Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quomodo autem tales homines, รด bone Deus, vel initium vel finem Dominicae orationis dicere possunt? Quomodo enim is Deum appellabit suum patrem, qui dubitat, an sit sibi vel propitius pater, vel severus iudex? Quomodo item in sua precatione Amen dicet, qui dubitabit an sit exauditus (quod ea vox valet) aut non? an a Deo remissionem peccatorum impetraverit, aut non? Quomodo spiritus Sanctus in eorum pectoribus clamabit, Abba pater? Quomodo etiam testimonium praebebit spiritui nostro, quod filii Dei simus? Sic uno hoc decreto universam pietatem evertunt: et simul Deum promittentem mendacii arguunt: et Christum, tanquam ministrum, non abolitorem peccati, summa contumelia afficiunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.