quo minus malus esse mavelis, ut bene habeas: siquidem nulla alia felicitas expectanda est bonis, nec vicissim poena malis. Quod si igitur tollas extremum iudicium et vitam aeternam, tolletur divina iustitia, quae malefacta hominum in hoc mundo patrata punit, contra remunerat benefacta: tolletur divina providentia, et omnia temere fieri concedemus: denique tolletur omnis veritas et honestas, quando quidem nihil aliud praemii expectandum est bonis, nisi forte parva aliqua incertaque post mortem gloriola.

55 Plena haec religio est consolatione, bonosque in recto proposito retinet et confirmat: at contra nulla est, quae tantum terroris possit in cutere malis, eosque absterrere a sceleribus. Haec enim sola causas indicat, cur hoc fiat, quod in hoc mundo affligantur boni, et bene habeant mali. Haec bona spe praelucet in posterum bonis, dum vitam aeternam post hanc pollicetur. At reliquae doctrinae nullam indicare causam possunt, cur haec ita eveniant. Multa quidem divinant de immortalitate animae: sed nihil certi constanterque dicunt, multo minus sciunt, quis post mortem tandem hominis status futurus sit.

56 Experientia probat pleraque in sacris Literis tradita: ut sunt poenae impiorum, sceleratorum, persequutorum in hac vita: crux, afflictio, et totus cursus Ecclesiae: Antichristi adventus, quem ita depingit, ut dubitare non possit, vel Papam Antichristum esse, vel huic Scripturarum prophetiae ipsum eventum respondere: item liberatio piorum: vitia, quae propagationem et instaurationem Evangelii comitantur, ut hominum ingratitudo, declinatio a veritate, contemptus Religionis, securitas, sectarum varietas, et omnes earum proprietates, dissidia inter ipsos Christianos: denique omnium hominum, vel piorum, vel impiorum natura et propriae notae, unde agnosci possint: malum culpae seu corruptio naturalis, quod semper ad mala sumus proniores: et his similia, quae omnia ante a Christo vel tradita, vel praedicta sunt, dataque piis doctrina, quomodo se in illis omnibus eventibus gerere debeant.

57 Dubium profecto nulli esse, sed manifesta experientia probari potest, instare mundi interitum, ex variis indiciis. Hominis vita brevior, robur, valetudo infirmior quam olim: malitia et astutia maior, scelera plura: radicum, herbarum, arborum, aliarumque rerum quibus homo utitur, languidior vis, quam fuit olim: denique omnia ad interitum propalam tendunt.

-- 1209 --

446 58 Totingentia miracula et satanae inimitabilia convincunt omnes, hanc religionem veram esse. Scribunt Evangelistae plurima et maxima miracula tum in vita, tum et in passione Domini accidisse: quibus consentit eruditissimus quidam, qui ea aetate vixit, qui cum eclipsin solis, quae praeter naturam acciderar, animadvertisset, dixisse scribitur: Aut Deus naturae patitur, aut machina mundi dissalvetur. Quid dicemus de miraculis, quae in festo Pentecostes acciderunt Apostolis, et postea ab iisdem passim sunt edita? De quibus, cum infinitorum veterum hominum fide dignorum scripta testentur, dubium nulli esse potest.

59 Manifestissimum est, volumen sacrorum oraculorum a multis diversis scriptoribus, et variis temporibus conscriptum esse, et tamen summam esse inter eas partes consensionem: cum alioqui vix duos scriptores reperias, qui per omnia consentiant, et non alicubi sibi invicem contradicant, ac revera in illis appareat verissimum esse illud, quod dici solet: Quot capita, tot sensus. Quare necesse est, scriptores Bibliorum omnes ab uno Deo rectos esse, qui per os et calamum eorum sua nobis oracula evulgavit.

60 Non parvum veritatis Scripturae argumentum est, quod plerunque omnes ei constanter assentientes et de ea testantes fuerunt propterea afflicti; nullumque terrenum commodum, aut opes vel glorias terrenas inde expectarunt: ut eorum testimonium suspectum de fraude haberi non possit.

61 Illud quoque nequaquam leve est; quod post tot secula pii omnes exactissime huic libro assentiuntur, eoque extreme delectantur, meditantes in eo die ac nocte: ut manifestum sit, eundem spiritum esse in eorum pectoribus, qui eam initio confecit.

62 Ingens et efficax testimonium veritatis Scripturae est, quod etiam hodierna die passim reperiantur tum pueri, tum alioqui homines simplices ac idiotae, qui quamprimum eam serio ac ex animo sectantur, ita, secundum eius promissiones, caelestibus quibusdam donis ac sapientia instruuntur, ut in medio summorum periculorum, sapientes huius mundi et eruditi ingeniosique Sophistae illis resistere non possint. In quo manifeste potentia et promissiones Christi exhibentur et palpantur.

63 Illud quoque quasi visibiliter tum potentiam filii Dei, tum etiam sacrae Scripturae veritatem testatur ac demonstrat, quod nunc hisce postremis temporibus, ac post tot secula, non solum vera Religio instauratur, et a sordibus Antichristi repurgatur: sed etiam ipsum sacrosanctum volumen ita illustratur, ut post tantas Sophistarum et Monachorum tenebras eique obductas nebulas, nihil nunc sit magis perspicuum ac dilucidum, utque nunc illud longe melius intelligat septennis puer, quam antea omnes Monachi et Sophistae.

FINIS.

-- 1210 --

xx
Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.