Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Scriptum esse aiunt: Bibite ex hoc omnes. Si hunc sensum esse vis, ut quibus hoc dictum est, non licere putes sacerdotibus aut conficere, aut offerre, aut oblatione facta Christi corpus et sanguinem sumere, nisi sub utraque specie: Dei verbum est, quod obviis (ut dicunt) ulnis reverenter amplectuntur. Sic enim Christus instituit. Sic una sancta, catholica, Apostolica semper observavit Ecclesia: neque faciet unquam, ut istud Christi mutet institutum. Sin autem illud ex his verbis colligere conaris, quod eis tanquam Christi praecepto cuncti compellantur ad utriusque speciei communionem, quod aliter salvo esse nemini liceat: tuum est hoc verbum, รด satana, qui per hanc viam et opinionum et animorum in Ecclesia Dei dissidium excitare conaris. Non est verbum Dei. fol. 77.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.